|
PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
UNA CUM SACROSANCTI CONCILII PATRIBUS
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
DECRETUM DE OECUMENISMO
UNITATIS REDINTEGRATIO
AAS 57 (1965) 76-89
Prooemium
1. UNITATIS
REDINTEGRATIO inter universos Christianos promovenda unum est ex praecipuis
Sacrae Oecumenicae Synodi Vaticanae Secundae propositis. Una enim atque unica a
Christo Domino condita est Ecclesia, plures tamen christianae Communiones sese
ut Iesu Christi veram haereditatem hominibus proponunt; discipulos quidem Domini
omnes se esse profitentur at diversa sentiunt et per diversas ambulant vias, ac
si Christus Ipse divisus sit.
Quae
sane divisio et aperte voluntati Christi contradicit et scandalo est mundo
atque sanctissimae causae praedicandi Evangelium omni creaturae affert
detrimentum.
Dominus vero
saeculorum, qui propositum gratiae suae erga nos peccatores sapienter et
patienter prosequitur, novissime in Christianos inter se disiunctos animi
compunctionem et desiderium unionis abundantius effundere incepit. Qua gratia
permulti ubique homines permoti sunt atque inter fratres quoque nostros
seiunctos amplior in dies motus, Spiritus Sancti fovente gratia, exortus est ad
omnium Christianorum unitatem restaurandam. Hunc autem unitatis motum,
oecumenicum nuncupatum, participant qui Deum Trinum invocant atque Iesum
confitentur Dominum et Salvatorem, nec modo singuli seiunctim, sed etiam in
coetibus congregati, in quibus Evangelium audierunt quosque singuli Ecclesiam
dicunt esse suam et Dei. Fere omnes tamen, etsi diverso modo, ad Ecclesiam Dei
unam et visibilem adspirant, quae sit vere universalis et ad universum mundum
missa ut mundus ad Evangelium convertatur et sic salvus fiat ad gloriam Dei.
Haec igitur Sacra
Synodus ea omnia laeto animo considerans, cum iam doctrinam de Ecclesia
declaraverit, desiderio unitatis inter omnes Christi discipulos restaurandae
permota, Catholicis omnibus proponere vult adiumenta, vias ac modos quibus ipsi
possint huic divinae vocationi et gratiae respondere.
CAPUT I
De catholicis
oecumenismi principiis
2. In hoc apparuit
caritas Dei in nobis, quod Filius Dei unigenitus a Patre in mundum missus est,
ut homo factus totum genus humanum redimendo regeneraret atque in unum
congregaret. Qui antequam
seipsum in ara crucis hostiam immaculatam offerret, Patrem pro credentibus
oravit, dicens: «ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me, et ego in te, ut
et ipsi in nobis unum sint; ut credat mundus quia tu me misisti» (Io. 17, 21),
et in Ecclesia sua Eucharistiae mirabile sacramentum instituit, quo unitas
Ecclesiae et significatur et efficitur. Discipulis suis novum mutui amoris mandatum dedit
atque Paraclitum Spiritum promisit
qui, Dominus et vivificans, cum eis maneret in aeternum.
Exaltatus autem in cruce et glorificatus Dominus Iesus Spiritum promissum
effudit, per quem Novi Foederis populum, qui est Ecclesia, in unitatem fidei,
spei et caritatis vocavit et congregavit, sicut docet Apostolus: «Unum corpus
et unus Spiritus sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae. Unus
Dominus, una fides, unum baptisma» (Eph. 4, 4-5). Etenim «quicumque in Christo
baptizati estis, Christum induistis... Omnes enim vos unus estis in Christo
Iesu» (Gal. 3, 27-28 gr.). Spiritus Sanctus, qui credentes inhabitat totamque
replet atque regit Ecclesiam, miram illam communionem fidelium efficit et tam
intime omnes in Christo coniungit, ut Ecclesiae unitatis sit Principium. Ille
divisiones gratiarum et ministrationum operatur,
variis muneribus Ecclesiam Iesu Christi ditans «ad consummationem sanctorum in
opus ministerii, in aedificationem corporis Christi» (Eph. 4, 12).
Ad hanc autem sanctam suam Ecclesiam ubique terrarum usque ad
consummationem saeculi stabiliendam, Christus munus docendi, regendi et
sanctificandi Collegio Duodecim concredidit.
Inter eos Petrum elegit, super quem post fidei confessionem Ecclesiam suam
aedificare decrevit; cui claves regni caelorum promisit
atque, post suae dilectionis professionem, universas oves in fide confirmandas
et in perfecta unitate pascendas commisit,
Ipso Christo Iesu summo angulari lapide
et pastore animarum nostrarum
in aeternum manente.
Iesus Christus per Apostolorum eorumque successorum, nempe episcoporum cum
Petri successore capite, fidelem Evangelii praedicationem sacramentorumque
administrationem, et per gubernationem in dilectione, Spiritu Sancto operante,
populum suum crescere vult eiusque communionem perficit in unitate: in
confessione unius fidei, in divini cultus communi celebratione, necnon in
familiae Dei fraterna concordia.
Ita Ecclesia, unicus Dei grex, tamquam signum levatum in nationes,
Evangelium pacis ministrans toti generi humano,
peregrinatur in spe ad patriae supernae metam.
