|
PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
UNA CUM SACROSANCTI CONCILII PATRIBUS
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO DE SACRA LITURGIA
SACROSANCTUM CONCILIUM
AAS 56 (1964) 97-138
1. SACROSANCTUM
CONCILIUM, cum sibi proponat vitam
christianam inter fideles in dies augere; eas institutiones quae mutationibus
obnoxiae sunt, ad nostrae aetatis necessitates melius accommodare; quidquid ad
unionem omnium in Christum credentium conferre potest, fovere; et quidquid ad
omnes in sinum Ecclesiae vocandos conducit, roborare; suum esse arbitratur
peculiari ratione etiam instaurandam atque fovendam Liturgiam curare.
2. Liturgia enim, per quam, maxime in divino
Eucharistiae Sacrificio, "opus nostrae Redemptionis exercetur“ summe eo confert ut fideles vivendo exprimant et aliis manifestent
mysterium Christi et genuinam [98] verae Ecclesiae naturam, cuius proprium est
esse humanam simul ac divinam, visibilem invisibilibus praeditam, actione
ferventem et contemplationi vacantem, in mundo praesentem et tamen peregrinam;
et ita quidem ut in ea quod humanum est ordinetur ad divinum eique
subordinetur, quod visibile ad invisibile, quod actionis ad contemplationem, et
quod praesens ad futuram civitatem quam inquirimus.[2] Unde cum Liturgia eos qui intus sunt cotidie aedificet in templum
sanctum in Domino, in habitaculum Dei in Spiritu, usque ad mensuram aetatis plenitudinis Christi,[4] miro modo simul vires eorum ad praedicandum Christum roborat, et sic
Ecclesiam iis qui sunt foris ostendit ut signum levatum in nationes,[5]sub quo filii Dei dispersi congregentur in unum[6]quousque unum ovile fiat et unus pastor.[7]
3. Quare Sacrosanctum Concilium, de fovenda
atque instauranda Liturgia quae sequuntur principia censet in mentem revocanda
et practicas normas statuendas esse.
Inter haec principia et normas nonnulla habentur
quae tum ad ritum romanum tum ad omnes alios ritus applicari possunt ac debent,
licet normae practicae quae sequuntur solum ritum romanum spectare
intellegendae sint, nisi agatur de iis quae ex ipsa rei natura alios quoque
ritus afficiant.
4. Traditioni denique fideliter obsequens,
Sacrosanctum Concilium declarat Sanctam Matrem Ecclesiam omnes ritus legitime
agnitos aequo iure atque honore habere, eosque in posterum servari et omnimode
foveri velle, atque optat ut, ubi opus sit, caute ex integro ad mentem sanae
traditionis recognoscantur et novo vigore, pro hodiernis adiunctis et
necessitatibus, donentur. [99]
CAPUT I
De principiis
generalibus ad sacram Liturgiam instaurandam atque fovendam
I. De sacrae liturgiae natura eiusque momento
in vita ecclesiae
5. Deus, qui "omnes homines vult salvos fieri et ad
agnitionem veritatis venire” (1 Tim. 2,4), "multifariam multisque modis olim
loquens patribus in prophetis” (Hebr. 1,1), ubi venit plenitudo temporis, misit
Filium suum, Verbum carnem factum, Spiritu Sancto unctum, ad evangelizandum
pauperibus, ad sanandos contritos corde,[8]
"medicum carnalem et spiritualem”,[9]
Mediatorem Dei et hominum.[10]Ipsius namque humanitas, in unitate personae Verbi, fuit instrumentum
nostrae salutis. Quare in Christo "nostrae reconciliationis processit perfecta
placatio, et divini cultus nobis est indita plenitudo”.[11]
Hoc autem humanae Redemptionis et perfectae Dei glorificationis opus,
cui divina magnalia in populo Veteris Testamenti praeluserant, adimplevit
Christus Dominus, praecipue per suae beatae Passionis, ab inferis
Resurrectionis et gloriosae Ascensionis paschale mysterium, quo "mortem nostram
moriendo destruxit, et vitam resurgendo reparavit”.Nam de latere Christi in cruce dormientis ortum est totius Ecclesiae
mirabile sacramentum.
[100]
6. Ideoque, sicut Christus missus est a Patre, ita et ipse Apostolos, repletos
Spiritu Sancto, misit, non solum ut, praedicantes Evangelium omni creaturae,
annuntiarent Filium Dei morte sua et resurrectione nos a potestate satanae
et a morte liberasse et in regnum Patris transtulisse, sed etiam ut, quod
annuntiabant, opus salutis per Sacrificium et Sacramenta, circa quae tota vita
liturgica vertit, exercerent. Sic per Baptismum homines paschali Christi
mysterio inseruntur: commortui, consepulti, conresuscitati;
spiritum accipiunt adoptionis filiorum, "in quo clamamus: Abba, Pater" (Rom.
8,15), et ita fiunt veri adoratores, quos Pater quaerit.
Similiter quotiescumque dominicam cenam manducant, mortem Domini annuntiant
donec veniat. Idcirco,
ipso die Pentecostes, quo Ecclesia mundo apparuit,"qui receperunt sermonem"
Petri "baptizati sunt“. Et erant
"perseverantes in
doctrina Apostolorum et communicatione fractionis panis et orationibus ...
collaudantes Deum et habentes gratiam ad omnem plebem“ (Act. 2,41-47). Numquam
exinde omisit Ecclesia quin in unum conveniret ad paschale mysterium
celebrandum: legendo ea "in omnibus Scripturis quae de ipso erant" (Lc. 24,27),
Eucharistiam celebrando in qua "mortis eius victoria et triumphus
repraesentatur", et simul
gratias agendo "Deo super inenarrabili dono" (2 Cor. 9,15) in Christo Iesu,
"in
laudem gloriae eius“ (Eph. 1,12), per virtutem Spiritus Sancti.
7. Ad tantum vero opus perficiendum, Christus
Ecclesiae suae semper adest, praesertim in actionibus liturgicis. Praesens
adest in Missae Sacrificio cum in ministri persona, "idem nunc offerens
sacerdotum ministerio, qui seipsum tunc in cruce obtulit",
tum maxime sub speciebus [101] eucharisticis. Praesens adest virtute sua in
Sacramentis, ita ut cum aliquis baptizat, Christus ipse baptizet.
Praesens adest in verbo suo, siquidem ipse loquitur dum sacrae Scripturae in
Ecclesia leguntur. Praesens adest denique dum supplicat et psallit Ecclesia,
ipse qui promisit: "Ubi sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in
medio eorum" (Mt. 18,20).
Reapse tanto in opere, quo Deus perfecte
glorificatur et homines sanctificantur, Christus Ecclesiam, sponsam suam
dilectissimam, sibi semper consociat, quae Dominum suum invocat et per ipsum
Aeterno Patri cultum tribuit.
Merito igitur Liturgia habetur veluti Iesu Christi
sacerdotalis muneris exercitatio, in qua per signa sensibilia significatur et
modo singulis proprio efficitur sanctificatio hominis, et a mystico Iesu
Christi Corpore, Capite nempe eiusque membris, integer cultus publicus
exercetur.
