|
PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
UNA CUM SACROSANCTI CONCILII PATRIBUS
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
DECRETUM DE PRESBYTERORUM
MINISTERIO ET VITA
PRESBYTERORUM ORDINIS
AAS 58 (1966) 991-1024
PROOEMIUM
1. PRESBYTERORUM ORDINIS in Ecclesia excellentiam iam pluries haec
Sacrosancta Synodus in memoriam omnium revocavit.[1]
Cum tamen huic Ordini in Ecclesiae Christi renovatione partes maximi momenti et
in dies quidem difficiliores assignentur, perutile visum est fusius et
profundius de Presbyteris tractare; ea quae hic dicuntur omnibus Presbyteris
applicantur, speciatim iis qui curae animarum inserviunt, congrua congruis
referendo ad religiosos Presbyteros quod attinet. Presbyteri enim, sacra
Ordinatione atque missione, quam ab Episcopis recipiunt, promoventur ad
inserviendum Christo Magistro, Sacerdoti et Regi, cuius participant
ministerium, quo Ecclesia in Populum Dei, Corpus Christi et Templum Spiritus
Sancti, hic in terris, indesinenter aedificatur. Quapropter, ut in adiunctis
pastoralibus et humanis persaepe tam funditus mutatis eorum ministerium
efficacius sustineatur atque eorundem vitae melius provideatur, Sacrosancta
haec Synodus quae sequuntur declarat ac decernit.
CAPUT 1
PRESBYTERATUS IN MISSIONE ECCLESIAE
2. Dominus Iesus, «quem Pater
sanctificavit et misit in mundum» (Io. 10, 36), unctionis Spiritus qua unctus
est[2]
totum Corpus suum mysticum particeps reddit: in eo enim omnes fideles sanctum
et regale [992] sacerdotium efficiuntur, spirituales offerunt hostias Deo per
Iesum Christum, et virtutes annuntiant Eius, qui de tenebris eos vocavit in
admirabile lumen suum.[3]
Nullum ergo datur membrum quod in missione totius Corporis partem non habeat,
sed unumquodque sanctificare debet Iesum in corde suo,[4]
et spiritu prophetiae testimonium de Iesu reddere[5]
Idem vero Dominus, inter fideles, ut in unum coalescerent corpus, in quo
«omnia membra non eundem actum habent» (Rom. 12, 4), quosdam instituit
ministros, qui, in societate fidelium, sacra Ordinis potestate pollerent
Sacrificium offerendi et peccata remittendi,[6]
atque sacerdotali officio publice pro hominibus nomine Christi fungerentur. Itaque,
missis Apostolis sicut Ipse missus erat a Patre,[7]
Christus, per ipsos Apostolos, consecrationis missionisque suae participes
effecit eorum successores, Episcopos,[8]
quorum munus ministerii, subordinato gradu, Presbyteris traditum est,[9]
ut in Ordine presbyteratus constituti, ad rite explendam missionem apostolicam
a Christo concreditam, Ordinis episcopalis essent cooperatores.[10]
Officium Presbyterorum, utpote Ordini episcopali coniunctum, participat
auctoritatem qua Christus Ipse Corpus suum exstruit, sanctificat et regit. Quare
sacerdotium Presbyterorum initiationis christianae Sacramenta quidem supponit,
peculiari tamen illo Sacramento confertur, quo Presbyteri, unctione Spiritus
Sancti, speciali charactere signantur et sic Christo Sacerdoti configurantur,
ita ut in persona Christi Capitis agere valeant.[11]
[993]
Munus Apostolorum cum pro sua parte participent, Presbyteris gratia datur a
Deo ut sint ministri Christi Iesu in gentibus, sacro Evangelii munere
fungentes, ut fiat oblatio gentium accepta, sanctificata in Spiritu Sancto.[12]
Per Evangelii enim apostolicum nuntium convocatur et congregatur Populus Dei,
ita ut omnes ad hunc Populum pertinentes, sanctificati cum sint Spiritu Sancto,
seipsos offerant «hostiam viventem, sanctam, Deo placentem» (Rom. 12, 1). Per
Presbyterorum autem ministerium sacrificium spirituale fidelium consummatur in
unione cum sacrificio Christi, unici Mediatoris, quod per manus eorum, nomine
totius Ecclesiae, in Eucharistia incruente et sacramentaliter offertur, donec
Ipse Dominus veniat.[13]
Ad hoc tendit atque in hoc consummatur Presbyterorum ministerium. Eorum enim
ministratio, quae ab evangelico nuntio incipit, e Sacrificio Christi suam vim
et virtutem haurit, atque eo tendit ut «tota ipsa redempta civitas, hoc est
congregatio societasque sanctorum, universale sacrificium offeratur Deo per
Sacerdotem Magnum, qui etiam se ipsum obtulit in Passione pro nobis, ut tanti
Capitis corpus essemus».[14]
Finis igitur quem ministerio atque vita persequuntur Presbyteri est gloria
Dei Patris in Christo procuranda. Quae gloria in eo est quod homines opus Dei
in Christo perfectum conscie, libere atque grate accipiunt, illudque in tota
vita sua manifestant. Presbyteri itaque, sive orationi et adorationi vacent,
sive verbum praedicent, sive Eucharisticum Sacrificium offerant et cetera
Sacramenta administrent, sive alia pro hominibus exerceant ministeria,
conferunt cum ad gloriam Dei augendam tum ad homines in vita divina
provehendos. Quae omnia, dum ex Paschate Christi manant, in glorioso Eiusdem
Domini adventu consummabuntur, cum Ipse tradiderit Regnum Deo et Patri.[15]
3. Presbyteri, ex hominibus assumpti et pro hominibus constituti in iis
quae sunt ad Deum ut offerant dona et sacrificia pro peccatis,[16]
cum ceteris hominibus tamquam cum fratribus conversantur. Sic et Dominus Iesus,
Filius Dei, homo ad homines a Patre missus, habitavit in nobis et voluit per
omnia fratribus assimilari, absque tamen peccato.[17]
Ipsum [994] iam imitati sunt sancti Apostoli, et testatur beatus Paulus, Doctor
gentium, «segregatus in evangelium Dei» (Rom. 1,1), omnia omnibus se factum
esse ut omnes faceret salvos.[18]
Presbyteri Novi Testamenti, vocatione quidem et ordinatione sua, quodam modo in
sinu Populi Dei segregantur, non tamen ut separentur, sive ab eo, sive a quovis
homine, sed ut totaliter consecrentur operi ad quod Dominus eos assumit.[19]
Ministri Christi esse non possent
nisi alius vitae quam terrenae testes essent et dispensatores, sed neque
hominibus inservire valerent si ab eorum vita condicionibusque[20]
alieni remanerent. Ipsum eorum ministerium speciali titulo exigit ne huic
saeculo sese conforment;[21]simul
tamen requirit ut in hoc saeculo inter homines vivant, et sicut boni pastores
oves suas cognoscant, easque etiam quae non sunt ex hoc ovili adducere
quaerant, ut et ipsae vocem Christi audiant et fiat unum ovile et unus Pastor.[22]
Quod ut consequi valeant multum conferunt virtutes quae in humano consortio
merito aestimantur, ut sunt cordis bonitas, sinceritas, robur animi et
constantia, assidua iustitiae cura, urbanitas [995] aliaeque, quas Apostolus
Paulus commendat, dicens: «Quaecumque sunt vera, quaecumque pudica, quaecumque
iusta, quaecumque sancta, quaecumque amabilia, quaecumque bonae famae, si qua
virtus, si qua laus disciplinae, haec cogitate» (Phil. 4,8).[23]
CAPUT II
PRESBYTERORUM MINISTERIUM
I. Presbyterorum munera
4. Populus Dei primum coadunatur verbo Dei vivi,[24] quod ex ore sacerdotum
omnino fas est requirere.[25]
Cum enim nemo salvari possit, qui prius non crediderit,[26]
Presbyteri, utpote Episcoporum cooperatores, primum habent officium Evangelium
Dei omnibus evangelizandi,[27]
ut, mandatum exsequentes Domini: «Euntes in mundum universum praedicate
evangelium omni creaturae» (Mc. 16,15),[28]
Populum Dei [996] constituant et augeant. Verbo enim salutari in corde non
fidelium suscitatur et in corde fidelium alitur fides, qua congregatio fidelium
incipit et crescit, secundum illud Apostoli: «Fides ex auditu, auditus autem
per verbum Christi» (Rom. 10,17). Omnibus ergo debitores sunt Presbyteri, ut
cum eis communicent veritatem Evangelii[29]
qua in Domino gaudent. Sive igitur, conversationem inter gentes habentes bonam,
ad Deum glorificandum eas adducunt,[30]
sive, aperte praedicantes, mysterium Christi non credentibus annuntiant, sive
catechesim christianam tradunt vel Ecclesiae doctrinam explanant, sive sui
temporis quaestiones sub luce Christi tractare student, eorum semper est non
sapientiam suam, sed Dei Verbum docere omnesque ad conversionem et ad sanctitatem
instanter invitare.[31]
Sacerdotalis vero praedicatio, in hodiernis mundi adiunctis haud raro
perdifficilis, ut auditorum mentes aptius moveat, verbum Dei non modo generali
et abstracto tantum exponere debet, sed concretis applicando vitae
circumstantiis veritatem Evangelii perennem.