Hoc est unitatis Ecclesiae sacrum mysterium, in Christo et per Christum,
Spiritu Sancto munerum varietatem operante. Huius mysterii supremum exemplar et
principium est in Trinitate Personarum unitas unius Dei Patris et Filii in
Spiritu Sancto.
3. In hac una et unica Dei Ecclesia iam a primordiis scissurae quaedam
exortae sunt, quas ut
damnandas graviter vituperat Apostolus;
posterioribus vero saeculis ampliores natae sunt dissensiones, et Communitates
haud exiguae a plena communione Ecclesiae catholicae seiunctae sunt, quandoque
non sine hominum utriusque partis culpa. Qui autem nunc in talibus
Communitatibus nascuntur et fide Christi imbuuntur, de separationis peccato
argui nequeunt, eosque fraterna reverentia et dilectione amplectitur Ecclesia
catholica. Hi enim qui in Christum credunt et baptismum rite receperunt, in
quadam cum Ecclesia catholica communione, etsi non perfecta, constituuntur.
Profecto, ob discrepantias variis modis vigentes inter eos et Ecclesiam
catholicam tum in re doctrinali et quandoque etiam disciplinari tum circa
structuram Ecclesiae, plenae ecclesiasticae communioni opponuntur impedimenta
non pauca, quandoque graviora, ad quae superanda tendit motus oecumenicus.
Nihilominus, iustificati ex fide in baptismate, Christo incorporantur,
ideoque christiano nomine iure decorantur et a filiis Ecclesiae catholicae ut
fratres in Domino merito agnoscuntur.
Insuper ex elementis seu bonis, quibus simul sumptis ipsa Ecclesia
aedificatur et vivificatur, quaedam immo plurima et eximia exstare possunt
extra visibilia Ecclesiae catholicae saepta: verbum Dei scriptum, vita gratiae,
fides, spes et caritas, aliaque interiora Spiritus Sancti dona ac visibilia
elementa: haec omnia, quae a Christo proveniunt et ad Ipsum conducunt, ad
unicam Christi Ecclesiam iure pertinent.
Non paucae etiam christianae religionis actiones sacrae apud fratres a
nobis seiunctos peraguntur, quae variis modis secundum diversam condicionem
uniuscuiusque Ecclesiae vel Communitatis procul dubio vitam gratiae reapse
generare possunt atque aptae dicendae sunt quae ingressum in salutis
communionem pandant.
Proinde ipsae Ecclesiae
et Communitates seiunctae, etsi defectus illas pati credimus, nequaquam in
mysterio salutis significatione et pondere exutae sunt. Iis enim Spiritus
Christi uti non renuit tamquam salutis mediis, quorum virtus derivatur ab ipsa
plenitudine gratiae et veritatis quae Ecclesiae catholicae concredita est.
Attamen fratres a nobis seiuncti, sive singuli sive Communitates et
Ecclesiae eorum, unitate illa non fruuntur, quam Iesus Christus iis omnibus
dilargiri voluit quos in unum corpus et in novitatem vitae regeneravit et convivificavit,
quamque Sacrae Scripturae et veneranda Ecclesiae Traditio profitentur. Per
solam enim catholicam Christi Ecclesiam, quae generale auxilium salutis est,
omnis salutarium mediorum plenitudo attingi potest. Uni nempe Collegio
apostolico cui Petrus praeest credimus Dominum commisisse omnia bona Foederis
Novi, ad constituendum unum Christi corpus in terris, cui plene incorporentur
oportet omnes, qui ad populum Dei iam aliquo modo pertinent. Qui populus,
durante sua terrestri peregrinatione, quamvis in membris suis peccato obnoxius
remaneat, in Christo crescit et a Deo, secundum Eius arcana consilia, suaviter
ducitur, usquedum ad totam aeternae gloriae plenitudinem in caelesti Ierusalem
laetus perveniat.
4. Cum hodie in pluribus orbis partibus, afflante Spiritus Sancti gratia,
oratione, verbo et opere multi conatus fiant accedendi ad illam plenitudinem
unitatis, quam Iesus Christus vult, haec Sancta Synodus cunctos fideles
catholicos hortatur ut, signa temporum agnoscentes, operi oecumenico sollerter
participent.
Per «motum oecumenicum» intelliguntur activitates et incepta, quae pro
variis Ecclesiae necessitatibus et opportunitatibus temporum ad Christianorum
unitatem fovendam suscitantur et ordinantur, ut sunt: primum, omnes conatus ad
eliminanda verba, iudicia et opera, quae fratrum seiunctorum condicioni
secundum aequitatem et veritatem non respondeant, ideoque mutuas cum ipsis
rationes difficiliores reddant; dein, in conventibus Christianorum ex diversis
Ecclesiis vel Communitatibus in spiritu religioso ordinatis, «dialogus» inter
peritos apte instructos initus, in quo unusquisque suae Communionis doctrinam
profundius explicat eiusque characteres perspicue praesentat. Per hunc enim
dialogum veriorem utriusque Communionis doctrinae vitaeque cognitionem et magis
aequam aestimationem omnes acquirunt; tum etiam illae Communiones eam
consequuntur ampliorem collaborationem in quibusvis officiis ad bonum commune
ab omni conscientia christiana postulatis, et in oratione unanimi, sicubi
licet, conveniunt. Denique omnes suam fidelitatem voluntati Christi circa
Ecclesiam examinant atque, ut oportet, opus renovationis nec non reformationis
strenue aggrediuntur.