Proinde omnis liturgica celebratio, utpote opus
Christi sacerdotis, eiusque Corporis, quod est Ecclesia, est actio sacra
praecellenter, cuius efficacitatem eodem titulo eodemque gradu nulla alia actio
Ecclesiae adaequat.
8. In terrena Liturgia caelestem illam praegustando
participamus, quae in sancta civitate Ierusalem, ad quam peregrini tendimus,
celebratur, ubi Christus est in dextera Dei sedens, sanctorum minister et
tabernaculi veri;
cum omni militia caelestis exercitus hymnum gloriae Domino canimus; memoriam
Sanctorum venerantes partem aliquam et societatem cum iis speramus; Salvatorem
exspectamus Dominum nostrum Iesum Christum, donec ipse apparebit vita nostra,
et nos apparebimus cum ipso in gloria.
9. Sacra Liturgia non explet totam actionem
Ecclesiae; nam antequam homines ad Liturgiam accedere possint, necesse est ut
ad fidem [102] et conversionem vocentur: "Quomodo invocabunt in quem non
crediderunt? Aut quomodo credent ei quem non audierunt? Quomodo autem audient sine
praedicante? Quomodo vero praedicabunt nisi mittantur?" (Rom. 10,14-15).
Quare Ecclesia non credentibus praeconium salutis annuntiat, ut omnes
homines solum Deum verum et quem misit Iesum Christum cognoscant et a viis suis
convertantur, paenitentiam agentes.
Credentibus vero semper fidem et paenitentiam praedicare debet, eos praeterea
debet ad Sacramenta disponere, docere servare omnia quaecumque mandavit
Christus, et allicere
ad omnia opera caritatis, pietatis et apostolatus, quibus operibus manifestum
fiat christifideles de hoc mundo quidem non esse, sed tamen esse lucem mundi
eosdemque Patrem glorificare coram hominibus.
10. Attamen Liturgia est culmen ad quod actio
Ecclesiae tendit et simul fons unde omnis eius virtus emanat. Nam labores
apostolici ad id ordinantur ut omnes, per fidem et Baptismum filii Dei facti,
in unum conveniant, in medio Ecclesiae Deum laudent, Sacrificium participent et
cenam dominicam manducent.
Vicissim, ipsa Liturgia impellit fideles ut
"sacramentis paschalibus" satiati fiant „pietate concordes“;
orat ut "vivendo teneant quod fide perceperunt";
renovatio vero foederis Domini cum hominibus in Eucharistia fideles in urgentem
caritatem Christi trahit et accendit. Ex Liturgia ergo, praecipue ex Eucharistia, ut
e fonte, gratia in nos derivatur et maxima cum efficacia obtinetur illa in
Christo hominum sanctificatio et Dei glorificatio, ad quam, uti ad finem, omnia
alia Ecclesiae opera contendunt.
11. Ut haec tamen plena efficacitas habeatur, necessarium est ut fideles
cum recti animi dispositionibus ad sacram Liturgiam accedant, [103] mentem suam
voci accommodent, et supernae gratiae cooperentur, ne eam in vacuum recipiant.
Ideo sacris pastoribus advigilandum est ut in actione liturgica non solum
observentur leges ad validam et licitam celebrationem, sed ut fideles scienter,
actuose et fructuose eandem participent.
12. Vita tamen spiritualis non unius sacrae Liturgiae participatione
continetur. Christianus enim ad communiter orandum vocatus, nihilominus debet
etiam intrare in cubiculum suum ut Patrem in abscondito oret,
immo, docente Apostolo, sine intermissione orare.
Et ab eodem Apostolo docemur mortificationem Iesu semper circumferre in corpore
nostro, ut et vita Iesu manifestetur in carne nostra mortali.
Quapropter Dominum in Missae Sacrificio precamur ut, „"hostiae spiritualis
oblatione suscepta, nosmetipsos" sibi perficiat "munus aeternum”.
13. Pia populi christiani exercitia, dummodo legibus et normis Ecclesiae
conformia sint, valde commendantur, praesertim cum de mandato Apostolicae Sedis
fiunt.
Speciali quoque dignitate gaudent sacra Ecclesiarum particularium
exercitia, quae de mandato Episcoporum celebrantur, secundum consuetudines aut
libros legitime approbatos.
Ita vero, ratione habita temporum liturgicorum, eadem exercitia
ordinentur oportet, ut sacrae Liturgiae congruant, ab ea quodammodo deriventur,
ad eam populum manuducant, utpote quae natura sua iisdem longe antecellat. [104]
II. De
liturgica institutione et de actuosa participatione prosequendis
14. Valde cupit Mater Ecclesia ut fideles universi
ad plenam illam, consciam atque actuosam liturgicarum celebrationum
participationem ducantur, quae ab ipsius Liturgiae natura postulatur et ad quam
populus christianus, "genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus
adquisitionis" (1 Petr. 2,9; cf. 2,4-5), vi Baptismatis ius habet et officium.
Quae totius populi plena et actuosa participatio, in instauranda et fovenda
sacra Liturgia, summopere est attendenda: est enim primus, isque necessarius
fons, e quo spiritum vere christianum fideles hauriant; et ideo in tota actione
pastorali, per debitam institutionem, ab animarum pastoribus est sedulo
adpetenda.
Sed quia, ut hoc evenire possit, nulla spes
effulget nisi prius ipsi animarum pastores spiritu et virtute Liturgiae penitus
imbuantur in eaque efficiantur magistri, ideo pernecesse est ut institutioni
liturgicae cleri apprime consulatur. Quapropter Sacrosanctum Concilium ea quae
sequuntur statuere decrevit.
15.
Magistri, qui sacrae Liturgiae disciplinae in
seminariis, studiorum domibus religiosis et facultatibus theologicis docendae
praeficiuntur, ad munus suum in institutis ad hoc speciali cura destinatis
probe instituendi sunt.
16. Disciplina de sacra Liturgia in seminariis et
studiorum domibus religiosis inter disciplinas necessarias et potiores, in
facultatibus autem theologicis inter disciplinas principales est habenda, et
sub aspectu cum theologico et historico, tum spirituali, pastorali et iuridico
tradenda. Curent insuper aliarum disciplinarum magistri, imprimis theologiae
dogmaticae, sacrae Scripturae, theologiae spiritualis et pastoralis ita, ex
intrinsecis exigentiis proprii uniuscuiusque obiecti, mysterium Christi [105]
et historiam salutis excolere, ut exinde earum connexio cum Liturgia et unitas
sacerdotalis institutionis aperte clarescant.
17. Clerici, in seminariis domibusque religiosis,
formationem vitae spiritualis liturgicam acquirant, cum apta manuductione qua
sacros ritus intellegere et toto animo participare queant, tum ipsa sacrorum
mysteriorum celebratione, necnon aliis pietatis exercitiis spiritu sacrae
Liturgiae imbutis; pariter observantiam legum liturgicarum addiscant, ita ut
vita in seminariis et religiosorum institutis liturgico spiritu penitus
informetur.