Ita ministerium verbi multiformiter exercetur, secundum diversas audientium
necessitates et praedicantium charismata. In regionibus vel coetibus non
christianis, nuntio Evangelico homines ad fidem et Sacramenta salutis adducuntur,[32] in ipsa
autem communitate christianorum, praesertim pro illis qui parum intellegere vel
credere videntur quod frequentant, verbi praedicatio requiritur ad ipsum
ministerium Sacramentorum, quippe quae sint Sacramenta fidei, quae de verbo
nascitur et nutritur;[33]
quod praecipue valet pro Liturgia verbi in Missarum [997] celebratione, in qua
inseparabiliter uniuntur annuntiatio mortis et resurrectionis Domini, responsum
populi audientis et oblatio ipsa qua Christus Novum Foedus confirmavit in
Sanguine suo, cui oblationi fideles, et votis et Sacramenti perceptione,
communicant.[34]
5. Deus, qui solus Sanctus et Sanctificator est, voluit quasi socios et
adiutores sibi assumere homines qui operi sanctificationis humiliter
inserviant. Hinc Presbyteri a Deo, ministrante Episcopo, consecrantur, ut,
participes Sacerdotii Christi speciali ratione effecti, in Sacris celebrandis
tamquam ministri agant Eius, qui suum sacerdotale munus per Spiritum suum
iugiter pro nobis in Liturgia exercet.[35]
Baptismate quidem homines in Populum Dei introducunt; Sacramento Poenitentiae
peccatores cum Deo et Ecclesia reconciliant; oleo infirmorum aegrotantes alleviant;
celebratione praesertim Missae Sacrificium Christi sacramentaliter offerunt. In
omnibus autem Sacramentis conficiendis, ut iam primaevae Ecclesiae temporibus
testatus est beatus Ignatius Martyr,[36]
Presbyteri diversis rationibus cum Episcopo hierarchice colligantur, et sic eum
in singulis fidelium congregationibus quodammodo praesentem reddunt.[37]
Cetera autem Sacramenta, sicut et omnia ecclesiastica ministeria, et opera
apostolatus, cum Sacra Eucharistia cohaerent et ad eam ordinantur.[38]
In Sanctissima enim Eucharistia totum bonum spirituale Ecclesiae continetur,[39]
ipse scilicet Christus, Pascha nostrum panisque vivus per Carnem suam Spiritu
Sancto vivificatam et vivificantem vitam praestans hominibus, qui ita
invitantur et adducuntur ad seipsos, suos labores cunctasque res creatas una
cum Ipso offerendos. Quapropter Eucharistia ut fons et culmen totius evangelizationis apparet,
dum catechumeni ad participationem Eucharistiae paulatim introducuntur, [998]
et fideles, iam sacro baptismate et confirmatione signati, plene per
receptionem Eucharistiae Corpori Christi inseruntur.
Est ergo Eucharistica Synaxis centrum congregationis fidelium cui Presbyter
praeest. Edocent igitur Presbyteri fideles divinam victimam in Sacrificio
Missae Deo Patri offerre atque cum ea oblationem vitae suae facere; in spiritu
Christi Pastoris instituunt eos peccata sua corde contrito Ecclesiae in
Sacramento Poenitentiae submittere, ita ut magis magisque in dies ad Dominum
convertantur, memores verborum Eius: «Poenitentiam agite, appropinquavit enim
Regnum caelorum» (Mt. 4,17). Ipsos pariter edocent Sacrae Liturgiae
celebrationes ita participare, ut sinceram orationem in eis quoque attingant;
eos ad spiritum orationis semper perfectiorem per totam vitam exercendum, pro
uniuscuiusque gratiis et necessitatibus, manuducunt, omnesque ad officia
proprii status observanda, et profectiores ad consilia Evangelii, modo cuique
congruo exercenda, alliciunt. Erudiunt proinde fideles ut possint hymnis et
canticis spiritualibus in cordibus suis cantare Domino, gratias agentes semper
pro omnibus in nomine Domini nostri Iesu Christi, Deo et Patri.[40]
Laudes et gratiarum actiones quas adhibent in Eucharistiae celebratione ipsi
Presbyteri ad diversas horas diei dilatant in Divino persolvendo Officio, quo
quidem nomine Ecclesiae, pro toto populo sibi commisso, immo pro universo
mundo, Deum deprecantur.
Domus orationis in qua Sanctissima Eucharistia celebratur et servatur,
fidelesque congregantur, et in qua praesentia Filii Dei Salvatoris nostri in ara
sacrificali pro nobis oblati, in auxilium atque solatium fidelium colitur,
nitida, orationi et sacris sollemnibus apta esse debet.[41]
In ea
Pastores et fideles invitantur ut grato animo respondeant dono Ipsius, qui per
Humanitatem suam continuo vitam divinam in membra Corporis sui infundit.[42]
Curent
Presbyteri scientiam et artem liturgicam [999] recte colere, ut, suo ministerio
liturgico, a christianis communitatibus sibi commissis perfectius in dies
laudetur Deus, Pater et Filius et Spiritus Sanctus.
6. Munus Christi Capitis et Pastoris pro sua parte auctoritatis exercentes,
Presbyteri, nomine Episcopi, familiam Dei, ut fraternitatem in unum animatam,
colligunt, et per Christum in Spiritu ad Deum Patrem adducunt.[43]
Ad hoc
autem ministerium exercendum, sicut ad cetera munera Presbyteri, confertur
potestas spiritualis, quae quidem ad aedificationem datur.[44]
In aedificanda autem Ecclesia, Presbyteri cum omnibus eximia humanitate ad
exemplar Domini conversari debent. Neque iuxta placita hominum,[45]
sed iuxta exigentias doctrinae et vitae christianae erga eos agere debent, eos
docentes et ut filios etiam carissimos monentes,[46]
secundum verba Apostoli: «Insta opportune, importune, argue, obsecra, increpa
in omni patientia et doctrina» (2 Tim. 4,2).[47]
Quapropter ad sacerdotes, qua in fide educatores, pertinet curare sive per
se sive per alios, ut singuli fideles ad suam propriam vocationem secundum
Evangelium excolendam, ad sinceram operosamque caritatem, et ad libertatem, qua
Christus nos liberavit,[48]
in Spiritu Sancto adducantur. Parum proderunt caeremoniae, etsi pulchrae, vel
consociationes, etsi florentes, si non ordinantur ad educandos homines ad
maturitatem christianam consequendam.[49]
Quam ut promoveant, eis auxilio erunt Presbyteri ut in ipsis eventibus magnis
vel parvis, quid res exigant, quae sit Dei voluntas perspicere valeant.
Edoceantur etiam christiani ut non sibi solum vivant, sed, secundum exigentias
novae legis caritatis, unusquisque sicut accepit gratiam, in alterutrum illam
administret[50] et ita omnes
officia sua in communitate hominum christiane absolvant.
Quamvis vero omnibus debitores sint, Presbyteri tamen peculiari [1000] modo
commendatos sibi habent pauperes et tenuiores cum quibus Dominus Ipse sese
sociatum ostendit,[51] et quorum evangelizatio
signum messianici operis datur.[52]
Peculiari etiam diligentia prosequentur iuniores, et insuper coniuges ac
parentes, qui ut in amicales coetus conveniant optandum est, ad sese mutuo
adiuvandos ut christiane in vita saepe ardua facilius pleniusque agant. Meminerint Presbyteri
religiosos omnes viros ac mulieres, quippe qui pars praecellens sint in domo
Domini, speciali cura dignos esse ad eorum spiritualem profectum in bonum
totius Ecclesiae. Maxime tandem solliciti sint aegrotantium et morientium, eos
visitantes et in Domino confortantes.[53]
Munus vero Pastoris non ad fidelium singillatim curam habendam coarctatur,
sed etiam ad genuinam communitatem christianam efformandam proprie extenditur.