Quae omnia, cum a fidelibus Ecclesiae catholicae sub pastorum vigilantia
prudenter et patienter perficiuntur, ad bonum aequitatis et veritatis,
concordiae et collaborationis, fraterni animi et unionis conferunt; ut hac via
paulatim, superatis obstaculis perfectam communionem ecclesiasticam
impedientibus, omnes Christiani, in una Eucharistiae celebratione, in unius
unicaeque Ecclesiae unitatem congregentur quam Christus ab initio Ecclesiae
suae largitus est, quamque inamissibilem in Ecclesia catholica subsistere
credimus et usque ad consummationem saeculi in dies crescere speramus. Patet
autem opus praeparationis ac reconciliationis eorum singulorum, qui plenam
communionem catholicam desiderant, ab oecumenico incepto natura sua distingui;
nulla tamen adest oppositio, cum utrumque ex Dei mirabili dispositione
procedat. Fideles catholici in actione oecumenica sine dubio de fratribus
seiunctis solliciti sint oportet, pro illis orando, de rebus Ecclesiae cum
illis communicando, primos gressus ad illos movendo. In primis vero ipsimet
sincero attentoque animo ea perpendere debent, quae in ipsa Familia catholica
renovanda et efficienda sunt, ut eius vita fidelius et clarius testimonium
reddat de doctrina institutisque a Christo per Apostolos traditis.
Quamvis enim Ecclesia catholica omni a Deo revelata veritate et omnibus
mediis gratiae ditata sit, tamen membra eius non omni quo par est fervore inde
vivunt, ita ut vultus Ecclesiae fratribus a nobis seiunctis et universo mundo
minus affulgeat atque regni Dei incrementum retardetur. Quapropter Catholici
omnes ad perfectionem christianam tendere debent
atque, pro sua quisque condicione, eniti ut Ecclesia, humilitatem et
mortificationem Iesu in corpore suo portans,
de die in diem mundetur et renovetur, donec Christus eam sibi exhibeat
gloriosam, non habentem maculam aut rugam.
In necessariis unitatem custodientes, omnes in Ecclesia, secundum munus
unicuique datum, cum in variis formis vitae spiritualis et disciplinae, tum in
diversitate liturgicorum rituum, immo et in theologica veritatis revelatae
elaboratione, debitam libertatem servent; in omnibus vero caritatem colant. Hac
enim agendi ratione ipsi veri nominis catholicitatem simul et apostolicitatem
Ecclesiae in dies plenius manifestabunt.
Ex altera parte necessarium est Catholicos cum gaudio agnoscere et
aestimare bona vere christiana, a communi patrimonio promanantia, quae apud
fratres a nobis seiunctos inveniuntur. Divitias Christi et virtutum opera
agnoscere in vita aliorum, qui pro Christo testimonium ferunt, quandoque usque
ad sanguinis effusionem, aequum et salutare est: Deus enim semper mirabilis est
et mirandus in operibus suis.
Neque est praetereundum, quaecumque Spiritus Sancti gratia in fratribus
seiunctis efficiuntur, eadem ad nostram quoque aedificationem conferre posse.
Quodcumque vere christianum est, numquam germanis fidei bonis adversatur, immo
semper efficere potest ut perfectius ipsum mysterium Christi et Ecclesiae
attingatur.
Attamen divisiones Christianorum impedimento Ecclesiae sunt, quominus ipsa
ad effectum deducat plenitudinem catholicitatis sibi propriam in iis filiis,
qui sibi quidem baptismate appositi, sed a sua plena communione seiuncti sunt.
Immo et pro ipsa Ecclesia difficilius fit plenitudinem catholicitatis sub omni
respectu in ipsa vitae realitate exprimere. Haec Sacra Synodus cum gaudio
advertit participationem fidelium catholicorum in actione oecumenica in dies
augeri, eamque episcopis ubique terrarum commendat, ut eadem promoveatur
sollerter, et prudenter ab ipsis dirigatur.
CAPUT
II
De oecumenismi exercitio
5. Ad totam Ecclesiam sollicitudo unionis instaurandae spectat, tam ad
fideles quam ad pastores, et unumquemque secundum propriam virtutem afficit,
sive in vita christiana quotidiana sive in theologicis et historicis
investigationibus. Haec cura fraternam coniunctionem inter omnes Christianos
existentem iam quodammodo manifestat, atque ad plenam perfectamque unitatem
secundum Dei benevolentiam conducit.
6. Cum omnis renovatio Ecclesiae
essentialiter in aucta fidelitate erga vocationem eius consistat, ea procul
dubio ratio est cur motus versus unitatem contendat. Ecclesia in via
peregrinans vocatur a Christo ad hanc perennem reformationem qua ipsa, qua
humanum terrenumque institutum, perpetuo indiget; ita ut si quae, pro rerum
temporumque adiunctis, sive in moribus, sive in ecclesiastica disciplina, sive
etiam in doctrinae enuntiandae modo -qui ab ipso deposito fidei sedulo
distingui debet- minus accurate servata fuerint, opportuno tempore recte
debiteque instaurentur.