18. Sacerdotes, sive saeculares sive religiosi, in
vinea Domini iam operantes, omnibus mediis opportunis iuventur ut plenius
semper quae in functionibus sacris agunt intellegant, vitam liturgicam vivant,
eamque cum fidelibus sibi commissis communicent.
19. Liturgicam institutionem necnon actuosam
fidelium participationem, internam et externam, iuxta ipsorum aetatem,
condicionem, vitae genus et religiosae culturae gradum, animarum pastores
sedulo ac patienter prosequantur, unum e praecipuis fidelis mysteriorum Dei
dispensatoris muneribus absolventes; et gregem suum hac in re non verbo tantum,
sed etiam exemplo ducant.
20. Transmissiones actionum sacrarum ope
radiophonica et televisifica, praesertim si agatur de Sacro faciendo, discrete
ac decore fiant, ductu et sponsione personae idoneae, ad hoc munus ab Episcopis
destinatae.
III. De sacrae liturgiae instauratione
21. Pia Mater Ecclesia, ut populus christianus in
sacra Liturgia abundantiam gratiarum securius assequatur, ipsius Liturgiae
generalem instaurationem sedulo curare cupit. Nam Liturgia constat parte
immutabili, utpote divinitus instituta, et partibus mutationi obnoxiis, quae
[106] decursu temporum variare possunt vel etiam debent, si in eas forte
irrepserint quae minus bene ipsius Liturgiae intimae naturae respondeant, vel
minus aptae factae sint.
Qua quidem instauratione, textus et ritus ita
ordinari oportet, ut sancta, quae significant, clarius exprimant, eaque populus
christianus, in quantum fieri potest, facile percipere atque plena, actuosa et
communitatis propria celebratione participare possit.
Quare Sacrosanctum Concilium generaliores has
normas statuit.
A)
Normae generales
22. § 1. Sacrae Liturgiae moderatio ab Ecclesiae auctoritate unice
pendet: quae quidem est apud Apostolicam Sedem et, ad normam iuris, apud
Episcopum.
§ 2. Ex potestate a iure concessa, rei liturgicae moderatio inter
limites statutos pertinet quoque ad competentes varii generis territoriales
Episcoporum coetus legitime constitutos.
§ 3. Quapropter nemo omnino alius, etiamsi sit sacerdos, quidquam
proprio marte in Liturgia addat, demat, aut mutet.
23. Ut sana traditio retineatur et tamen via legitimae progressioni
aperiatur, de singulis Liturgiae partibus recognoscendis accurata investigatio
theologica, historica, pastoralis semper praecedat. Insuper
considerentur cum leges generales structurae et mentis Liturgiae, tum
experientia ex recentiore instauratione liturgica et ex indultis passim
concessis promanans. Innovationes, demum, ne fiant nisi vera et certa utilitas
Ecclesiae id exigat, et adhibita cautela ut novae formae ex formis iam exstantibus
organice quodammodo crescant.
Caveatur etiam, in quantum fieri potest, ne
notabiles differentiae rituum inter finitimas regiones habeantur.
24. Maximum est sacrae Scripturae momentum in
Liturgia celebranda. Ex ea enim lectiones leguntur et in homilia explicantur,
psalmi canuntur, atque ex eius afflatu instinctuque preces, orationes et
carmina [107] liturgica effusa sunt, et ex ea significationem suam actiones et
signa accipiunt. Unde, ad procurandam sacrae Liturgiae instaurationem, progressum
et aptationem, oportet ut promoveatur ille suavis et vivus sacrae Scripturae
affectus, quem testatur venerabilis rituum cum orientalium tum occidentalium
traditio.
25. Libri liturgici quam primum recognoscantur,
peritis adhibitis et Episcopis consultis ex diversis orbis regionibus.
B) Normae ex indole Liturgiae utpote actionis
hierarchicae et communitatis propriae
26. Actiones liturgicae non sunt actiones privatae,
sed celebrationes Ecclesiae, quae est "unitatis sacramentum", scilicet plebs
sancta sub Episcopis adunata et ordinata.
Quare ad universum Corpus Ecclesiae pertinent illudque manifestant et
afficiunt; singula vero membra ipsius diverso modo, pro diversitate ordinum,
munerum et actualis participationis, attingunt.
27. Quoties ritus, iuxta propriam cuiusque naturam, secum ferunt
celebrationem communem, cum frequentia et actuosa participatione fidelium,
inculcetur hanc, in quantum fieri potest, esse praeferendam celebrationi
eorundem singulari et quasi privatae.
Quod valet praesertim pro Missae celebratione, salva semper natura
publica et sociali cuiusvis Missae, et pro Sacramentorum administratione.
28. In celebrationibus liturgicis quisque, sive minister sive fidelis,
munere suo fungens, solum et totum id agat, quod ad ipsum ex rei natura et
normis liturgicis pertinet.
29. Etiam ministrantes, lectores, commentatores et ii qui ad scholam
cantorum pertinent, vero ministerio liturgico funguntur. Propterea munus [108]
suum tali sincera pietate et ordine exerceant, quae tantum ministerium decent
quaeque populus Dei ab eis iure exigit.
Ideo oportet eos spiritu Liturgiae, suo cuiusque modo, sedulo imbui, et
ad partes suas rite et ordinate obeundas institui.
30. Ad actuosam participationem promovendam, populi acclamationes,
responsiones, psalmodia, antiphonae, cantica, necnon actiones seu gestus et
corporis habitus foveantur. Sacrum quoque silentium suo tempore servetur.
31. In libris liturgicis recognoscendis, sedulo attendatur ut rubricae
etiam partes fidelium praevideant.
32. In Liturgia, praeter distinctionem ex munere liturgico et Ordine
sacro manantem, et praeter honores ad normam legum liturgicarum auctoritatibus
civilibus debitos, nulla privatarum personarum aut condicionum, sive in
caerimoniis, sive in exterioribus pompis, habeatur acceptio.
C)
Normae ex indole didactica et pastorali Liturgiae
33. Etsi sacra Liturgia est praecipue cultus
divinae maiestatis, magnam etiam continet populi fidelis eruditionem.[34]In Liturgia enim Deus ad populum suum loquitur;
Christus adhuc Evangelium annuntiat. Populus vero Deo respondet tum cantibus
tum oratione.
Immo, preces a sacerdote, qui coetui in persona
Christi praeest, ad Deum directae, nomine totius plebis sanctae et omnium
circumstantium dicuntur. Signa tandem visibilia, quibus utitur sacra Liturgia
ad res divinas invisibiles significandas, a Christo vel Ecclesia delecta sunt.
Unde non solum quando leguntur ea quae "ad nostram doctrinam scripta sunt"
(Rom. 15,4), sed etiam dum Ecclesia vel orat vel canit vel agit, participantium
fides alitur, mentes in Deum excitantur ut rationabile obsequium Ei praestent,
gratiamque Eius abundantius recipiant. [109]
Exinde in instauratione facienda generales normae quae sequuntur
observari debent.