Spiritus autem communitatis debite ut colatur, non tantum ecclesiam localem sed
et universam Ecclesiam amplecti debet. Communitas autem localis non suorum
dumtaxat fidelium curam fovere, sed etiam zelo missionali imbuta viam ad
Christum omnibus hominibus parare debet. Specialiter tamen sibi commendatos
habet catechumenos et neophytos, qui gradatim ad vitam christianam cognoscendam
et ducendam educandi sunt.
Nulla tamen communitas christiana aedificatur nisi radicem cardinemque
habeat in Sanctissimae Eucharistiae celebratione, a qua ergo omnis educatio ad
spiritum communitatis incipienda est.[54]Quae celebratio ut sincera et
plena sit tam ad varia caritatis opera mutuumque adiutorium quam ad missionalem
actionem, necnon ad varias christiani testimonii formas, ducere debet. [1001]
Praeterea caritate, oratione, exemplo et poenitentiae operibus, ecclesialis
communitas veram erga animas ad Christum adducendas maternitatem exercet.
Ipsa enim instrumentum efficax constituit quo nondum credentibus via ad
Christum eiusque Ecclesiam indicatur vel sternitur, quo etiam fideles excitantur,
aluntur et ad pugnam spiritualem roborantur.
In exstruenda vero christianorum communitate, Presbyteri numquam alicui
ideologiae vel factioni humanae inserviunt, sed, ut Evangelii Praecones et
Ecclesiae Pastores, ad Corporis Christi spirituale incrementum consequendum
operam impendunt.
II. Presbyterorum habitudo ad alios
7. Presbyteri omnes, una cum Episcopis, unum idemque sacerdotium et
ministerium Christi ita participant, ut ipsa unitas consecrationis missionisque
requirat hierarchicam eorum communionem cum Ordine Episcoporum,[55]
quam optime aliquando in liturgica concelebratione manifestant, et cum quibus
coniuncti profitentur se Eucharisticam Synaxim celebrare.[56]
Episcopi igitur, propter donum Spiritus Sancti quod Presbyteris in sacra
Ordinatione datum est, illos habent ut necessarios adiutores et consiliarios in
ministerio et munere docendi, sanctificandi et pascendi plebem Dei.[57]
Quod enixe, iam ab antiquis Ecclesiae temporibus, liturgica documenta
proclamant, dum sollemniter postulant a Deo super Presbyterum ordinandum
infusionem spiritus «gratiae et consilii, ut adiuvet ac gubernet populum in
corde mundo»,[58] quemadmodum
[1002] in eremo Moysis spiritus in mentes septuaginta virorum prudentium
propagatus est,[59] «quibus
ille adiutoribus usus, in populo innumeras multitudines facile gubernavit».[60]
Propter hanc ergo in eodem sacerdotio atque ministerio communionem,
Episcopi ut fratres et amicos suos
habeant Presbyteros,[61]
eorumque bonum, tam materiale quam praesertim spirituale ipsis pro viribus cordi
sit. Potissimum enim in illos sacerdotum suorum sanctitudinis grave recidit
onus:[62]
maximam ergo curam exerceant in continua formatione Presbyterii sui.[63]
Eos
libenter audiant, immo consulant et cum eis colloquantur de iis quae ad
necessitates operis pastoralis et ad bonum dioecesis spectant. Ut vero id ad
effectum deducatur, habeatur, modo hodiernis adiunctis ac necessitatibus
accommodato,[64] forma ac
normis iure determinandis, coetus seu [1003] senatus[65]
sacerdotum, Presbyterium repraesentantium, qui Episcopum in regimine dioeceseos
suis consiliis efficaciter adiuvare possit.
Presbyteri autem, ante oculos habentes plenitudinem Sacramenti Ordinis qua
Episcopi gaudent, in ipsis revereantur auctoritatem Christi supremi Pastoris.
Suo igitur Episcopo sincera caritate et oboedientia adhaereant.[66]
Quae sacerdotalis oboedientia, cooperationis spiritu perfusa, fundatur in ipsa
participatione ministerii episcopalis, quae Presbyteris per Sacramentum Ordinis
et missionem canonicam confertur.[67]
Unio Presbyterorum cum Episcopis eo magis nostris diebus requiritur quod
aetate hac nostra, diversis ex causis, incepta apostolica non tantum
multiplices formas induere, verum etiam limites unius paroeciae vel dioecesis
praetergredi necesse est. Nullus ergo Presbyter seorsum ac veluti singillatim
suam missionem satis adimplere valet, sed tantum viribus unitis cum aliis
Presbyteris, sub ductu eorum, qui Ecclesiae praesunt.
8. Presbyteri, per Ordinationem in Ordine presbyteratus constituti, omnes
inter se intima fraternitate sacramentali nectuntur; specialiter autem in
dioecesi cuius servitio sub Episcopo proprio addicuntur unum Presbyterium
efformant. Etsi enim diversis officiis mancipentur, unum tamen gerunt
sacerdotale pro hominibus ministerium. Ad idem enim [1004] opus ut cooperentur
mittuntur omnes Presbyteri, sive ministerium paroeciale vel supraparoeciale
exerceant, sive scientiae investigandae aut tradendae operam conferant, sive
etiam manibus laborent, ipsorum operariorum, ubi id probante quidem competenti
Auctoritate expedire videatur, sortem participantes, sive tandem alia opera
apostolica vel ad apostolatum ordinata adimpleant. Ad unum omnes quidem
conspirant, ad aedificationem nempe Corporis Christi, quae, nostris praesertim
temporibus, multiplicia officia necnon novas accommodationes requirit.
Quapropter magni momenti est ut omnes Presbyteri, sive dioecesani sive
religiosi, sese invicem adiuvent, ut semper sint cooperatores veritatis.[68]
Cum ceteris ergo membris huius Presbyterii, unusquisque specialibus apostolicae
caritatis, ministerii et fraternitatis nexibus coniungitur: quod iam ab
antiquis temporibus liturgice significatur, cum Presbyteri adstantes super
novum electum, simul cum Episcopo ordinante, manus imponere invitentur, et cum
Sacram Eucharistiam unanimo corde concelebrant. Singuli ergo Presbyteri cum
confratribus suis uniuntur vinculo caritatis, orationis et omnimodae
cooperationis, atque ita manifestatur illa unitas qua Christus voluit suos in
unum esse consummatos, ut cognoscat mundus Filium missum esse a Patre.[69]
Quam ob rem, qui sunt provectioris aetatis iuniores vere ut fratres
suscipiant eosque in primis inceptis et oneribus ministerii adiuvent, itemque
mentem eorum, etsi a propria diversam, intellegere satagant atque incepta eorum
cum benevolentia prosequantur. Iuvenes pariter revereantur aetatem atque
experientiam seniorum cumque illis de rebus curam animarum spectantibus
consilia conferant et libenter collaborent.
Spiritu fraterno ducti, Presbyteri hospitalitatem ne
obliviscantur,[70]
colant beneficentiam et communionem bonorum,[71]
praesertim solliciti eorum qui sunt aegroti, afflicti, laboribus nimis onerati,
solitarii, e patria exsules, necnon eorum qui persecutionem patiuntur.[72]
Etiam ad relaxandum animum libenter et cum gaudio conveniant, memores verborum
quibus ipse Dominus Apostolos defatigatos invitabat: «Venite seorsum in
desertum locum, et requiescite pusillum» (Mc. 6,31). Insuper, ut Presbyteri in
vita spirituali et intellectuali colenda mutuum iuvamen [1005] inveniant, ut aptius
in ministerio cooperari valeant utque a periculis solitudinis forte orientibus
eripiantur, aliqua vita communis vel aliquod vitae consortium inter eos
foveatur, quod tamen plures formas, iuxta diversas necessitates personales vel
pastorales, induere potest, nempe cohabitationem, ubi possibilis est, vel
communem mensam, vel saltem frequentes ac periodicos conventus. Magni quoque
habendae sunt et diligenter promovendae associationes quae, statutis a
competenti ecclesiastica auctoritate recognitis, per aptam et convenienter
approbatam vitae ordinationem et per iuvamen fraternum, sanctitatem sacerdotum
in exercitio ministerii fovent, et sic toti Ordini Presbyterorum servire
intendunt.
Demum, ratione eiusdem communionis in sacerdotio, se sciant Presbyteri
specialiter obligatos erga eos qui aliquibus difficultatibus laborant; quibus
tempestivum praebeant auxilium, etiam si opus sit eos discrete monendo. Illos
autem qui in quibusdam defecerunt fraterna caritate atque magno animo semper
prosequantur, pro ipsis instantes preces Deo effundant eisque continuo sese
praebeant ut revera fratres et amicos.