Haec igitur renovatio insigne obtinet momentum oecumenicum. Varii autem
illi modi vitae Ecclesiae, per quos haec renovatio iam efficitur -ut sunt motus
biblicus et liturgicus, praedicatio verbi Dei atque catechesis, laicorum
apostolatus, vitae religiosae novae formae, matrimonii spiritualitas, doctrina
et activitas Ecclesiae in re sociali- tamquam pignora et auspicia quaedam sunt
habenda, quae futuros oecumenismi progressus fauste portendunt.
7. Oecumenismus veri nominis sine interiore conversione non datur. Etenim
ex novitate mentis,
ex sui ipsius abnegatione atque ex caritatis liberrima effusione proficiscuntur
et maturescunt desideria unitatis. Ideo a Spiritu divino imploranda nobis est
gratia sincerae abnegationis, humilitatis et mansuetudinis in serviendo, atque
fraternae in alios animi liberalitatis. «Obsecro itaque vos», ait Apostolus
gentium, «ego vinctus in Domino, ut digne ambuletis vocatione, qua vocati
estis, cum omni humilitate et mansuetudine, cum patientia supportantes invicem
in caritate, solliciti servare unitatem Spiritus in vinculo pacis» (Eph. 4,
1-3). Exhortatio haec illos praesertim spectat, qui ad sacrum ordinem eo
consilio evecti sunt, ut continuetur missio Christi, qui inter nos «non venit
ministrari, sed ministrare» (Mt. 20, 28).
De culpis etiam adversus unitatem valet testimonium S. Ioannis: «Si
dixerimus quoniam non peccavimus, mendacem facimus eum, et verbum eius non est
in nobis» (I Io. 1, 10). Humili igitur prece veniam petimus a Deo et a fratribus
seiunctis, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
Meminerint omnes christifideles se Christianorum unionem eo melius
promovere, immo exercere, quo puriorem secundum Evangelium vitam degere
studeant. Quo enim arctiore communione cum Patre, Verbo et Spiritu unientur, eo
intimius atque facilius mutuam fraternitatem augere valebunt.
8. Haec cordis conversio vitaeque sanctitas, una cum privatis et publicis
supplicationibus pro Christianorum unitate, tamquam anima totius motus
oecumenici existimandae sunt et merito oecumenismus spiritualis nuncupari
possunt.
Sollemne enim est Catholicis frequenter ad illam orationem convenire pro
Ecclesiae unitate, quam Salvator Ipse in pervigilio mortis a Patre flagranter
precatus est: «ut omnes unum sint» (Io. 17, 21). In quibusdam peculiaribus
rerum adiunctis, cuiusmodi sunt precationes quae «pro unitate» indicuntur,
atque in oecumenicis conventibus licitum est immo et optandum, ut Catholici cum
fratribus seiunctis in oratione consocientur. Communes eiusmodi preces
perefficax sane medium sunt gratiae unitatis impetrandae et genuina
significatio vinculorum, quibus Catholici cum fratribus seiunctis adhuc
coniunguntur: «Ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in
medio eorum» (Mt. 18, 20).
Attamen communicationem in sacris considerare non licet velut medium
indiscretim adhibendum ad Christianorum unitatem restaurandam. Quae communicatio
a duobus principiis praecipue pendet: ab unitate Ecclesiae significanda, et a
participatione in mediis gratiae. Significatio unitatis plerumque vetat
communicationem. Gratia procuranda quandoque illam commendat. De modo
concreto agendi, attentis omnibus circumstantiis temporum, locorum et
personarum, prudenter decernat auctoritas episcopalis localis, nisi aliud a
conferentia episcopali, ad normam propriorum statutorum, vel a Sancta Sede
statuatur.
9. Fratrum seiunctorum animum cognoscere oportet. Ad hoc necessario
requiritur studium, quod secundum veritatem et animo benevolo peragendum est.
Catholici debito modo praeparati acquirant necesse est meliorem cognitionem
doctrinae et historiae, vitae spiritualis et cultualis, psychologiae religiosae
et culturae, quae fratribus propria est.
Ad id assequendum multum iuvant ex utraque parte conventus ad theologicas
praesertim quaestiones tractandas, ubi unusquisque par cum pari agat, dummodo
qui in illis partem habent sub praesulum vigilantia vere periti sint. Ex tali
dialogo etiam clarius innotescet, quae sit revera Ecclesiae catholicae
condicio. Hac via et seiunctorum fratrum mens melius cognoscetur eisque fides
nostra aptius exponetur.
10. Sacrae theologiae institutiones et aliae disciplinae praesertim
historicae tradantur oportet etiam sub aspectu oecumenico, ut usque accuratius
rerum veritati respondeant.
Multum enim interest futuros pastores et sacerdotes pollere theologia hoc
modo adamussim elaborata, non polemice, in iis imprimis, quae fratrum
seiunctorum erga Ecclesiam catholicam relationes spectant.