34. Ritus nobili simplicitate fulgeant, sint
brevitate perspicui et repetitiones inutiles evitent, sint fidelium captui
accommodati, neque generatim multis indigeant explanationibus.
35. Ut clare appareat in Liturgia ritum et
verbum intime coniungi:
1) In celebrationibus sacris abundantior, varior
et aptior lectio sacrae Scripturae instauretur.
2) Locus aptior sermonis, utpote partis actionis
liturgicae, prout ritus patitur, etiam in rubricis notetur; et fidelissime ac
rite adimpleatur ministerium praedicationis. Haec vero imprimis ex fonte sacrae
Scripturae et Liturgiae hauriatur, quasi annuntiatio mirabilium Dei in historia
salutis seu mysterio Christi, quod in nobis praesens semper adest et operatur,
praesertim in celebrationibus liturgicis.
3) Etiam catechesis directius liturgica omnibus
modis inculcetur; et in ipsis ritibus, si necessariae sint, breves
admonitiones, a sacerdote vel competenti ministro, opportunioribus tantum
momentis, praescriptis vel similibus verbis, dicendae, praevideantur.
4) Foveatur sacra Verbi Dei celebratio in
solemniorum festorum pervigiliis, in aliquibus feriis Adventus et
Quadragesimae, atque in dominicis et diebus festis, maxime in locis quae
sacerdote carent: quo in casu celebrationem diaconus vel alius ab Episcopo
delegatus dirigat.
36. § 1. Linguae latinae usus, salvo particulari iure, in Ritibus
latinis servetur.
§ 2. Cum tamen, sive in Missa, sive in Sacramentorum administratione,
sive in aliis Liturgiae partibus, haud raro linguae vernaculae usurpatio valde
utilis apud populum exsistere possit, amplior locus ipsi tribui valeat,
imprimis autem in lectionibus et admonitionibus, in nonnullis orationibus et
cantibus, iuxta normas quae de hac re in sequentibus capitibus singillatim
statuuntur.
§ 3. Huiusmodi normis servatis, est competentis auctoritatis
ecclesiasticae [110] territorialis, de qua in art. 22 § 2, etiam, si casus
ferat, consilio habito cum Episcopis finitimarum regionum eiusdem linguae, de
usu et modo linguae vernaculae statuere, actis ab Apostolica Sede probatis seu
confirmatis.
§ 4. Conversio textus latini in linguam vernaculam in Liturgia
adhibenda, a competenti auctoritate ecclesiastica territoriali, de qua supra,
approbari debet.
D)
Normae ad aptationem ingenio et traditionibus populorum perficiendam
37. Ecclesia, in iis quae fidem aut bonum totius communitatis non
tangunt, rigidam unius tenoris formam ne in Liturgia quidem imponere cupit;
quinimmo, variarum gentium populorumque animi ornamenta ac dotes colit et
provehit; quidquid vero in populorum moribus indissolubili vinculo
superstitionibus erroribusque non adstipulatur, benevole perpendit ac, si
potest, sartum tectumque servat, immo quandoque in ipsam Liturgiam admittit,
dummodo cum rationibus veri et authentici spiritus liturgici congruat.
38. Servata substantiali unitate ritus romani, legitimis varietatibus et
aptationibus ad diversos coetus, regiones, populos, praesertim in Missionibus,
locus relinquatur, etiam cum libri liturgici recognoscuntur; et hoc in
structura rituum et in rubricis instituendis opportune prae oculis habeatur.
39. Intra limites in editionibus typicis librorum liturgicorum statutos,
erit competentis auctoritatis ecclesiasticae territorialis, de qua in art. 22 §
2, aptationes definire, praesertim quoad administrationem Sacramentorum, quoad
Sacramentalia, processiones, linguam liturgicam, musicam sacram et artes, iuxta
tamen normas fundamentales quae hac in Constitutione habentur. [111]
40. Cum tamen variis in locis et adiunctis, profundior Liturgiae aptatio
urgeat, et ideo difficilior evadat:
1) A competenti auctoritate ecclesiastica territoriali, de qua in art.
22 §2, sedulo et prudenter consideretur quid, hoc in negotio, ex traditionibus
ingenioque singulorum populorum opportune in cultum divinum admitti possit.
Aptationes, quae utiles vel necessariae existimantur, Apostolicae Sedi
proponantur, de ipsius consensu introducendae.
2) Ut autem aptatio cum necessaria circumspectione fiat, eidem
auctoritati ecclesiasticae territoriali ab Apostolica Sede facultas tribuetur,
si casus ferat, ut in quibusdam coetibus ad id aptis et per determinatum tempus
necessaria praevia experimenta permittat et dirigat.
3) Quia leges liturgicae difficultates speciales, quoad aptationem,
praesertim in Missionibus, secum ferre solent, in illis condendis praesto sint
viri, in re de qua agitur, periti.
IV. De vita liturgica in dioecesi et in paroecia
fovenda
41. Episcopus ut sacerdos magnus sui gregis habendus est, a quo vita
suorum fidelium in Christo quodammodo derivatur et pendet.
Quare omnes vitam liturgicam dioeceseos circa Episcopum, praesertim in
ecclesia cathedrali, maximi faciant oportet: sibi persuasum habentes praecipuam
manifestationem Ecclesiae haberi in plenaria et actuosa participatione totius
plebis sanctae Dei in iisdem celebrationibus liturgicis, praesertim in eadem
Eucharistia, in una oratione, ad unum altare cui praeest Episcopus a suo
presbyterio et ministris circumdatus.
42. Cum Episcopus in Ecclesia sua ipsemet nec semper nec ubique universo
gregi praeesse possit, necessario constituere debet fidelium [112] coetus,
inter quos paroeciae, localiter sub pastore vices gerente Episcopi ordinatae,
eminent: nam quodammodo repraesentant Ecclesiam visibilem per orbem terrarum
constitutam.
Quare vita liturgica paroeciae eiusque relatio ad Episcopum in mente et
praxi fidelium et cleri fovenda est; et adlaborandum ut sensus communitatis
paroecialis, imprimis vero in communi celebratione Missae dominicalis, floreat.
V. De actione pastorali liturgica promovenda
43. Sacrae Liturgiae fovendae atque instaurandae studium merito habetur
veluti signum providentialium dispositionum Dei super nostra aetate, veluti
transitus Spiritus Sancti in sua Ecclesia; et vitam ipsius, immo huius nostri
temporis universam rationem religiose sentiendi et agendi, nota propria
distinguit.