9. Novi Testamenti sacerdotes, licet Sacramenti Ordinis ratione
praestantissimum ac necessarium in Populo et pro Populo Dei munus patris et
magistri exerceant, tamen simul cum omnibus christifidelibus sunt discipuli
Domini, Dei vocantis gratia Eius Regni participes facti.[73]
Cum omnibus enim in fonte baptismi regeneratis Presbyteri sunt fratres inter
fratres,[74] utpote
membra unius eiusdemque Christi Corporis, cuius aedificatio omnibus demandata
est.[75]
Presbyteros igitur sic oportet praeesse, ut non quae sua sunt quaerentes,
sed quae Iesu Christi,[76]
cum fidelibus laicis operam coniungant et in medio eorum se gerant ad exemplum
Magistri, qui inter homines «non venit ministrari, sed ministrare, et dare
animam suam redemptionem pro multis» (Mt. 20, 8). Presbyteri sincere laicorum
dignitatem [1006] atque propriam, quam laici in missione Ecclesiae habent
partem, agnoscant et promoveant. Iustam etiam libertatem, quae omnibus in
civitate terrestri competit, sedulo in honore habeant. Libenter audiant laicos,
eorum desideria fraterne considerantes, eorumque experientiam et competentiam
in diversis campis humanae actionis agnoscentes, ut simul cum ipsis signa
temporum recognoscere queant. Probantes spiritus si ex Deo sint,[77]
charismata laicorum multiformia, tam humilia quam altiora, cum sensu fidei
detegant, cum gaudio agnoscant, cum diligentia foveant. Inter alia vero dona
Dei quae in fidelibus abundanter inveniuntur, peculiari cura digna sunt, quibus
non pauci ad altiorem vitam spiritualem attrahuntur. Item cum fiducia laicis in
servitium Ecclesiae officia committant, eis agendi libertatem et spatium
relinquentes, immo eos ut opera etiam sua sponte aggrediantur opportune
invitantes.[78]
Presbyteri demum in medio laicorum positi sunt ut omnes ad caritatis
unitatem ducant «caritate fraternitatis invicem diligentes, honore invicem
praevenientes» (Rom. 12,10). Eorum igitur est diversas mentes ita componere ut
nemo in fidelium communitate extraneum se sentiat. Boni communis, cuius nomine
Episcopi curam habent, sunt defensores, atque simul veritatis strenui
assertores, ne fideles omni vento doctrinae circumferantur.[79]
Peculiari sollicitudini eorum committuntur qui a praxi Sacramentorum, immo a
fide forsan defecerunt, quos quidem ut boni pastores adire non omittent.
Ad praescripta de oecumenismo attendentes,[80]
non obliviscentur fratrum qui plena nobiscum ecclesiastica communione non
fruuntur.
Commendatos sibi tandem habebunt illos omnes qui Christum Salvatorem suum
non agnoscunt.
Ipsi vero christifideles conscii sint se obligatos esse Presbyteris suis,
et ideo filiali amore eosdem, pastores suos et patres, prosequantur; item,
eorum sollicitudines participantes, oratione et opere quantum fieri possit
auxilio sint suis Presbyteris, ut hi aptius difficultates superare et
fructuosius officia sua adimplere valeant.[81]
[1007]
III. Presbyterorum distributio et vocationes sacerdotales
10. Donum spirituale, quod Presbyteri in ordinatione acceperunt, illos non
ad limitatam quandam et coarctatam missionem praeparat, sed ad amplissimam et
universalem missionem salutis «usque ad ultimum terrae» (Act. 1, 8), nam
quodlibet sacerdotale ministerium participat ipsam universalem amplitudinem
missionis a Christo Apostolis concreditae. Christi enim Sacerdotium, cuius
Presbyteri vere participes facti sunt, ad omnes populos et ad omnia tempora
necessario dirigitur, neque ullis limitibus sanguinis, nationis vel aetatis
coarctatur, ut iam in figura Melchisedech arcano modo praefiguratur.[82]
Meminerint
igitur Presbyteri omnium ecclesiarum sollicitudinem sibi cordi esse debere. Quapropter Presbyteri
illarum dioecesium, quae maiore vocationum copia ditantur, libenter se paratos
praebeant, permittente vel exhortante proprio Ordinario, ad suum ministerium in
regionibus, missionibus vel operibus cleri penuria laborantibus exercendum.
Normae praeterea de incardinatione et excardinatione ita recognoscantur ut,
pervetere hoc instituto firmo manente, ipsum tamen hodiernis pastoralibus
necessitatibus melius respondeat. Ubi vero ratio apostolatus postulaverit, faciliora
reddantur non solum apta Presbyterorum distributio, sed etiam peculiaria opera
pastoralia pro diversis coetibus socialibus, quae in aliqua regione, vel
natione aut in quacumque terrarum orbis parte perficienda sunt. Ad hoc ergo
quaedam seminaria internationalia, peculiares dioeceses vel praelaturae
personales et alia huiusmodi utiliter constitui possunt, quibus, modis pro
singulis inceptis statuendis et salvis semper iuribus Ordinariorum locorum,
Presbyteri addici vel incardinari queant in bonum commune totius Ecclesiae.
Ad novam tamen regionem, praesertim si illius linguam et mores nondum bene
cognoverint, in quantum fieri potest, Presbyteri ne mittantur singuli, sed, ad exemplum
Christi discipulorum,[83]
saltem bini vel terni, ut ita mutuo sibi sint adiutorio. Pariter expedit
sollicitam curam adhibere de eorum vita spirituali, necnon de eorum valetudine
mentis et corporis; et, quatenus id fieri possit, loca et condiciones laboris
pro ipsis praeparentur iuxta uniuscuiusque adiuncta personalia. Magnopere
expedit simul ut, qui novam nationem petunt, apte cognoscere curent non solum
linguam illius loci, sed etiam peculiarem indolem [1008] psychologicam et
socialem illius populi cui in humilitate servire volunt quam perfectissime cum
eodem communicantes, ita ut exemplum sequantur Pauli Apostoli, qui de se ipso
dicere potuit: «Nam cum liber essem ex omnibus, omnium me servum feci, ut
plures lucrifacerem. Et factus sum Iudaeis tamquam Iudaeus, ut Iudaeos
lucrarer...» (I Cor. 9,19-20).
11. Pastor et Episcopus animarum nostrarum,[84]
ita suam Ecclesiam constituit, ut Populus quem elegit et acquisivit sanguine
suo[85]
semper et usque in finem saeculi suos habere deberet sacerdotes, ne umquam
christiani essent sicut oves non habentes pastorem.[86]
Quam voluntatem Christi agnoscentes, Apostoli, suggerente Spiritu Sancto, suum
esse officium duxerunt ministros eligendi «qui idonei erunt et alios docere» (2
Tim. 2,2). Quod officium sane pertinet ad ipsam missionem sacerdotalem, qua
quidem particeps fit Presbyter sollicitudinis totius Ecclesiae, ne in Populo
Dei hic in terris operarii umquam desint. Quoniam tamen «rectori navis et
navigio deferendis ... causa communis exsistit»,[87]
ideo universus Populus christianus edoceatur suum esse officium diversimode
cooperandi, per instantem orationem itemque per alia media quae sibi praesto
sunt,[88]
ut semper Ecclesia illos habeat sacerdotes, qui necessarii sint ad missionem
suam divinam explendam. Primum igitur Presbyteris summopere cordi sit verbi
ministerio proprioque testimonio vitae, spiritum servitii et verum gaudium
paschale aperte manifestantis, sacerdotii excellentiam et necessitatem
fidelibus ante oculos ponere, ac quos, sive iuvenes sive adultiores, prudenter
ad tantum ministerium idoneos iudicaverint, nullis parcendo curis neque
incommodis adiuvare ut se rite praeparent ac proinde aliquando, plena eorum
libertate externa et interna servata, ab Episcopis vocari possint. Ad hunc finem prosequendum,
maximae utilitatis est diligens ac prudens directio spiritualis.