A sacerdotum enim formatione necessaria institutio ac formatio spiritualis
fidelium et religiosorum quam maxime pendet.
Etiam Catholici in missionalia opera in iisdem terris ac alii Christiani
incumbentes hodie praesertim cognoscant oportet quaestiones et fructus, quae ex
oecumenismo in eorum apostolatu oriuntur.
11. Modus ac ratio fidem catholicam exprimendi nullatenus obstaculum fieri
debet dialogo cum fratribus. Integra doctrina lucide exponatur omnino oportet.
Nil ab oecumenismo tam alienum est quam ille falsus irenismus, quo puritas
doctrinae catholicae detrimentum patitur et eius sensus genuinus et certus
obscuratur.
Simul fides catholica et profundius et rectius explicanda est, modo et
sermone qui etiam a fratribus seiunctis possit vere comprehendi.
Insuper in dialogo oecumenico theologi catholici, doctrinae Ecclesiae
inhaerentes, una cum fratribus seiunctis investigationem peragentes de divinis
mysteriis, cum veritatis amore, caritate et humilitate progredi debent. In
comparandis doctrinis meminerint existere ordinem seu «hierarchiam» veritatum
doctrinae catholicae, cum diversus sit earum nexus cum fundamento fidei
christianae. Sic via sternetur qua per fraternam hanc aemulationem omnes
incitentur ad profundiorem cognitionem et clariorem manifestationem
investigabilium divitiarum Christi.
12. Coram omnibus gentibus Christiani universi fidem in Deum unum et
trinum, in Filium Dei incarnatum, Redemptorem et Dominum nostrum profiteantur
et communi conatu in mutua aestimatione testimonium reddant spei nostrae, quae
non confundit. Cum hodiernis temporibus in re sociali cooperatio latissime
instauretur, omnes prorsus homines ad communem operam vocantur, potiore vero
ratione ii, qui in Deum credunt, maxime autem omnes Christiani utpote Christi
nomine insigniti. Omnium Christianorum cooperatio coniunctionem illam qua iam
inter se uniuntur vivo modo exprimit atque Christi servi vultum in pleniorem
lucem ponit. Cooperatio haec, in non paucis nationibus iam instaurata, magis
magisque perficiatur oportet, in regionibus praesertim, ubi evolutio socialis
vel technica peragitur, sive in dignitate personae humanae recte aestimanda,
sive in bono pacis promovendo, sive in sociali Evangelii applicatione
prosequenda, sive in scientiis et artibus spiritu christiano provehendis, sive
etiam in cuiusvis generis remediis adhibendis contra nostrae aetatis aerumnas,
cuiusmodi sunt fames et calamitates, analphabetismus et inopia, penuria
habitationum et non aequa bonorum distributio. Hac cooperatione omnes
qui in Christum credunt facile addiscere possunt, quomodo alii alios melius
cognoscere et pluris aestimare queant atque ad unitatem Christianorum via
sternatur.
CAPUT III
DE ECCLESIIS ET DE COMMUNITATIBUS ECCLESIALIBUS A SEDE APOSTOLICA
ROMANA SEIUNCTIS
13. Ad duas praecipuas scissionum categorias inconsutilem tunicam Christi
afficientium oculos convertimus .
Primae earum in Oriente evenerunt, sive contestatione dogmaticarum
formularum Conciliorum Ephesini et Chalcedonensis, sive, posteriore tempore,
per solutionem ecclesiasticae communionis inter Patriarchatus orientales et
Sedem Romanam.
Aliae dein, post amplius quattuor saecula, in Occidente ortae sunt ex
eventibus qui sub nomine Reformationis communiter veniunt. Exinde a Sede Romana
plures Communiones sive nationales sive confessionales seiunctae sunt. Inter
eas, in quibus traditiones et structurae catholicae ex parte subsistere
pergunt, locum specialem tenet Communio anglicana.
Hae tamen diversae divisiones inter se valde differunt non solum ratione
originis, loci et temporis, sed praesertim natura et gravitate quaestionum ad
fidem et structuram ecclesiasticam pertinentium. Quam ob rem, haec Sancta
Synodus, nec condiciones diversas diversorum Coetuum christianorum parvipendens,
neque superstites, non obstante divisione, nexus inter eos praeteriens, ad
prudentem actionem oecumenicam exercendam sequentes considerationes proponere
decernit.
I. De Ecclesiarum
Orientalium peculiari consideratione
14. Ecclesiae Orientis et Occidentis per non pauca saecula suam propriam
viam, fraterna tamen communione fidei et vitae sacramentalis coniunctae,
secutae sunt, Sede Romana moderante communi consensu, si dissensiones circa
fidem vel disciplinam inter eas orirentur. Sacrosanctae Synodo gratum est,
inter cetera gravis momenti, omnibus in mentem revocare plures in Oriente
florere particulares seu locales Ecclesias, inter quas primum locum tenent
Ecclesiae Patriarchales, et ex quibus non paucae ab ipsis Apostolis ortum
habere gloriantur. Proinde apud Orientales praevaluit atque praevalet
sollicitudo et cura servandi fraternas illas in fidei caritatisque communione
necessitudines, quae inter Ecclesias locales, ut inter sorores, vigere debent.
