|
PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
UNA CUM SACROSANCTI CONCILII PATRIBUS
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
DECRETUM DE ECCLESIIS ORIENTALIBUS CATHOLICIS
ORIENTALIUM ECCLESIARUM
AAS 57 (1965) 76-89
Prooemium
1. ORIENTALIUM ECCLESIARUM instituta, ritus
liturgicos, traditiones ecclesiasticas atque vitae christianae disciplinam
Ecclesia catholica magni facit. In eis enim, utpote veneranda antiquitate
praeclaris, elucet ea quae ab Apostolis per Patres est traditio,[1]
quaeque partem constituit divinitus revelati atque indivisi universae Ecclesiae
patrimonii. Ecclesiarum igitur Orientalium, quae huius traditionis testes sunt
vivi, sollicitudinem gerens, haec Sancta et Oecumenica Synodus cupiens ut
eaedem floreant et novo robore apostolico concreditum sibi munus absolvant,
praeter ea quae ad universam spectant Ecclesiam, capita quaedam statuere
decrevit, ceteris ad providentiam Synodorum orientalium nec non Sedis
Apostolicae remissis.
De Ecclesiis Particularibus seu
Ritibus
2. Sancta et catholica Ecclesia,
quae est corpus Christi mysticum, constat ex fidelibus, qui eadem fide, iisdem
sacramentis et eodem regimine in Spiritu Sancto organice uniuntur, quique in
varios coetus hierarchia iunctos coalescentes, particulares Ecclesias seu ritus
constituunt. Inter eas mirabilis viget communio, ita ut varietas in Ecclesia
nedum eiusdem noceat unitati, eam potius declaret; Ecclesiae enim catholicae
hoc propositum est, ut salvae et integrae maneant uniuscuiusque particularis
Ecclesiae seu ritus traditiones, eademque pariter vult suam vitae rationem
aptare variis temporum locorumque necessitatibus.[2]
[77]
3. Huiusmodi particulares
Ecclesiae, tum Orientis tum Occidentis, licet ritibus, ut aiunt, nempe
liturgia, ecclesiastica disciplina et patrimonio spirituali partim inter se
differant, aequali tamen modo concreduntur pastorali gubernio Romani
Pontificis, qui Beato Petro in primatu super universam Ecclesiam divinitus
succedit. Eaedem proinde pari pollent dignitate, ita ut nulla earum ceteris
praestet ratione ritus, atque iisdem fruuntur iuribus et tenentur
obligationibus, etiam quod attinet ad Evangelium praedicandum in universum
mundum (cf. Mc. 16, 15), sub moderamine Romani Pontificis.
4. Provideatur igitur ubique
terrarum tuitioni atque incremento omnium Ecclesiarum particularium ac
propterea constituantur paroeciae atque propria hierarchia, ubi id postulat
bonum spirituale fidelium. Hierarchae vero variarum Ecclesiarum particularium
in eodem territorio iurisdictionem obtinentes, curent, collatis consiliis in
periodicis conventibus, unitatem actionis fovere, et, viribus unitis, communia
adiuvare opera, ad bonum religionis expeditius promovendum et cleri disciplinam
efficacius tuendam.[3] Clerici omnes et ascendentes ad ordines sacros bene
instruantur de ritibus et praesertim de normis practicis in materiis
interritualibus, imo et laici in institutione catechetica de ritibus eorumque
normis doceantur. Omnes denique et singuli catholici, necnon baptizati cuiusvis
Ecclesiae vel communitatis acatholicae ad plenitudinem communionis catholicae
convenientes, proprium ubique terrarum retineant ritum eumque colant et pro
viribus observent;[4] salvo iure recurrendi ad Sedem Apostolicam in casibus
peculiaribus personarum, communitatum, vel regionum, quae, uti suprema
relationum interecclesialium arbitra, [78] providebit necessitatibus in spiritu
oecumenico, ipsa vel per alias auctoritates, datis opportunis normis, decretis
vel rescriptis.
De spirituali Ecclesiarum
Orientalium patrimonio servando
5. Historia, traditiones et
plurima ecclesiastica instituta praeclare testantur quantopere de universa
Ecclesia Orientales Ecclesiae meritae sint.[5]
Quapropter Sancta Synodus patrimonium hoc ecclesiasticum et spirituale non
solum aestimatione debita et iusta laude prosequitur sed etiam tamquam patrimonium
universae Christi Ecclesiae firmiter considerat. Quamobrem sollemniter
declarat, Ecclesias Orientis sicut et Occidentis iure pollere et officio teneri
se secundum proprias disciplinas peculiares regendi, utpote quae veneranda
antiquitate commendentur, moribus suorum fidelium magis sint congruae atque ad
bonum animarum consulendum aptiores videantur.