Parentes et magistri, atque omnes ad quos spectat quocumque modo institutio
puerorum ac iuvenum, eos sic erudiant, ut sollicitudinem Domini pro grege suo cognoscentes
et necessitates Ecclesiae considerantes, parati sint generose Domino vocanti
respondere cum propheta: «Ecce ego, mitte me» (Is. 6,8). Haec tamen vox Domini vocantis
[1009] nequaquam ita exspectanda est, ac si modo quodam extraordinario ad aures
futuri Presbyteri perveniat. Ipsa enim potius ex signis intellegenda et
diiudicanda est, quibus cotidie voluntas Dei prudentibus christianis
innotescit; quae signa attente a Presbyteris consideranda sunt.[89]
Ipsis ergo valde commendantur Opera vocationum, sive dioecesana sive
nationalia.[90] In
praedicationibus, in catechesi, in scriptis periodicis, diserte declarentur
oportet necessitates Ecclesiae tam localis quam universalis, sensus et
praestantia ministerii sacerdotalis in vivida luce ponantur, quippe in quo cum
tantis oneribus tanta gaudia componantur, et in quo praesertim, ut docent
Patres, potest dari Christo maximum testimonium amoris.[91]
CAPUT III
PRESBYTERORUM VITA
I. Presbyterorum ad perfectionem vocatio
12. Sacramento Ordinis Presbyteri
Christo Sacerdoti configurantur, ut ministri Capitis, ad totum Eius Corpus quod
est Ecclesia exstruendum et aedificandum, tamquam Ordinis episcopalis
cooperatores. Iam quidem in baptismi consecratione, sicut omnes christifideles,
signum et donum acceperunt tantae vocationis et gratiae ut, vel in infirmitate
humana,[92]
perfectionem prosequi possint et debeant, iuxta verbum Domini: «Estote ergo vos
perfecti sicut et Pater vester coelestis perfectus est» (Mt. 5,48). Ad illam
vero perfectionem acquirendam peculiari ratione tenentur sacerdotes, quippe
qui, Deo in Ordinis [1010] receptione novo modo consecrati, Christi Aeterni
Sacerdotis viva instrumenta efficiantur, ut mirabile opus Eius, quod superna
efficacitate universum hominum convictum redintegravit, per tempora persequi
valeant.[93] Cum ergo
omnis sacerdos, suo modo, ipsius Christi personam gerat, particulari quoque
gratia ditatur ut, inserviendo plebi commissae et universo Populo Dei, Eius
perfectionem aptius prosequi possit, cuius partes sustinet, utque humanae
infirmitati carnis medeatur sanctitas Illius, qui nobis factus est Pontifex
«sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus» (Hebr. 7,26).
Christus, quem Pater sanctificavit seu consecravit et misit in mundum,[94]
«dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate, et mundaret
sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum» (Tit. 2,14), et sic per
passionem intravit in gloriam suam;[95]
simili modo Presbyteri, unctione Spiritus Sancti consecrati et a Christo missi,
in seipsis opera carnis mortificant et hominum servitio totaliter se devovent,
et sic in sanctitate qua in Christo ditati sunt ad perfectum virum[96]
progredi valent.
Itaque, ministerium Spiritus et iustitiae[97]
exercentes, dummodo sint docibiles Spiritui Christi qui eos vivificat et ducit,
in vita spiritus firmantur. Per ipsas enim cotidianas sacras actiones, sicut et
per integrum suum ministerium, quod cum Episcopo et Presbyteris communicantes
exercent, ipsi ad vitae perfectionem ordinantur. Ipsa autem sanctitas Presbyterorum
ad proprium ministerium fructuose complendum plurimum confert: quamvis enim
gratia Dei etiam per indignos ministros opus salutis explere possit, tamen per
illos ordinaria lege praeoptat Deus sua mirabilia ostendere, qui, dociliores
impulsui et ductui Spiritus Sancti facti, ob suam intimam cum Christo unionem
et vitae sanctimoniam, cum Apostolo dicere valeant: «Vivo autem, iam non ego,
vivit vero in me Christus» (Gal. 2,20).
Quapropter haec Sacrosancta Synodus, ad suos fines pastorales renovationis
internae Ecclesiae, diffusionis Evangelii in universo mundo, necnon colloquii
cum mundo hodierno attingendos, vehementer hortatur [1011] omnes sacerdotes ut,
aptis adhibitis mediis ab Ecclesia commendatis,[98]
ad illam semper maiorem sanctitatem nitantur, qua evadant in dies aptiora
instrumenta in servitium totius Populi Dei.
13. Sanctitatem propria ratione consequentur Presbyteri munera sua sincere
et indefesse in Spiritu Christi exercentes.
Verbi Dei ministri cum sint, cotidie legunt et audiunt Dei verbum quod
alios docere debent; quod si simul in seipsos recipere satagant, perfectiores
in dies fient Domini discipuli, iuxta verba Pauli Apostoli ad Timotheum: «Haec
meditare, in his esto: ut profectus tuus manifestus sit omnibus. Attende tibi et
doctrinae: insta in illis. Hoc enim faciens et teipsum salvum facies et eos,
qui te audiunt» ( I Tim. 4,15-16). Quaerentes enim quomodo aptius contemplata
aliis tradere possint,[99]
profundius sapient «investigabiles divitias Christi» (Eph. 3,8) et multiformem
sapientiam Dei.[100]
Prae oculis habentes Dominum esse qui corda aperit[101]
et sublimitatem non ex ipsis sed e Dei virtute provenire,[102]
in ipso actu verbi tradendi intimius cum Christo Magistro coniungentur Eiusque
Spiritu ducentur. Ita communicantes cum Christo, Dei participant caritatem,
cuius mysterium, a saeculis absconditum,[103]
in Christo revelatum est.
Ut Sacrorum ministri, praesertim in Sacrificio Missae, Presbyteri personam
specialiter gerunt Christi, qui seipsum ad sanctificandos homines victimam
dedit; ideoque invitantur ut quod tractant imitentur, quatenus mortis Dominicae
mysterium celebrantes, membra sua a vitiis et concupiscentiis mortificare
procurent.[104] In
mysterio Sacrificii Eucharistici, in quo munus suum praecipuum sacerdotes
adimplent, opus [1012] nostrae redemptionis continuo exercetur,[105]
et ideo enixe commendatur eius celebratio cotidiana, quae quidem etiam si
praesentia fidelium haberi non possit, actus est Christi et Ecclesiae.[106]
Ita, dum Presbyteri cum actu Christi Sacerdotis se coniungunt, cotidie se totos
Deo offerunt, et, dum Corpore Christi nutriuntur, ex corde participant Eius
caritatem qui se in cibum dat fidelibus. Similiter in Sacramentis
administrandis cum intentione et caritate Christi uniuntur; quod speciali
ratione efficiunt, cum Sacramenti Poenitentiae fungendo muneri omnino semperque
paratos se ostendant quotiescumque id a fidelibus rationabiliter petitur. In Officio Divino
recitando, vocem praebent Ecclesiae, quae in oratione, nomine totius generis
humani, perseverat, una cum Christo, qui est «semper vivens ad interpellandum
pro nobis» (Hebr. 7,25).
Populum Dei regentes et pascentes, caritate Boni Pastoris incitantur ut
animam suam dent pro ovibus suis,[107]
parati quoque ad supremum sacrificium, exemplum sequentes sacerdotum qui etiam
hodiernis temporibus vitam suam ponere non renuerunt; educatores in fide cum
sint, et ipsi habentes «fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi»
(Hebr. 10,19) ad Deum accedunt «cum vero corde in plenitudine fidei» (Hebr. 10,22);
spem erigunt firmam pro fidelibus suis,[108]
ut possint consolari eos qui in omni pressura sunt, per exhortationem qua et
ipsos Deus exhortatur;[109]
communitatis rectores ascesim pastoris animarum propriam colunt, propriis
commodis renuntiantes, non quod sibi utile est quaerentes sed quod multis, ut
salvi fiant,[110] semper
ulterius progredientes ad opus pastorale perfectius complendum et, ubi opus
sit, ad [1013] novas vias pastorales ingrediendas parati, sub ductu Spiritus
amoris, qui ubi vult spirat.[111]
14. Hodierno in mundo, cum tot sint officia quae obire debent homines
cumque tanta sit diversitas problematum quibus anguntur, quaeque saepius ipsis
celeriter solvenda sunt, in discrimine haud raro versantur qui sese in diversa
dispergant. Presbyteri autem, permultis obligationibus sui muneris implicati et
distracti, non sine anxietate quaerere possunt quomodo cum exterioris actionis
ratione interiorem vitam suam ad unitatem componere valeant. Quam vitae
unitatem, nec mere externa operum ministerii ordinatio, nec sola pietatis
exercitiorum praxis, quantumvis ad eam fovendam conferat, efficere potest. Eam
vero exstruere valent Presbyteri exemplum in ministerio adimplendo sequentes
Christi Domini, cuius cibus erat voluntatem facere Illius qui Eum misit ut opus
suum perficeret.[112]
Re quidem vera Christus, ut eandem voluntatem Patris in mundo per Ecclesiam
indesinenter faciat, per ministros suos operatur, et ideo semper principium et
fons remanet eorum vitae unitatis. Presbyteri ergo suae vitae unitatem
consequentur sese Christo coniungentes in agnitione voluntatis Patris et in
dono sui ipsius pro grege sibi commisso.[113]
Sic Boni Pastoris partes agendo, in ipso caritatis pastoralis exercitio
invenient vinculum perfectionis sacerdotalis ad unitatem eorum vitam et
actionem redigens. Haec quidem pastoralis caritas[114]
maxime profluit a Sacrificio Eucharistico, quod ideo centrum et radix totius
vitae Presbyteri exstat, ita ut quod in sacrificali ara agitur, sacerdotalis
animus in se referre studeat. Hoc autem obtineri nequit, nisi ipsi sacerdotes
in mysterium Christi oratione semper intimius penetrent.