Praetermittendum pariter non est Ecclesias Orientis ab origine habere
thesaurum, ex quo plura in rebus liturgicis, in traditione spirituali et in
ordine iuridico Ecclesia Occidentis deprompsit. Neque illud parvi faciendum est
fundamentalia dogmata christianae fidei de Trinitate et de Verbo Dei, ex Virgine
Maria incarnato, in Conciliis Oecumenicis in Oriente celebratis definita esse.
Ad hanc fidem servandam illae Ecclesiae multa et passae sunt et patiuntur.
Tradita autem ab Apostolis haereditas diversis formis et modis acceptata
est et inde ab ipsis Ecclesiae primordiis hic et illic varie explicata ob
diversitatem quoque ingenii et vitae condicionum. Quae omnia, praeter causas
externas, propter defectum etiam mutuae comprehensionis et caritatis
separationibus ansam praebuerunt.
Quamobrem Sacrosancta Synodus omnes quidem, sed praesertim eos exhortatur
qui in instaurationem plenae communionis optatae inter Ecclesias orientales et
Ecclesiam catholicam incumbere intendunt, ut debitam considerationem habeant de
hac peculiari condicione nascentium crescentiumque Ecclesiarum Orientis et de
indole relationum, quae inter eas et Sedem Romanam ante separationem vigebant
atque rectam de his omnibus existimationem sibi efforment. Haec accurate
servata ad dialogum intentum summopere conferent.
15. Omnibus quoque notum est quanto cum amore Christiani orientales
liturgica Sacra peragant, praesertim celebrationem eucharisticam, fontem vitae
Ecclesiae et pignus futurae gloriae, qua fideles cum episcopo uniti accessum ad
Deum Patrem habentes per Filium Verbum incarnatum, passum et glorificatum, in
effusione Sancti Spiritus, communionem cum Sanctissima Trinitate consequuntur,
«divinae consortes naturae» (2 Pt. 1, 4) effecti. Proinde per celebrationem
Eucharistiae Domini in his singulis Ecclesiis, Ecclesia Dei aedificatur et crescit,
et per concelebrationem communio earum manifestatur. In cultu hoc liturgico
Mariam semper Virginem, quam Oecumenica Synodus Ephesina sollemniter Deiparam
Sanctissimam proclamavit ut vere et proprie Christus Filius Dei et Filius
Hominis secundum Scripturas agnosceretur, Orientales pulcherrimis hymnis
magnificant et multos quoque Sanctos, inter quos Patres universalis Ecclesiae,
collaudant.
Cum autem illae Ecclesiae, quamvis seiunctae, vera sacramenta habeant,
praecipue vero, vi successionis apostolicae, Sacerdotium et Eucharistiam,
quibus arctissima necessitudine adhuc nobiscum coniunguntur, quaedam
communicatio in sacris, datis opportunis circumstantiis et approbante
auctoritate ecclesiastica, non solum possibilis est sed etiam suadetur.
In Oriente quoque inveniuntur divitiae illarum traditionum spiritualium,
quas praesertim monachismus expressit. Ibi enim inde a gloriosis Sanctorum
Patrum temporibus floruit spiritualitas illa monastica, quae dein ad
occidentales partes manavit et ex qua religiosum latinorum institutum tamquam e
suo fonte originem duxit ac deinceps novum vigorem identidem accepit.
Quapropter enixe commendatur ut Catholici frequentius accedant ad has
spirituales Patrum Orientalium divitias quae hominem totum ad divina
contemplanda evehunt.
Ditissimum Orientalium patrimonium liturgicum et spirituale cognoscere,
venerari, conservare et fovere omnes sciant maximi esse momenti ad plenitudinem
traditionis christianae fideliter custodiendam et ad reconciliationem
orientalium et occidentalium Christianorum perficiendam.
16. Praeterea a primis iam temporibus Ecclesiae Orientis disciplinas
proprias a Sanctis Patribus atque Synodis, etiam Oecumenicis, sancitas
sequebantur. Cum autem unitati Ecclesiae minime obstet, immo decorem eius
augeat et ad missionem eius implendam non parum conferat quaedam morum
consuetudinumque diversitas, uti supra memoratur, Sacra Synodus, ad omne dubium
tollendum, declarat Ecclesias Orientis, memores necessariae unitatis totius
Ecclesiae, facultatem habere se secundum proprias disciplinas regendi, utpote
indoli suorum fidelium magis congruas atque bono animorum consulendo aptiores. Perfecta huius
traditionalis principii observantia, non semper quidem servata, ad ea pertinet
quae ad unionem restaurandam tamquam praevia condicio omnino requiruntur.
17. Quae supra de legitima diversitate dicta sunt, eadem placet etiam de
diversa theologica doctrinarum enuntiatione declarare. Etenim in veritatis
revelatae exploratione methodi gressusque diversi ad divina cognoscenda et
confitenda in Oriente et in Occidente adhibiti sunt. Unde mirum non est quosdam
aspectus mysterii revelati quandoque magis congrue percipi et in meliorem lucem
poni ab uno quam ab altero, ita ut tunc variae illae theologicae formulae non
raro potius inter se compleri dicendae sint quam opponi. Ad traditiones
theologicas authenticas Orientalium quod attinet, agnoscendum est eas eximio
quidem modo in Sacris Scripturis radicatas esse, vita liturgica foveri et
exprimi, viva apostolica traditione scriptisque Orientalium Patrum ac
spiritualium auctorum nutriri, ad rectam vitae institutionem, immo ad
christianam veritatem plene contemplandam tendere.