6. Sciant ac pro certo habeant
omnes Orientales, se suos legitimos ritus liturgicos suamque disciplinam semper
servare posse et debere, ac nonnisi ratione proprii et organici progressus
mutationes inducendas esse. Haec omnia, igitur, maxima fidelitate ab ipsis
Orientalibus observanda sunt; qui quidem harum rerum cognitionem in dies
maiorem usumque perfectiorem acquirere debent, et, si ab iis ob temporum vel
personarum adiuncta indebite defecerint, ad avitas traditiones redire satagant.
Illi vero qui ratione sive muneris, sive apostolici ministerii frequens cum
Orientalibus Ecclesiis aut cum earum fidelibus habeant commercium, in
cognitione et cultu rituum, disciplinae, doctrinae, historiae atque indolis
Orientalium accurate, pro gravitate officii quod gerunt, instituantur.[6]
Religionibus vero et associationibus latini ritus, quae in regionibus
orientalibus vel inter fideles orientales operam praestant, enixe commendatur,
ut, ad maiorem apostolatus efficaciam, domos aut etiam provincias orientalis
ritus, quantum fieri potest, constituant.[7]
[79]
De Patriarchis Orientalibus
7. Ab antiquissimis temporibus
in Ecclesia viget institutio patriarchalis, iam a primis Synodis Oecumenicis
agnita.[8]
Nomine vero Patriarchae
orientalis venit episcopus, cui competit iurisdictio in omnes episcopos, haud
exceptis metropolitis, clerum et populum proprii territorii vel ritus, ad
normam iuris et salvo primatu Romani Pontificis.[9]
Ubicumque Hierarcha alicuius
ritus extra fines territorii patriarchalis constituitur, manet aggregatus
hierarchiae patriarchatus eiusdem ritus ad normam iuris.
8. Patriarchae Ecclesiarum
Orientalium, licet alii aliis tempore posteriores, omnes tamen aequales sunt
ratione dignitatis patriarchalis, salva inter eos praecedentia honoris legitime
statuta.[10]
9. Secundum antiquissimam
Ecclesiae traditionem, singulari honore prosequendi sunt Ecclesiarum
Orientalium Patriarchae, quippe qui suo quisque patriarchatui tamquam pater et
caput praesint. Ideo statuit haec Sancta Synodus, ut eorum iura atque
privilegia instaurentur, iuxta antiquas traditiones uniuscuiusque Ecclesiae et
Synodorum Oecumenicarum decreta.[11]
Haec autem iura et privilegia
sunt illa, quae tempore unionis Orientis et Occidentis viguerunt, etsi ad
hodiernas conditiones aliquantum aptanda sint. Patriarchae cum suis synodis
superiorem constituunt instantiam pro quibusvis negotiis patriarchatus, non
secluso iure constituendi novas eparchias atque nominandi episcopos sui ritus
intra fines territorii patriarchalis, salvo inalienabili Romani Pontificis iure
in singulis casibus interveniendi. [80]
10. Quae de Patriarchis sunt
dicta, valent etiam, ad normam iuris, de Archiepiscopis maioribus, qui universae
cuidam Ecclesiae particulari seu ritui praesunt.[12]
11. Cum institutum patriarchale
in Ecclesiis Orientalibus sit forma regiminis traditionalis, Sancta et
Oecumenica Synodus exoptat ut, ubi opus sit, novi erigantur patriarchatus,
quorum constitutio Synodo Oecumenicae vel Romano Pontifici reservatur.[13]
De disciplina sacramentorum
12. Veterem disciplinam de
sacramentis apud Orientales Ecclesias vigentem, itemque praxim quae ad eorum
celebrationem et ministrationem spectat, Sancta Oecumenica Synodus confirmat et
laudat, et, si casus ferat, exoptat ut eadem instauretur.