Ut unitatem vitae suae etiam concrete verificare valeant, omnia incepta sua
considerent probantes quae sit voluntas Dei,[115]
quae nempe sit inceptorum cum normis evangelicae missionis Ecclesiae
conformitas. Fidelitas enim erga Christum a fidelitate erga Ecclesiam suam
seiungi nequit. Pastoralis ergo caritas postulat ut Presbyteri, ne in vacuum
currant,[116] in vinculo
communionis cum Episcopis et cum aliis in sacerdotio [1014] fratribus semper
laborent. Hac ratione agentes, Presbyteri propriae vitae unitatem invenient in
ipsa missionis Ecclesiae unitate, sicque cum Domino suo, et per Eum cum Patre,
in Spiritu Sancto, unientur, ut possint consolatione repleri et superabundare
gaudio.[117]
II. Peculiares exigentiae spirituales in vita Presbyteri
15. Inter virtutes quae ministerio Presbyterorum maxime requiruntur,
nominanda est illa dispositio animi qua semper parati sunt non suam voluntatem
quaerere, sed voluntatem Eius qui misit eos.[118]
Divinum enim opus ad quod implendum a Spiritu Sancto assumpti sunt,[119]
omnes humanas vires humanamque sapientiam transcendit; nam «infirma mundi
elegit Deus, ut confundat fortia» (I Cor. 1,27). Propriae igitur infirmitatis
conscius, verus Christi minister in humilitate laborat, probans quid sit
beneplacitum Deo,[120]
atque, veluti alligatus Spiritu,[121]
ab Illius voluntate in omnibus ducitur, qui omnes homines vult salvos fieri;
quam voluntatem in cotidianis rerum adiunctis detegere et exsequi potest,
humiliter inserviendo omnibus qui ei, in munere sibi commisso et in
multiplicibus vitae suae eventibus, a Deo concrediti sunt.
Ministerium autem sacerdotale, cum sit ministerium ipsius Ecclesiae,
nonnisi in communione hierarchica totius corporis adimpleri potest. Caritas
ergo pastoralis Presbyteros urget ut, in hac communione agentes, voluntatem
propriam per oboedientiam servitio Dei ac fratrum dedicent, in spiritu fidei
accipientes et exsequentes quae a Summo Pontifice et a proprio Episcopo necnon
ab aliis superioribus praecipiuntur vel commendantur; libentissime impendentes
et superimpendentes seipsos[122]
in quocumque munere etiam humiliori et pauperiori quod ipsis concreditur. Hac
enim ratione necessariam unitatem servant et firmant cum fratribus suis in
ministerio, maxime autem cum eis quos Dominus rectores visibiles Ecclesiae suae
constituit, et ad aedificationem operantur Corporis Christi, quod «per omnem
iuncturam subministrationis» crescit.[123]
Haec oboedientia, quae ad maturiorem libertatem filiorum [1015] Dei adducit,
natura sua exigit ut, dum, in suo munere adimplendo, caritate moti, vias novas
ad maius Ecclesiae bonum prudenter exquirunt, Presbyteri incepta sua fidenter
proponant, et necessitudines gregis sibi commissi instanter exponant, parati
semper ad illorum se subiiciendos iudicio, qui princeps in Ecclesia Dei regenda
munus exercent.
Hac humilitate et oboedientia responsabili et voluntaria Presbyteri sese
Christo conformant, sentientes in se quod et in Christo Iesu, qui «semetipsum
exinanivit formam servi accipiens ... factus oboediens usque ad mortem» (Phil.
2,7-8), et hac oboedientia inoboedientiam Adami devicit redemitque, testante
Apostolo: «Per inoboedientiam unius hominis, peccatores constituti sunt multi:
ita et per unius oboeditionem, iusti constituentur multi» (Rom. 5,19).
16. Perfecta et perpetua propter Regnum coelorum continentia a Christo
Domino commendata,[124]
per decursum temporum et etiam nostris diebus a non paucis christifidelibus
libenter accepta et laudabiliter observata, ab Ecclesia speciali modo pro vita
sacerdotali semper permagni habita est. Est enim signum simul et stimulus caritatis
pastoralis atque peculiaris fons spiritualis foecunditatis in mundo.[125]
Non exigitur quidem a sacerdotio suapte natura, uti apparet ex praxi Ecclesiae
primaevae[126] et ex
traditione Ecclesiarum Orientalium, ubi praeter illos qui cum omnibus Episcopis
ex dono gratiae coelibatum eligunt servandum, sunt etiam optime meriti
Presbyteri coniugati: dum vero ecclesiasticum coelibatum commendat, Sacrosancta
haec Synodus nullo modo absimilem illam disciplinam immutare intendit, quae in
Orientalibus Ecclesiis legitime viget, omnesque illos peramanter hortatur, qui
in matrimonio presbyteratum receperunt, ut, in sancta vocatione perseverantes,
plene et generose vitam suam gregi sibi commisso impendere pergant.[127]
Coelibatus vero multimodam convenientiam cum sacerdotio habet. Missio enim
sacerdotis integra dedicatur servitio novae humanitatis, quam Christus, victor
mortis, per Spiritum suum in mundo suscitat, quaeque originem suam «non ex
sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo»
(Io. 1,13) habet. Per virginitatem [1016] autem vel coelibatum propter Regnum
coelorum servatum,[128]
Presbyteri nova et eximia ratione Christo consecrantur, Ei facilius indiviso
corde adhaerent,[129]
liberius in Ipso et per Ipsum servitio Dei et hominum sese dedicant, Eius Regno
ac operi regenerationis supernae expeditius ministrant, et sic aptiores fiunt
qui paternitatem in Christo latius accipiant. Hoc ergo modo, coram hominibus
profitentur se velle indivise muneri sibi commisso dedicari, fideles scilicet
despondendi uni viro, illosque exhibendi virginem castam Christo,[130]
et sic arcanum illud evocant connubium a Deo conditum et in futuro plene
manifestandum quo Ecclesia unicum Sponsum Christum habet.[131]
Signum insuper vivum efficiuntur illius mundi futuri, per fidem et caritatem
iam praesentis, in quo filii resurrectionis neque nubent neque ducent uxores.[132]
His rationibus in mysterio Christi Eiusque missione fundatis, coelibatus,
qui prius sacerdotibus commendabatur, postea in Ecclesia Latina omnibus ad
Ordinem sacrum promovendis lege impositus est. Quam legislationem, ad eos qui
ad Presbyteratum destinantur quod attinet, Sacrosancta haec Synodus iterum
comprobat et confirmat, confidens in Spiritu donum coelibatus, sacerdotio Novi
Testamenti tam congruum, liberaliter a Patre dari, dummodo qui sacerdotium
Christi per Sacramentum Ordinis participant, immo et universa Ecclesia, humiliter
et enixe illud expetant. Exhortatur etiam haec Sacra Synodus omnes Presbyteros,
qui sacrum coelibatum gratia Dei confisi libera voluntate secundum exemplum
Christi acceperunt ut, illi magno animo et toto corde inhaerentes, atque in hoc
statu fideliter perseverantes, agnoscant praeclarum illud donum, quod a Patre
sibi datum est quodque a Domino tam aperte extollitur,[133]
necnon prae oculis habeant magna mysteria, quae in eo significantur atque
adimplentur. Quo magis autem perfecta continentia in mundo huius temporis a non
paucis hominibus impossibilis reputatur, eo humilius et perseverantius
Presbyteri gratiam fidelitatis, numquam [1017] petentibus denegatam, una cum
Ecclesia expostulabunt, cuncta subsidia supernaturalia et naturalia insimul
adhibentes, quae omnibus praesto sunt. Normas praesertim asceticas quae ab
experientia Ecclesiae probantur et quae in mundo hodierno haud minus
necessariae sunt, sequi ne omittant. Rogat itaque haec Sacrosancta Synodus non
solum sacerdotes, sed et omnes fideles, ut eis hoc pretiosum donum coelibatus
sacerdotalis cordi sit, petantque omnes a Deo, ut Ipse illud donum Ecclesiae
suae semper abundanter largiatur.