Haec Sancta Synodus, gratias agens Deo quod multi orientales Ecclesiae
catholicae filii, qui hoc patrimonium custodiunt et illud purius pleniusque
vivere cupiunt, iam cum fratribus traditionem occidentalem colentibus in plena
communione vivunt, declarat, totum hoc patrimonium spirituale ac liturgicum,
disciplinare ac theologicum in diversis suis traditionibus ad plenam catholicitatem
et apostolicitatem Ecclesiae pertinere.
18. His omnibus bene perspectis, haec Sacrosancta Synodus renovat id quod a
Sacris praeteritis Conciliis nec non a Romanis Pontificibus declaratum est,
nempe ad communionem et unitatem restaurandam vel servandam opus esse «nihil
ultra imponere... oneris quam... necessaria» (Act. 15, 28). Vehementer etiam
exoptat ut ad eam paulatim consequendam omnes conatus exinde intendant in
variis institutis et formis vitae Ecclesiae, praesertim oratione et fraterno dialogo
circa doctrinam et muneris pastoralis urgentiores aetatis nostrae necessitates.
Eodem modo pastoribus et fidelibus Ecclesiae catholicae commendat
necessitudines cum eis qui non iam in Oriente, sed procul a patria vitam
degunt, ut fraterna collaboratio cum eis in spiritu caritatis et secluso omni
spiritu contentiosae aemulationis crescat. Quod si hoc opus toto animo
promoveatur, Sacrosancta Synodus sperat fore, ut sublato pariete occidentalem
orientalemque Ecclesiam dividente, unica tandem fiat mansio angulari firmata
lapide, Christo Iesu, qui faciet utraque unum.
II.
De Ecclesiis et Communitatibus ecclesialibus in Occidente seiunctis
19. Ecclesiae et Communitates ecclesiales, quae vel in gravissimo illo
rerum discrimine, quod in Occidente iam ab exeunte medio aevo initium sumpsit,
vel posterioribus temporibus ab Apostolica Sede Romana separatae sunt, cum
Ecclesia catholica peculiari affinitate ac necessitudine iunguntur ob diuturnam
populi christiani vitam praeteritis saeculis in ecclesiastica communione
peractam.
Cum hae vero Ecclesiae et Communitates ecclesiales propter diversitatem
originis, doctrinae et vitae spiritualis non tantum a nobis, sed etiam inter se
non parum differant, eas aeque describere opus perdifficile est, quod hic
aggredi non intendimus.
Quamvis motus oecumenicus et desiderium pacis cum Ecclesia catholica nondum
ubique invaluerint, spes nobis est fore ut in omnibus sensus oecumenicus et
mutua aestimatio paulatim crescant. Attamen agnoscendum est inter has Ecclesias
et Communitates atque Ecclesiam catholicam magni ponderis discrepantias adesse,
non tantum indolis historicae, sociologicae, psychologicae, culturalis, sed
imprimis interpretationis revelatae veritatis. Quo autem facilius, non
obstantibus illis differentiis, dialogus oecumenicus instaurari possit, in
sequentibus quaedam efferre volumus quae fundamentum huius dialogi atque
incitamentum esse possunt ac debent.
20. Mens nostra eos imprimis Christianos respicit, qui Iesum Christum ut
Deum ac Dominum et unicum mediatorem inter Deum et homines palam confitentur ad
unius gloriam Dei, Patris et Filii et Spiritus Sancti. Non leves scimus quidem
existere discrepantias a doctrina catholicae Ecclesiae etiam de Christo Verbo
Dei incarnato et de opere redemptionis, proinde de mysterio ministerioque
Ecclesiae et munere Mariae in opere salutis. Laetamur tamen videntes fratres
seiunctos in Christum tamquam fontem et centrum communionis ecclesiasticae
intendere. Desiderio tacti unionis cum Christo compelluntur ad unitatem magis
magisque quaerendam atque etiam ad testimonium fidei suae ubique apud gentes
reddendum.
21. Sacrarum Scripturarum amor et veneratio ac prope cultus fratres nostros
ad constans et sollers Sacrae Paginae studium adducunt: Evangelium «virtus enim
Dei est in salutem omni credenti, Iudaeo primum et Graeco» (Rom. 1, 16).
Spiritum Sanctum invocantes, in ipsis Sacris Scripturis Deum inquirunt
quasi sibi loquentem in Christo, a Prophetis praenuntiato, Verbo Dei pro nobis
incarnato. In iis vitam Christi contemplantur et ea quae Divinus Magister ad
salutem hominum docuit et peregit, mysteria praesertim mortis eius et
resurrectionis.
At cum Christiani a nobis seiuncti auctoritatem divinam Sacrorum Librorum
affirmant, aliter ac nos -diversi quidem diverse- sentiunt de habitudine
Scripturas inter et Ecclesiam, in qua secundum fidem catholicam magisterium
authenticum peculiarem obtinet locum in verbo Dei scripto exponendo et
praedicando.