13. Disciplina de ministro S.
Chrismatis inde ab antiquissimis temporibus apud Orientales vigens plene
instauretur. Idcirco presbyteri hoc
sacramentum conferre valent, adhibito Chrismate a patriarcha vel episcopo
benedicto.[14]
14. Presbyteri omnes orientales
hoc sacramentum, sive una cum Baptismo sive separatim, valide conferre possunt
omnibus fidelibus cuiusvis ritus, latino haud excluso, servatis ad liceitatem
praescriptis iuris tum communis tum particularis.[15]
Presbyteri quoque latini ritus, [81] secundum facultates quibus gaudent circa
ministrationem huius sacramenti, valent illud etiam fidelibus Ecclesiarum
Orientalium ministrare, sine praeiudicio ritui, servatis quoad liceitatem
praescriptis iuris sive communis sive particularis.[16]
15. Fideles obligatione tenentur
diebus dominicis et festis interesse divinae liturgiae aut, iuxta praescripta
vel consuetudinem proprii ritus, celebrationi divinarum laudum.[17]
Quo facilius fideles hanc obligationem adimplere valeant, statuitur tempus
utile, pro hoc praecepto adimplendo, decurrere inde a vesperis vigiliae usque
ad finem diei Dominicae vel festi.[18]
Enixe commendatur fidelibus, ut his diebus, imo frequentius ac vel etiam
quotidie, Sacram Eucharistiam suscipiant.[19]
16. Ob quotidianam permixtionem
fidelium diversarum particularium Ecclesiarum in eadem regione vel territorio
orientali, facultas presbyterorum cuiuscumque ritus excipiendi confessiones, a
propriis hierarchis rite et sine ulla restrictione concessa, ad totum
territorium extenditur concedentis necnon ad loca et fideles cuiuscumque ritus
in eodem territorio, nisi hierarcha loci, quoad loca sui ritus, expresse
renuerit.[20]
17. Ut antiqua sacramenti
Ordinis disciplina in Ecclesiis Orientalibus iterum vigeat, exoptat haec Sancta
Synodus, ut institutum diaconatus permanentis, ubi in desuetudinem venerit,
instauretur.[21] Quoad [82]
subdiaconatum vero et Ordines inferiores eorumque iura et obligationes,
provideat Auctoritas legislativa uniuscuiusque Ecclesiae particularis.[22]
18. Ad praecavenda matrimonia
invalida, quando catholici orientales cum acatholicis orientalibus baptizatis
matrimonium ineunt, et ad consulendum nuptiarum firmitati et sanctitati nec non
domesticae paci, Sancta Synodus statuit formam canonicam celebrationis pro his
matrimoniis obligare tantum ad liceitatem; ad validitatem sufficere praesentiam
ministri sacri, servatis aliis de iure servandis.[23]
De cultu divino
19. Dies festos pro omnibus
Ecclesiis Orientalibus communes in posterum constituere, transferre aut
supprimere unius est Synodi Oecumenicae vel Sedis Apostolicae. Dies vero festos
pro singulis Ecclesiis particularibus constituere, transferre aut supprimere,
praeter Apostolicam Sedem, competit Synodis patriarchalibus aut archiepiscopalibus,
debita tamen ratione habita totius regionis ceterarumque Ecclesiarum
particularium.[24]
20. Donec perveniatur ad optatam
inter omnes christianos conventionem de unico die, quo festivitas Paschatis ab
omnibus celebretur, interim ad unitatem inter christianos in eadem regione vel
natione degentes fovendam, Patriarchis vel Supremis in loco Auctoritatibus
ecclesiasticis committitur, ut, unanimi consensu et collatis consiliis cum iis
quorum interest, de festo Paschatis eadem die Dominica celebrando conveniant.[25]
[83]
21. Singuli fideles extra
regionem vel territorium proprii ritus versantes, quoad legem de temporibus
sacris, ad disciplinam in loco ubi degunt vigentem se plene conformare possunt.
In familiis mixti ritus hanc legem servare licet iuxta unum eundemque ritum.[26]
22. Clerici et religiosi
orientales celebrent iuxta propriae disciplinae praescripta et traditiones
Laudes Divinas, quae inde ab antiqua aetate magno in honore fuerunt apud omnes
Ecclesias Orientales.[27]
Fideles quoque, exempla maiorum secuti, in Divinas Laudes pro viribus et devote
incumbant.