17. Amicabili et fraterna conversatione inter se et cum ceteris hominibus,
discere valent Presbyteri valores humanos colere et bona creata tamquam Dei
dona aestimare. Versantes in mundo sciant tamen semper se secundum verbum
Domini Magistri nostri non esse de mundo.[134]
Utentes ergo mundo tamquam non utentes,[135]
pervenient ad illam libertatem, qua liberati ab omni cura inordinata dociles
fiunt ad vocem divinam in vita cotidiana audiendam. Ex hac libertate et
docilitate excrescit discretio spiritualis qua recta habitudo ad mundum bonaque
terrestria invenitur. Quae habitudo ideo pro Presbyteris magni est momenti,
quia missio Ecclesiae in medio mundo adimpletur et quia bona creata profectui
personali hominis prorsus sunt necessaria. Grati ergo sint pro omnibus, quae
eis Pater coelestis ad vitam recte peragendam largitur. Discernant tamen
oportet in lumine fidei omnia, quae eis occurrant, ut ad rectum usum bonorum
Dei voluntati respondentem ducantur et quae missioni suae sunt noxia respuant.
Sacerdotes enim, quippe quorum Dominus sit «pars et hereditas» (Num. 18,
20), bonis temporalibus uti debent tentummodo eos in fines, ad quos iuxta
Christi Domini doctrinam Ecclesiaeque ordinationem eadem destinari licet.
Bona ecclesiastica proprie dicta, secundum rei naturam, ad normam legum
ecclesiasticarum, sacerdotes, adiuvantibus quatenus fieri possit peritis
laicis, moderentur atque eadem destinent semper eos in fines ad quos
prosequendos Ecclesiae licet bona temporalia possidere, videlicet ad cultum
divinum ordinandum, ad honestam cleri sustentationem procurandam, necnon ad
opera sacri apostolatus vel caritatis, praesertim erga egenos, exercenda.[136]
Bona autem quae occasione exercitii alicuius [1018] ecclesiastici officii sibi
comparant, salvo iure particulari,[137]
Presbyteri, non secus ac Episcopi, adhibeant imprimis ad suam honestam
sustentationem et ad officiorum proprii status adimpletionem; quae vero
supersint, in bonum Ecclesiae vel in opera caritatis destinare velint. Itaque
officium ecclesiasticum ne quaestui habeant neve reditus ab eo provenientes in
propriae rei familiaris amplificationem impendant.[138]
Quare sacerdotes, nequaquam divitiis cor apponentes,[139]
omnem cupiditatem semper vitent et ab omni specie mercaturae sedulo abstineant.
Immo ad paupertatem voluntariam amplexandam invitantur, qua Christo
manifestius conformentur, et ad sacrum ministerium promptiores fiant. Christus enim propter
nos egenus factus est, cum esset dives, ut Illius inopia divites essemus.[140]
Apostoli autem exemplo suo testificati sunt gratuitum Dei donum gratis dandum
esse,[141] scientes et
abundare et penuriam pati.[142]
Sed et aliqualis rerum communis usus, ad instar bonorum communionis quae in
historia primaevae Ecclesiae extollitur,[143]
caritati pastorali optime viam sternit; et per eam vivendi formam Presbyteri
laudabiliter ad praxim reducere possunt spiritum paupertatis qui a Christo
commendatur.
Spiritu ergo Domini ducti, qui Salvatorem unxit et evangelizare pauperibus
misit,[144]
Presbyteri, necnon et Episcopi, omnia illa vitent quae pauperes quolibet modo
avertere possent, prae ceteris Christi discipulis omnem speciem vanitatis in
suis rebus seponentes. Habitationem suam ita disponant, ut haec nemini impervia
appareat et ut nemo umquam, etiam humilior, eam frequentare vereatur.
III. Subsidia pro Presbyterorum vita
18. Unionem cum Christo ut in omnibus vitae adiunctis fovere valeant, Presbyteri,
praeterquam exercitio conscio ministerii sui, gaudent mediis [1019] communibus
et particularibus, novis et veteribus, quae Spiritus Sanctus in Populo Dei
suscitare numquam destitit et quae Ecclesia ad suorum membrorum
sanctificationem commendat, immo aliquando et iubet.[145]
Prae omnibus spiritualibus subsidiis illi eminent actus, quibus christifideles
ex duplici mensa Sacrae Scripturae et Eucharistiae Verbo Dei nutriuntur;[146]
quanti momenti sit eorum assidua frequentatio pro sanctificatione Presbyterorum
propria neminem latet.
Christo Salvatori et Pastori intime uniuntur sacramentalis gratiae ministri
per fructuosam Sacramentorum receptionem, speciatim in frequenti Poenitentiae
sacramentali actu, quippe qui, cotidiana conscientiae discussione praeparatus,
necessariam cordis conversionem ad Patris misericordiarum amorem tantopere
foveat. Sub lumine fidei lectione divina enutritae, possunt Dei voluntatis
signa et Eius gratiae impulsus in variis vitae eventibus sedulo inquirere, et
ita missioni suae in Spiritu Sancto assumptae dociliores in dies fieri. Talis
docilitatis mirum exemplum in Beata Maria Virgine semper inveniunt, quae, a
Spiritu Sancto ducta, seipsam mysterio hominum Redemptionis totam devovit;[147]
quam Summi et Aeterni Sacerdotis Matrem et Apostolorum Reginam, atque
ministerii sui praesidium, Presbyteri filiali devotione et cultu venerentur ac
diligant.
Ad suum ministerium cum fidelitate adimplendum, colloquium cotidianum cum
Christo Domino in visitatione et personali cultu Sanctissimae Eucharistiae sibi
cordi sit; recessui spirituali libenter vacent atque directionem spiritualem
magni habeant. Multimodis, speciatim per probatam orationem mentalem et varias
precum formas, quas libere eligunt, Presbyteri quaerunt et a Deo enixe rogant
illum verae adorationis spiritum, quo ipsi, simul cum plebe sibi commissa,
intime se cum Christo Novi Testamenti Mediatore uniant, et ita tamquam filii
adoptionis clamare possint: «Abba, Pater» (Rom. 8,15).
19. Presbyteri ab Episcopo in sacro ritu Ordinationis admonentur ut sint
«maturi in scientia» et sit doctrina eorum «spiritualis medicina populo Dei».[148]
Scientia autem ministri sacri sacra esse debet, quia e [1020] sacro fonte
desumpta et ad sacrum finem directa. Praeprimis itaque hauritur ex lectione et
meditatione Sacrae Scripturae,[149]
sed et studio Sanctorum Patrum et Doctorum aliorumque Traditionis monumentorum
fructuose nutritur. Praeterea, ad aptas responsiones reddendas quaestionibus ab
hominibus huius aetatis agitatis, Presbyteri bene noscant oportet Magisterii ac
praecipue Conciliorum ac Romanorum Pontificum documenta, atque consulant
optimos et probatos scientiae theologicae scriptores.
Cum vero nostris temporibus cultura humana et etiam scientiae sacrae novo
gressu progrediantur, incitantur Presbyteri ut scientiam suam de divinis et
humanis apte et sine intermissione perficiant, atque ita ad colloquium cum
coaetaneis opportunius ineundum se praeparent.
Quo facilius Presbyteri in studia incumbant et methodos evangelizationis et
apostolatus efficacius addiscant, omni cura ipsis opportuna subsidia
comparentur, cuiusmodi sunt institutio, iuxta cuiusque territorii condiciones,
cursuum vel congressuum, erectio centrorum pastoralibus studiis destinatorum,
constitutio bibliothecarum et apta per personas idoneas studiorum moderatio.
Considerent insuper Episcopi singuli aut inter se uniti modum opportuniorem
efficiendi ut omnes sui Presbyteri, statis temporibus, maxime autem paucos post
annos ab eorum ordinatione,[150]
frequentare possint cursum, quo ipsis praebeatur occasio cum ad pleniorem
methodorum pastoralium et scientiae theologicae cognitionem acquirendam, tum ad
vitam spiritualem roborandam et ad mutuo experientias apostolicas cum fratribus
communicandas.[151]
His aliisque aptis subsidiis peculiari cura iuventur etiam neoparochi et illi
qui novo pastorali operi addicuntur, vel qui in aliam dioecesim vel nationem
mittuntur.