Quapropter, ad hanc actionem pastoralem liturgicam ulterius in Ecclesia
fovendam, Sacrosanctum Concilium decernit:
44. A competenti auctoritate ecclesiastica territoriali, de qua in art.
22 §2, expedit ut instituatur Commissio liturgica, a viris in scientia
liturgica, Musica, Arte sacra ac re pastorali peritis iuvanda. Cui Commissioni,
in quantum fieri potest, opem ferat quoddam Institutum Liturgiae Pastoralis,
constans sodalibus, non exclusis, si res ita ferat, laicis in hac materia
praestantibus. Ipsius Commissionis erit, ductu auctoritatis ecclesiasticae
territorialis, de qua supra, et actionem pastoralem liturgicam in sua dicione
moderari, et studia atque necessaria experimenta promovere, quoties agatur de
aptationibus Apostolicae Sedi proponendis.
45. Eadem ratione, in singulis dioecesibus Commissio de sacra Liturgia
habeatur, ad actionem liturgicam, moderante Episcopo, promovendam.
Opportunum aliquando evadere potest ut plures dioeceses unam [113]
Commissionem constituant, quae, collatis consiliis, rem liturgicam provehat.
46. Praeter Commissionem de sacra Liturgia, in quavis dioecesi
constituantur, quantum fieri potest, etiam Commissiones de Musica sacra et de
Arte sacra.
Necessarium est ut hae tres Commissiones consociatis viribus adlaborent;
immo non raro congruum erit ut in unam Commissionem coalescant.
CAPUT II
DE SACROSANCTO EUCHARISTIAE MYSTERIO
47. Salvator noster, in Cena novissima, qua nocte tradebatur,
Sacrificium Eucharisticum Corporis et Sanguinis sui instituit, quo Sacrificium
Crucis in saecula, donec veniret, perpetuaret, atque adeo Ecclesiae dilectae
Sponsae memoriale concrederet Mortis et Resurrectionis suae: sacramentum
pietatis, signum unitatis, vinculum caritatis,
convivium paschale, in quo Christus sumitur, mens impletur gratia et futurae
gloriae nobis pignus datur.
48. Itaque Ecclesia sollicitas curas eo intendit ne christifideles huic
fidei mysterio tamquam extranei vel muti spectatores intersint, sed per ritus
et preces id bene intellegentes, sacram actionem conscie, pie et actuose
participent, verbo Dei instituantur, mensa Corporis Domini reficiantur, gratias
Deo agant, immaculatam hostiam, non tantum per sacerdotis manus, sed etiam una
cum ipso offerentes, seipsos offerre discant, et de die in diem consummentur,
Christo Mediatore,
in unitatem cum Deo et inter se, ut sit tandem Deus omnia in omnibus. [114]
49. Quapropter, ut Sacrificium Missae, etiam rituum forma, plenam
pastoralem efficacitatem assequatur, Sacrosanctum Concilium, ratione habita
Missarum, quae concurrente populo celebrantur, praesertim diebus dominicis et
festis de praecepto, ea quae sequuntur decernit.
50. Ordo Missae ita recognoscatur, ut singularum partium propria ratio
necnon mutua connexio clarius pateant, atque pia et actuosa fidelium
participatio facilior reddatur.
Quamobrem ritus, probe servata eorum substantia, simpliciores fiant; ea
omittantur quae temporum decursu duplicata fuerunt vel minus utiliter addita;
restituantur vero ad pristinam sanctorum Patrum normam nonnulla quae temporum
iniuria deciderunt, prout opportuna vel necessaria videantur.
51. Quo ditior mensa verbi Dei paretur fidelibus, thesauri biblici
largius aperiantur, ita ut, intra praestitutum annorum spatium, praestantior
pars Scripturarum Sanctarum populo legatur.
52.
Homilia, qua per anni liturgici cursum ex textu sacro fidei mysteria
et normae vitae christianae exponuntur, ut pars ipsius liturgiae valde
commendatur; quinimmo in Missis quae diebus dominicis et festis de praecepto
concurrente populo celebrantur, ne omittatur, nisi gravi de causa.
53.
"Oratio communis" seu "fidelium", post Evangelium et homiliam,
praesertim diebus dominicis et festis de praecepto, restituatur, ut, populo eam
participante, obsecrationes fiant pro sancta Ecclesia, pro iis qui nos in
potestate regunt, pro iis qui variis premuntur necessitatibus, ac pro omnibus
hominibus totiusque mundi salute.
54. Linguae vernaculae in Missis cum populo celebratis congruus locus
tribui possit, praesertim in lectionibus et "oratione communi", ac, pro
condicione locorum, etiam in partibus quae ad populum spectant, ad normam art.
36 huius Constitutionis.
Provideatur tamen ut christifideles etiam lingua latina partes Ordinarii
Missae quae ad ipsos spectant possint simul dicere vel cantare.
Sicubi tamen amplior usus linguae vernaculae in Missa opportunus esse
videatur, servetur praescriptum art. 40 huius Constitutionis. [115]
55. Valde commendatur illa perfectior Missae participatio qua fideles
post Communionem sacerdotis ex eodem Sacrificio Corpus Dominicum sumunt.
Communio sub utraque specie, firmis principiis dogmaticis a Concilio
Tridentino statutis,
in casibus ab Apostolica Sede definiendis, tum clericis et religiosis, tum
laicis concedi potest, de iudicio Episcoporum, veluti ordinatis in Missa sacrae
suae ordinationis, professis in Missa religiosae suae professionis, neophytis
in Missa quae Baptismum subsequitur.
56. Duae partes e quibus Missa quodammodo constat, liturgia nempe verbi
et eucharistica, tam arcte inter se coniunguntur, ut unum actum cultus
efficiant. Sacra proinde Synodus vehementer hortatur animarum
pastores ut, in catechesi tradenda, fideles sedulo doceant de integra Missa
participanda, praesertim diebus dominicis et festis de praecepto.
57. § 1. Concelebratio, qua unitas sacerdotii opportune manifestatur, in
Ecclesia usque adhuc in usu remansit tam in Oriente quam in Occidente. Quare
facultatem concelebrandi ad sequentes casus Concilio extendere placuit:
1º a) feria V in Cena Domini, tum ad Missam chrismatis, tum ad Missam
vespertinam;
b) ad Missas in Conciliis, Conventibus Episcopalibus et Synodis;
c) ad Missam in Benedictione Abbatis.
2º Praeterea, accedente licentia Ordinarii, cuius est de opportunitate
concelebrationis iudicare:
a) ad Missam conventualem et ad Missam principalem in ecclesiis [116],
cum utilitas christifidelium singularem celebrationem omnium sacerdotum
praesentium non postulat;
b) ad Missas in conventibus cuiusvis generis sacerdotum tum saecularium
tum religiosorum.
§ 2. 1º Ad Episcopum vero pertinet concelebrationis disciplinam in
dioecesi moderari.
2º Salva tamen semper sit cuique sacerdoti facultas Missam singularem
celebrandi, non vero eodem tempore in eadem ecclesia, nec feria V in Cena
Domini.
58. Novus ritus concelebrationis conficiatur, Pontificali et Missali
romano inserendus.