23. Ad Patriarcham cum Synodo
vel ad Supremam cuiusque Ecclesiae Auctoritatem cum Consilio hierarcharum, ius
pertinet moderandi usum linguarum in sacris actionibus liturgicis nec non,
facta relatione ad Sedem Apostolicam, probandi versiones textuum in linguam
vernaculam.[28]
De conversatione cum fratribus
Ecclesiarum seiunctarum
24. Ad Ecclesias Orientales,
communionem cum Sede Apostolica Romana habentes, peculiare pertinet munus
omnium christianorum unitatem, orientalium praesertim, fovendi, iuxta principia
decreti huius S. Synodi «De Oecumenismo», precibus imprimis, vitae exemplis,
religiosa erga antiquas traditiones orientales fidelitate, mutua et meliore
cognitione, collaboratione ac fraterna rerum animorumque aestimatione.[29]
25. Ab Orientalibus seiunctis,
in unitatem catholicam sub influxu gratiae Sancti Spiritus convenientibus, ne
plus exigatur quam quod [84] simplex fidei catholicae professio exigit. Et cum
apud eos sacerdotium validum servatum sit, clericis orientalibus, in unitatem
catholicam convenientibus, facultas est proprium Ordinem exercendi, iuxta
normas a competenti Auctoritate statutas.[30]
26. Communicatio in sacris, quae
unitatem Ecclesiae offendit aut formalem errori adhaesionem vel periculum
aberrationis in fide, scandali et indifferentismi includit, lege divina
prohibetur.[31] Praxis vero
pastoralis demonstrat, ad fratres orientales quod spectat, varia considerari
posse et debere singularum personarum adiuncta, in quibus nec unitas Ecclesiae
laeditur, nec pericula vitanda adsunt, sed necessitas salutis et bonum
spirituale animarum urgent. Ideo Ecclesia
catholica, pro temporum, locorum et personarum adiunctis, mitiorem saepe
adhibuit et adhibet rationem agendi, salutis media et testimonium caritatis
inter christianos omnibus praebens, per participationem in sacramentis aliisque
in functionibus et rebus sacris. His attentis, Sancta Synodus, «ne impedimento
propter sententiae severitatem simus iis qui salvantur»[32]
et ad magis fovendam unionem cum Ecclesiis Orientalibus a nobis seiunctis,
sequentem agendi rationem statuit.
27. Positis memoratis
principiis, Orientalibus, qui bona fide seiuncti inveniuntur ab Ecclesia
catholica, si sponte petant et rite sint dispositi, sacramenta Poenitentiae,
Eucharistiae et Unctionis Infirmorum conferri possunt; imo, etiam catholicis
eadem sacramenta licet petere ab iis ministris acatholicis, in quorum Ecclesia
habentur valida sacramenta, quotiescumque id necessitas aut vera spiritualis
utilitas suadeat, et accessus ad sacerdotem catholicum physice vel moraliter
impossibilis evadat.[33]
28. Item, positis iisdem
principiis, communicatio in sacris functionibus, rebus et locis inter
catholicos et fratres seiunctos orientales iusta de causa permittitur.[34]
[85]
29. Haec mitior communicationis
in sacris cum fratribus Ecclesiarum Orientalium seiunctarum ratio vigilantiae
et moderamini hierarcharum locorum committitur, ut, collatis inter se
consiliis, et, si casus ferat, auditis etiam hierarchis Ecclesiarum seiunctarum,
opportunis efficacibusque praeceptis et normis christianorum moderentur
conversationem.
Conclusio
30. Magnopere laetatur Sancta
Synodus de fructuosa et actuosa collaboratione Orientalium et Occidentalium
Ecclesiarum Catholicarum, simulque declarat: hae omnes iuris dispositiones pro
praesentibus conditionibus statuuntur, usquedum Ecclesia catholica et Ecclesiae
Orientales seiunctae ad plenitudinem communionis convenient.
Interim tamen omnes christiani,
Orientales nec non Occidentales, enixe rogantur, ut ferventes atque assiduas,
imo quotidianas preces Deo fundant ut, Sanctissima Deipara auxiliante, omnes
unum fiant. Orent quoque, ut tot christianis cuiuscumque Ecclesiae, qui,
strenue profitentes Christi nomen, patiuntur et angustiantur, Spiritus Sancti Paracliti
adfluat plenitudo confortationis et solatii.
Omnes caritate fraternitatis
invicem diligamus, honore invicem praevenientes.[35]
Haec omnia et singula quae in
hoc Decreto edicta sunt, placuerunt Sacrosancti Concilii Patribus. Et Nos, Apostolica a Christo Nobis tradita Potestate,
illa, una cum Venerabilibus Patribus, in Spiritu Sancto approbamus, decernimus
ac statuimus et quae ita synodaliter statuta sunt ad Dei gloriam promulgari
iubemus.
Romae, apud S. Petrum die XXI mensis Novembris anno
MCMLXIV.
Ego PAULUS Catholicae Ecclesiae Episcopus
Sequuntur Patrum
subsignationes [85-89]
|