Nihilominus Sacra Eloquia in ipso dialogo eximia sunt instrumenta in
potenti manu Dei ad illam unitatem adipiscendam, quam Salvator omnibus
hominibus exhibet.
22. Baptismi sacramento, quandocumque iuxta Domini institutionem rite
confertur ac debita animi dispositione accipitur, homo vere Christo crucifixo
et glorificato incorporatur atque ad vitae divinae consortium regeneratur iuxta
illud Apostoli: «consepulti ei in baptismo, in quo et resurrexistis per fidem
operationis Dei, qui suscitavit illum a mortuis (Col. 2, 12).
Baptismus igitur vinculum unitatis sacramentale constituit vigens inter
omnes qui per illum regenerati sunt. Attamen baptismus per se dumtaxat initium
et exordium est, quippe qui totus in acquirendam tendit plenitudinem vitae in
Christo. Itaque baptismus ordinatur ad integram fidei professionem, ad integram
incorporationem in salutis institutum, prout ipse Christus illud voluit, ad
integram denique in communionem eucharisticam insertionem.
Communitates ecclesiales a nobis seiunctae, quamvis deficiat earum plena
nobiscum unitas ex baptismate profluens, et quamvis credamus illas, praesertim
propter sacramenti Ordinis defectum, genuinam atque integram substantiam
Mysterii eucharistici non servasse, tamen, dum in Sancta Coena mortis et
resurrectionis Domini memoriam faciunt, vitam in Christi communione significari
profitentur atque gloriosum Eius adventum exspectant. Quapropter doctrina
circa Coenam Domini, cetera sacramenta et cultum ac Ecclesiae ministeria
obiectum dialogi constituat oportet.
23. Christiana horum fratrum conversatio fide in Christum alitur,
baptismatis gratia et verbo Dei audito fovetur. Manifestatur quidem in oratione
privata, in meditatione biblica, in familiae christianae vita, in cultu
communitatis ad laudem Dei congregatae. Ceteroquin cultus eorum nonnumquam
elementa conspicua communis antiquae liturgiae prae se fert. Fides qua Christo
creditur fructus edit in laude et gratiarum actione pro beneficiis divinitus
acceptis; accedit vivus iustitiae sensus et sincera caritas in proximum. Haec
autem operosa fides haud pauca etiam instituta ad miseriam spiritualem et corporalem
sublevandam, ad iuventutis educationem excolendam, ad sociales vitae
condiciones humaniores reddendas, ad pacem universim constabiliendam protulit.
Quod si inter Christianos multi non semper eadem ratione atque Catholici
Evangelium in re morali intelligunt neque easdem solutiones difficiliorum
hodiernae societatis quaestionum admittunt, nihilominus ut nos volunt verbo
Christi ut fonti christianae virtutis haerere et apostolico oboedire praecepto:
«Omne, quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini Iesu
Christi, gratias agentes Deo et Patri per ipsum» (Col. 3, 17). Hinc dialogus
oecumenicus de morali Evangelii applicatione initium sumere potest.
24. Sic post breviter expositas condiciones, quibus exerceri contingit
actio oecumenica, et principia quibus moderanda est, fidenter oculos ad futura
convertimus. Haec Sacrosancta Synodus hortatur fideles, ut a quavis levitate
vel imprudenti zelo se abstineant, quae vero progressui unitatis nocere
possint. Eorum enim oecumenica actio non potest esse nisi plene sincereque
catholica, fidelis nempe veritati, quam ab Apostolis et Patribus accepimus, et
consentanea fidei, quam Ecclesia catholica semper professa est, ac simul in eam
plenitudinem tendens, qua Dominus decursu temporum Corpus Suum vult augeatur.
Haec Sacrosancta
Synodus instanter exoptat ut filiorum Ecclesiae catholicae incepta cum inceptis
fratrum seiunctorum coniuncta progrediantur, quin Providentiae viis ullum
ponatur obstaculum et quin futuris Spiritus Sancti impulsionibus praeiudicetur.
Insuper se consciam esse declarat hoc sanctum propositum reconciliandi
Christianos omnes in unitate unius unicaeque Ecclesiae Christi humanas vires et
dotes excedere. Quapropter spem suam in oratione Christi pro Ecclesia, in
amore Patris erga nos, in virtute Spiritus Sancti penitus ponit. «Spes autem non
confundit, quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum
Sanctum, qui datus est nobis» (Rom. 5, 5).
Haec omnia et singula quae in hoc Decreto edicta sunt, placuerunt
Sacrosancti Concilii Patribus. Et Nos, Apostolica a Christo Nobis tradita
potestate, illa, una cum Venerabilibus Patribus, in Spiritu Sancto approbamus,
decernimus ac statuimus et quae ita synodaliter statuta sunt ad Dei gloriam
promulgari iubemus.
Romae, apud S. Petrum
die XXI mensis Novembris anno MCMLXIV
Ego
PAULUS Catholicae Ecclesiae Episcopus
Sequuntur Patrum
subsignationes [107-112]
|