CAPUT III
DE CETERIS SACRAMENTIS ET DE SACRAMENTALIBUS
59. Sacramenta ordinantur ad sanctificationem hominum, ad aedificationem
Corporis Christi, ad cultum denique Deo reddendum; ut signa vero etiam ad
instructionem pertinent. Fidem non solum supponunt, sed verbis et rebus etiam
alunt, roborant, exprimunt; quare fidei sacramenta dicuntur. Gratiam quidem conferunt, sed eorum celebratio fideles optime etiam
disponit ad eandem gratiam fructuose recipiendam, ad Deum rite colendum et ad
caritatem exercendam.
Maxime proinde interest ut fideles signa
Sacramentorum facile intellegant et ea Sacramenta impensissime frequentent,
quae ad vitam christianam alendam sunt instituta.
60. Sacramentalia praeterea sancta Mater Ecclesia instituit. Quae sacra
sunt signa quibus, in aliquam Sacramentorum imitationem, effectus praesertim
spirituales significantur et ex Ecclesiae impetratione obtinentur. Per ea
homines ad praecipuum Sacramentorum effectum suscipiendum disponuntur et varia
vitae adiuncta sanctificantur.
61. Itaque liturgia Sacramentorum et Sacramentalium id efficit ut
fidelibus bene dispositis omnis fere eventus vitae sanctificetur gratia [117]
divina manante ex mysterio paschali Passionis, Mortis et Resurrectionis
Christi, a quo omnia Sacramenta et Sacramentalia suam virtutem derivant;
nullusque paene rerum materialium usus honestus ad finem hominem sanctificandi
Deumque laudandi dirigi non possit.
62. Cum autem, successu temporum, quaedam in Sacramentorum et Sacramentalium
ritus irrepserint, quibus eorum natura et finis nostris temporibus minus
eluceant, atque adeo opus sit quaedam in eis ad nostrae aetatis necessitates
accommodare, Sacrosanctum Concilium ea quae sequuntur de eorum recognitione
decernit.
63. Cum haud raro in administratione Sacramentorum et Sacramentalium
valde utilis esse possit apud populum linguae vernaculae usurpatio, amplior
locus huic tribuatur, iuxta normas quae sequuntur:
a) In administratione Sacramentorum et Sacramentalium lingua vernacula
adhiberi potest ad normam art. 36;
b) Iuxta novam Ritualis romani editionem, Ritualia particularia,
singularum regionum necessitatibus, etiam quoad linguam, accommodata, a
competenti ecclesiastica auctoritate territoriali de qua in art. 22 §2 huius Constitutionis
quam primum parentur, et, actis ab Apostolica Sede recognitis, in regionibus ad
quas pertinet adhibeantur. In iis autem Ritualibus vel peculiaribus
Collectionibus rituum conficiendis, ne omittantur instructiones, in Rituali
romano singulis ritibus praepositae, sive pastorales et rubricales, sive quae
peculiare momentum sociale habent.
64. Instauretur catechumenatus adultorum pluribus gradibus distinctus,
de iudicio Ordinarii loci in usum deducendus; quo fiat ut tempus
catechumenatus, aptae institutioni destinatum, sacris ritibus successivis
temporibus celebrandis, sanctificari possit.
65. In terris Missionum, praeter ea quae in traditione christiana
habentur, illa etiam elementa initiationis admitti liceat, quae apud
unumquemque populum in usu esse reperiuntur, quatenus ritui christiano
accommodari possunt, ad normam art. 37-40 huius Constitutionis. [118]
66. Uterque ritus baptizandi adultos, tum simplicior, tum, ratione
habita catechumenatus instaurati, solemnior, recognoscatur; et Missali romano
Missa propria "In collatione Baptismi" inseratur.
67. Ritus baptizandi parvulos recognoscatur et verae infantium
condicioni accommodetur; partes etiam parentum et patrinorum eorumque officia,
in ipso ritu, magis pateant.
68. In ritu Baptismi ne desint accommodationes, de iudicio Ordinarii
loci adhibendae, pro magno baptizandorum concursu. Conficiatur item Ordo
brevior quo, praesertim in terris Missionum, catechistae, et generatim, in
periculo mortis, fideles, absente sacerdote vel diacono, uti possint.
69. Loco ritus qui
"Ordo supplendi omissa super infantem baptizatum"
appellatur, novus conficiatur quo apertius et congruentius indicetur infantem,
qui ritu brevi baptizatus fuerit, iam receptum esse in Ecclesiam.
Item novus ritus conficiatur pro valide iam baptizatis, ad sacra
catholica conversis, quo significetur eos in Ecclesiae communionem admitti.
70. Aqua baptismalis, extra tempus paschale, in ipso ritu Baptismi
probata formula breviore benedici potest.
71. Ritus Confirmationis recognoscatur etiam ut huius Sacramenti intima
connexio cum tota initiatione christiana clarius eluceat; quapropter renovatio
promissionum Baptismi convenienter ipsam Sacramenti susceptionem praecedet.
Confirmatio, pro opportunitate, intra Missam conferri potest; ad ritum
autem extra Missam quod attinet, paretur formula ad modum introductionis
adhibenda.
72. Ritus et formulae Paenitentiae ita
recognoscantur, ut naturam et effectum Sacramenti clarius exprimant.
73.
"Extrema Unctio", quae etiam et melius "Unctio
infirmorum" vocari potest, non est Sacramentum eorum tantum qui in extremo
vitae [119] discrimine versantur. Proinde tempus opportunum eam recipiendi iam
certe habetur cum fidelis incipit esse in periculo mortis propter infirmitatem
vel senium.
74. Praeter ritus seiunctos Unctionis infirmorum et
Viatici, conficiatur Ordo continuus secundum quem Unctio aegroto conferatur
post confessionem et ante receptionem Viatici.
75. Unctionum numerus pro opportunitate
accommodetur, et orationes ad ritum Unctionis infirmorum pertinentes ita
recognoscantur, ut respondeant variis condicionibus infirmorum, qui Sacramentum
suscipiunt.
76. Ritus Ordinationum, sive quoad caeremonias sive
quoad textus, recognoscantur. Allocutiones Episcopi, initio cuiusque Ordinationis
aut Consecrationis, fieri possunt lingua vernacula.
In Consecratione Episcopali impositionem manuum fieri licet ab omnibus
Episcopis praesentibus.
77. Ritus celebrandi Matrimonium, qui exstat in Rituali romano,
recognoscatur et ditior fiat, quo clarius gratia Sacramenti significetur et
munera coniugum inculcentur.
"Si quae provinciae aliis laudabilibus consuetudinibus et caeremoniis in
celebrando Matrimonii Sacramento utuntur, eas omnino retineri Sancta Synodus
vehementer optat”.
Insuper competenti auctoritati ecclesiasticae territoriali, de qua in
art. 22 §2 huius Constitutionis, relinquitur facultas, ad normam art. 63,
exarandi ritum proprium usibus locorum et populorum congruentem, firma tamen
lege ut sacerdos assistens requirat excipiatque contrahentium consensum.