Tandem solliciti erunt Episcopi ut aliqui ad profundiorem rerum divinarum
scientiam se dedicent, ut numquam desint magistri ad clericos instituendos idonei,
ut reliqui sacerdotes et fideles iuventur ad necessariam sibi doctrinam
comparandam, utque sanus in sacris disciplinis foveatur progressus, qui
Ecclesiae prorsus est necessarius. [1021]
20. Servitio Dei dediti in implendo officio sibi commisso, digni sunt
Presbyteri qui aequam recipiant remunerationem, quia «dignus est operarius
mercede sua» (Lc. 10,7),[152]
atque «Dominus ordinavit iis, qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere»
(I Cor. 9,14). Quapropter, quatenus aequae Presbyterorum remunerationi non
aliunde provisum fuerit, ipsi fideles, quippe in quorum bonum Presbyteri operam
impendant, vera obligatione tenentur curandi ut eisdem necessaria ad vitam
honeste et digne ducendam subsidia procurari valeant. Episcopi autem de hac
eorum obligatione fideles monere tenentur et curare debent, sive singuli pro
sua quisque dioecesi, sive aptius plures simul pro communi territorio, ut
normae instituantur, quibus debite consulatur honestae sustentationi eorum qui
in Populi Dei servitium aliquo munere funguntur vel functi sunt.
Remuneratio autem ab unoquoque percipienda, ratione quidem habita tum
ipsius muneris naturae tum locorum temporumque condicionum, fundamentaliter
eadem sit pro omnibus in iisdem adiunctis versantibus, eorum condicioni sit
congrua et eis praeterea tribuat facultatem non solum debite providendi
remunerationi eorum qui servitio Presbyterorum se dedicant, sed etiam
indigentibus per se ipsos aliqua ratione subveniendi, quod ministerium erga
pauperes, iam a primis suis exordiis, magno semper in honore Ecclesia habuit.
Haec remuneratio insuper talis sit, quae Presbyteris permittat quotannis
debitum et sufficiens habere feriarum tempus, quod quidem, ut Presbyteri habere
valeant, Episcopi curare debent.
Officio vero, quod sacri ministri adimplent, praecipuum momentum tribuere
oportet. Quare systema sic dictum beneficiale relinquatur aut saltem ita
reformetur ut pars beneficialis, seu ius ad reditus ex dote officio adnexos,
habeatur tamquam secundaria, et princeps in iure tribuatur locus ipsi officio
ecclesiastico, quod quidem deinceps intellegi debet quodlibet munus stabiliter
collatum in finem spiritualem exercendum.
21. Prae oculis semper habeatur exemplum credentium in primaeva Ecclesia
hierosolymitana, in qua «erant illis omnia communia» (Act. 4,32), «dividebatur
autem singulis prout cuique opus erat» (Act. 4,35).
Summopere itaque congruit ut, in regionibus saltem in quibus cleri
sustentatio penitus aut magna ex parte a fidelium oblationibus pendet, bona in
hunc finem oblata colligat institutio quaedam dioecesana, quam [1022] administrat
Episcopus, adiuvantibus sacerdotibus delegatis et, ubi utilitas id suadeat,
etiam laicis in re oeconomica peritis. In votis quoque est ut praeterea,
quantum fieri possit, in singulis dioecesibus vel regionibus constituatur massa
bonorum communis, qua valeant Episcopi aliis obligationibus erga personas
Ecclesiae deservientes satisfacere variisque dioecesis necessitatibus
occurrere, quaque etiam valeant dioeceses divitiores adiuvare pauperiores, ut
illarum abundantia harum inopiam suppleat.[153]
Quae etiam
massa communis imprimis constituatur oportet ex bonis a fidelium oblationibus,
sed ex aliis quoque fontibus, iure determinandis, provenientibus.
In nationibus praeterea ubi praevidentia socialis in favorem cleri nondum apte
ordinata est, curent Conferentiae Episcopales ut, attentis semper legibus
ecclesiasticis et civilibus, habeantur sive instituta dioecesana, etiam inter
se foederata, sive instituta pro variis dioecesibus simul constituta, sive
associatio pro toto territorio condita, quibus, sub vigilantia Hierarchiae,
satis provideatur tum congruenti praecaventiae et adsistentiae sanitariae, quam
vocant, tum debitae sustentationi Presbyterorum qui infirmitate, invaliditate
aut senectute laborant. Sacerdotes vero instituto erecto opem ferant, moti
spiritu solidarietatis erga fratres suos, communicantes tribulationibus eorum,[154]
simul considerantes se ita, sine anxietate de sorte futura, alacriore sensu
evangelico paupertatem colere atque animarum saluti penitus se tradere posse.
Satagant autem ii, ad quos spectat, ut eadem diversarum nationum instituta
inter se colligantur, ut firmius robur consequantur latiusque propagentur.
CONCLUSIO ET EXHORTATIO
22. Sacrosancta haec Synodus gaudia vitae sacerdotalis prae oculis habens,
etiam difficultates non praeterire potest, quas in hodiernae vitae adiunctis
patiuntur Presbyteri. Scit etiam quantum condiciones oeconomicae et sociales,
immo et hominum mores, transformantur, quantumque ordo valorum in aestimatione
hominum immutatur; Ecclesiae ministri inde, immo et nonnumquam christifideles,
in hoc mundo quasi alienos ab ipso se sentiunt, anxie quaerentes quibusnam
idoneis mediis et verbis cum eodem communicare valeant. Nova enim quae fidei
obstant [1023] impedimenta, apparens peracti laboris sterilitas necnon acerba
quam experiuntur solitudo, eos in periculum adducere possunt ne animo
deprimantur.
Mundum autem, qualis hodie dilectioni et ministerio Pastorum Ecclesiae concreditur,
sic Deus dilexit, ut Filium suum Unigenitum pro ipso daret.[155]
Revera, mundus hic, multis quidem peccatis detentus sed non parvis etiam
facultatibus praeditus, Ecclesiae lapides vivos[156]
praebet, qui coaedificantur in habitaculum Dei in Spiritu.[157]
Idem Spiritus Sanctus, dum Ecclesiam impellit ut ad mundum huius temporis
adeundum novas vias aperiat, congruas quoque ministerii sacerdotalis
accommodationes suggerit ac fovet.
Meminerint Presbyteri se in opere exercendo numquam solos esse, sed inniti
omnipotenti Dei virtute: atque in Christum credentes, qui eos ad Sacerdotium
suum participandum vocavit, cum omni fiducia suo ministerio sese devoveant,
scientes potentem esse Deum ut augeat in eis caritatem.[158]
Meminerint etiam fratres in sacerdotio, immo et fideles totius mundi sibi
socios habere. Cooperantur enim omnes Presbyteri in exsequendo Dei salutari
proposito, mysterio scilicet Christi seu sacramento abscondito a saeculis in
Deo,[159]
quod nonnisi paulatim ad effectum deducitur, diversis conspirantibus
ministeriis in aedificationem Corporis Christi, donec Eiusdem compleatur
aetatis mensura. Quae omnia, cum abscondita sint cum Christo in Deo,[160]
fide maxime percipi possunt. Fide enim necesse est ambulare duces Populi Dei,
exemplum sequentes fidelis Abrahae, qui fide «oboedivit in locum exire, quem
accepturus erat in hereditatem: et exiit, nesciens quo iret» (Hebr. 11,8). Revera mysteriorum Dei
dispensator assimilari valet homini in agro seminanti, de quo Dominus dixit:
«Et dormiat, et exsurgat nocte et die, et semen germinet, et increscat dum
nescit ille» (Mc. 4,27). Ceterum Dominus Iesus, qui dixit: «Confidite, ego vici
mundum» (Io. 16,33), his verbis Ecclesiae suae non promisit perfectam in hoc
saeculo victoriam. Gaudet vero Sacrosancta Synodus quod terra Evangelii semine
inseminata nunc multis in locis fructificat sub ductu Spiritus Domini, qui
replet orbem terrarum, quique in multorum cordibus sacerdotum atque fidelium
spiritum vere missionalem excitavit. De quibus omnibus Sacrosancta Synodus universis
orbis Presbyteris peramanter grates agit: «Ei autem, qui potens est omnia
facere superabundanter quam petimus aut intelligimus, secundum virtutem, quae
operatur in nobis, ipsi gloria in ecclesia, et in Christo Iesu» (Eph. 3,20-21).
Haec omnia et singula quae in hoc Decreto edicta sunt, placuerunt
Sacrosancti Concilii Patribus. Et Nos, Apostolica a Christo Nobis tradita
potestate, illa, una cum Venerabilibus Patribus, in Spiritu Sancto approbamus,
decernimus ac statuimus et quae ita synodaliter statuta sunt ad Dei gloriam
promulgari iubemus.
Romae, apud S. Petrum die VII
mensis decembris anno MCMLXV.
Ego PAULUS Catholicae Ecclesiae
Episcopus
[Subsequuntur Patrum
subsignationes, ut in pp. 941-946]
|