78. Matrimonium ex more intra Missam celebretur, post lectionem
Evangelii et homiliam, ante „"orationem fidelium". Oratio super sponsam, [120]
ita opportune emendata ut aequalia officia mutuae fidelitatis utriusque sponsi
inculcet, dici potest lingua vernacula.
Si vero Sacramentum Matrimonii sine Missa celebratur, Epistola et
Evangelium Missae pro sponsis legantur in initio ritus et benedictio sponsis
semper impertiatur.
79. Sacramentalia recognoscantur, ratione habita normae primariae de
conscia, actuosa et facili participatione fidelium, et attentis nostrorum
temporum necessitatibus. In Ritualibus recognoscendis ad normam art. 63, etiam
nova Sacramentalia, prout necessitas expostulat, addi possunt.
Benedictiones reservatae perpaucae sint, et in favorem tantum
Episcoporum vel Ordinariorum.
Provideatur ut quaedam Sacramentalia, saltem in specialibus rerum
adiunctis et de iudicio Ordinarii, a laicis congruis qualitatibus praeditis,
administrari possint.
80. Ritus Consecrationis Virginum, qui in Pontificali romano habetur,
recognitioni subiciatur.
Conficiatur praeterea ritus professionis religiosae et renovationis
votorum, qui ad maiorem unitatem, sobrietatem et dignitatem conferat, ab iis
qui professionem vel votorum renovationem intra Missam peragunt, salvo iure
particulari, assumendus.
Professio religiosa laudabiliter intra Missam fiet.
81. Ritus exsequiarum paschalem mortis christianae indolem manifestius
exprimat, atque condicionibus et traditionibus singularum regionum, etiam quoad
colorem liturgicum, melius respondeat.
82. Recognoscatur ritus sepeliendi parvulos, ac propria Missa donetur.
[121]
CAPUT IV
DE OFFICIO DIVINO
83. Summus Novi atque aeterni Testamenti Sacerdos, Christus Iesus,
humanam naturam assumens, terrestri huic exsilio hymnum illum invexit, qui in
supernis sedibus per omne aevum canitur. Universam hominum communitatem ipse
sibi coagmentat, eandemque in divino hoc concinendo laudis carmine secum
consociat.
Illud enim sacerdotale munus per ipsam suam Ecclesiam pergit, quae non
tantum Eucharistia celebranda, sed etiam aliis modis, praesertim Officio divino
persolvendo, Dominum sine intermissione laudat et pro totius mundi salute
interpellat.
84. Divinum Officium ex antiqua traditione christiana ita est
constitutum ut totus cursus diei ac noctis per laudem Dei consecretur. Cum vero
mirabile illud laudis canticum rite peragunt sacerdotes aliique ad hanc rem
Ecclesiae instituto deputati vel christifideles una cum sacerdote forma probata
orantes, tunc vere vox est ipsius Sponsae, quae Sponsum alloquitur, immo etiam
oratio Christi cum ipsius Corpore ad Patrem.
85. Omnes proinde qui haec praestant, tum Ecclesiae officium explent,
tum summum Sponsae Christi honorem participant, quia laudes Deo persolventes
stant ante thronum Dei nomine Matris Ecclesiae.
86. Sacerdotes sacro pastorali ministerio addicti eo maiore fervore
Horarum laudes persolvent, quo vividius conscii erunt sibi observandum esse
monitum Pauli: "Sine intermissione orate“ (1 Thess. 5,17); operi enim in quo
laborant Dominus solus efficacitatem et incrementum dare potest, qui dixit:"
Sine me nihil potestis facere" (Io. 15,5); propterea Apostoli, diaconos
instituentes, dixerunt: "Nos vero orationi et ministerio verbi instantes
erimus" (Act. 6,4).
87. Ut autem divinum Officium, sive a sacerdotibus sive ab aliis
Ecclesiae membris melius et perfectius in rerum adiunctis peragatur, [122]
Sacrosancto Concilio, instaurationem ab Apostolica Sede feliciter inceptam
persequenti, de Officio iuxta ritum romanum ea quae sequuntur placuit decernere.
88. Cum sanctificatio diei sit finis Officii, cursus Horarum traditus
ita instauretur ut Horis veritas temporis, quantum fieri potest, reddatur,
simulque ratio habeatur vitae hodiernae condicionum in quibus versantur
praesertim ii qui operibus apostolicis incumbunt.
89.
Itaque, in instauratione Officii, hae normae serventur:
a) Laudes, ut preces matutinae, et Vesperae, ut preces vespertinae, ex
venerabili universae Ecclesiae traditione duplex cardo Officii cotidiani, Horae
praecipuae habendae sunt et ita celebrandae;
b) Completorium ita instruatur, ut fini diei apte conveniat;
c) Hora quae Matutinum vocatur, quamvis in choro indolem nocturnae
laudis retineat, ita accommodetur ut qualibet diei hora recitari possit, et e
psalmis paucioribus lectionibusque longioribus constet;
d) Hora Prima supprimatur;
e) In choro, Horae minores Tertia, Sexta, Nona serventur. Extra chorum e
tribus unam seligere licet, diei tempori magis congruentem.
90. Cum praeterea Officium divinum, utpote oratio publica Ecclesiae, sit
fons pietatis et orationis personalis nutrimentum, obsecrantur in Domino
sacerdotes aliique omnes divinum Officium participantes, ut in eo persolvendo
mens concordet voci; ad quod melius assequendum, liturgicam et biblicam,
praecipue psalmorum, institutionem sibi uberiorem comparent.
In instauratione vero peragenda, venerabilis ille romani Officii
saecularis thesaurus ita aptetur, ut latius et facilius eo frui possint omnes
quibus traditur.
91. Ut cursus Horarum, in art. 89 propositus, reapse observari possit,
psalmi non amplius per unam hebdomadam, sed per longius temporis spatium
distribuantur.
Opus recognitionis Psalterii, feliciter inchoatum, quamprimum [123]
perducatur ad finem, respectu habito latinitatis christianae, usus liturgici
etiam in cantu, necnon totius traditionis latinae Ecclesiae.
92. Ad lectiones quod attinet, haec serventur:
a) lectio sacrae Scripturae ita ordinetur, ut thesauri verbi divini in
pleniore amplitudine expedite adiri possint;
b) lectiones de operibus Patrum, Doctorum et
Scriptorum ecclesiasticorum depromendae melius seligantur;
c) Passiones seu vitae Sanctorum fidei historicae
reddantur.
93.
Hymni, quantum expedire videtur, ad pristinam
formam restituantur, iis demptis vel mutatis quae mythologiam sapiunt aut
christianae pietati minus congruunt. Recipiantur quoque, pro opportunitate, alii
qui in hymnorum thesauro inveniuntur.
94. Praestat, sive ad diem revera sanctificandum, sive ad ipsas Horas
cum fructu spirituali recitandas, ut in Horarum absolutione tempus servetur,
quod proxime accedat ad tempus verum uniuscuiusque Horae canonicae.
95. Communitates choro obligatae, praeter Missam conventualem, tenentur
Officium divinum cotidie in choro celebrare, et quidem:
a) totum Officium, Ordines Canonicorum, Monachorum et Monialium,
aliorumque Regularium ex iure vel constitutionibus choro adstrictorum;
b) Capitula cathedralia vel collegialia, eas partes Officii, quae sibi a
iure communi vel particulari imponuntur;
c) Omnes autem illarum Communitatum sodales, qui sunt aut in Ordinibus
maioribus constituti aut solemniter professi, conversis exceptis, debent eas
Horas canonicas soli recitare, quas in choro non persolvunt.
96. Clerici choro non obligati, si sunt in Ordinibus maioribus
constituti, cotidie, sive in communi, sive soli, obligatione tenentur totum
Officium persolvendi, ad normam art. 89. [124]
97. Opportunae commutationes divini Officii cum actione liturgica a
rubricis definiantur.
In casibus singularibus iustaque de causa, Ordinarii possunt subditos
suos ab obligatione Officium recitandi ex toto vel ex parte dispensare vel id
commutare.
98. Sodales cuiusvis Instituti status perfectionis, qui, vi
Constitutionum, partes aliquas divini Officii absolvunt, orationem publicam
Ecclesiae agunt.
Item, publicam Ecclesiae orationem agunt, si quod parvum Officium, vi
Constitutionum, recitant, dummodo in modum Officii divini confectum ac rite
approbatum sit.
99. Cum Officium divinum sit vox Ecclesiae seu totius Corporis mystici
Deum publice laudantis, suadetur ut clerici choro haud obligati, ac praesertim
sacerdotes conviventes vel in unum convenientes, aliquam saltem divini Officii
partem in communi persolvant.
Omnes autem sive in choro sive in communi Officium persolventes munus
sibi concreditum quam perfectissime, tam interna animi devotione quam externa
agendi ratione, peragant.
Praestat insuper ut Officium in choro et in communi, pro opportunitate,
cantetur.
100. Curent animarum pastores ut Horae praecipuae, praesertim Vesperae,
diebus dominicis et festis sollemnioribus, in ecclesia communiter celebrentur.
Commendatur ut et ipsi laici recitent Officium divinum, vel cum sacerdotibus,
vel inter se congregati, quin immo unusquisque solus.
101. § 1) Iuxta saecularem traditionem ritus latini, in Officio divino
lingua latina clericis servanda est, facta tamen Ordinario potestate usum
versionis vernaculae ad normam art. 36 confectae concedendi, singulis pro
casibus, iis clericis, quibus usus linguae latinae grave impedimentum est
quominus Officium debite persolvant. [125]
§ 2) Monialibus, necnon sodalibus, sive viris non clericis sive
mulieribus, Institutorum statuum perfectionis, in Officio divino, etiam in
choro celebrando, concedi potest a Superiore competente ut lingua vernacula
utantur, dummodo versio approbata sit.
§ 3) Quivis clericus Officio divino adstrictus, si Officium divinum una
cum coetu fidelium, vel cum iis qui sub §2 recensentur, lingua vernacula
celebrat, suae obligationi satisfacit, dummodo textus versionis sit approbatus.
CAPUT V
DE ANNO LITURGICO
102. Pia Mater Ecclesia suum esse ducit Sponsi sui divini opus
salutiferum, statis diebus per anni decursum, sacra recordatione celebrare. In
unaquaque hebdomada, die quam Dominicam vocavit, memoriam habet Resurrectionis
Domini, quam semel etiam in anno, solemnitate maxima Paschatis, una cum beata
ipsius Passione, frequentat.
Totum vero Christi mysterium per anni circulum explicat, ab Incarnatione
et Nativitate usque ad Ascensionem, ad diem Pentecostes et ad exspectationem
beatae spei et adventus Domini.
Mysteria Redemptionis ita recolens, divitias virtutum atque meritorum
Domini sui, adeo ut omni tempore quodammodo praesentia reddantur, fidelibus
aperit, qui ea attingant et gratia salutis repleantur.
103. In hoc annuo mysteriorum Christi circulo celebrando, Sancta
Ecclesia Beatam Mariam Dei Genetricem cum peculiari amore veneratur, quae
indissolubili nexu cum Filii sui opere salutari coniungitur; in qua
praecellentem Redemptionis fructum miratur et exaltat, ac veluti in purissima
imagine, id quod ipsa tota esse cupit et sperat cum gaudio contemplatur.
104. Memorias insuper Martyrum aliorumque Sanctorum, qui per multiformem
Dei gratiam ad perfectionem provecti, atque aeternam iam adepti salutem, Deo in
caelis laudem perfectam decantant ac pro nobis [126] intercedunt, circulo anni
inseruit Ecclesia. In Sanctorum enim nataliciis praedicat paschale mysterium in
Sanctis cum Christo compassis et conglorificatis, et fidelibus exempla eorum
proponit, omnes per Christum ad Patrem trahentia, eorumque meritis Dei
beneficia impetrat.
105. Variis denique anni temporibus iuxta traditas disciplinas, Ecclesia
fidelium eruditionem perficit, per pias animi et corporis exercitationes,
instructionem, precationem, paenitentiae et misericordiae opera.
Quapropter placuit Sacrosancto Concilio ea quae sequuntur decernere.
106. Mysterium paschale Ecclesia, ex traditione apostolica quae originem
ducit ab ipsa die Resurrectionis Christi, octava quaque die celebrat, quae dies
Domini seu dies dominica merito nuncupatur. Hac enim die christifideles in unum
convenire debent ut, verbum Dei audientes et Eucharistiam participantes,
memores sint Passionis, Resurrectionis et gloriae Domini Iesu, et gratias agant
Deo qui eos "regeneravit in spem vivam per Resurrectionem Iesu Christi ex
mortuis" (1 Petr. 1,3). Itaque dies dominica est primordialis dies festus, qui
pietati fidelium proponatur et inculcetur, ita ut etiam fiat dies laetitiae et
vacationis ab opere. Aliae celebrationes, nisi revera sint maximi momenti, ipsi
ne praeponantur, quippe quae sit fundamentum et nucleus totius anni liturgici.
107. Annus liturgicus ita recognoscatur ut, servatis aut restitutis
sacrorum temporum traditis consuetudinibus et disciplinis iuxta nostrae aetatis
condiciones, ipsorum indoles nativa retineatur ad fidelium pietatem debite
alendam in celebrandis mysteriis Redemptionis christianae, maxime vero mysterio
paschali. Accommodationes autem, secundum locorum condiciones, si quae forte
necessariae sint, fiant ad normam art. 39 et 40.
108. Fidelium animi dirigantur imprimis ad dies festos Domini, quibus
mysteria salutis per annum celebrantur. Proinde Proprium de Tempore aptum suum
locum obtineat super festa Sanctorum, ut integer mysteriorum salutis cyclus
debito modo recolatur. [127]
109. Duplex indoles temporis quadragesimalis, quod praesertim per
memoriam vel praeparationem Baptismi et per paenitentiam fideles, instantius
verbum Dei audientes et orationi vacantes, componit ad celebrandum paschale
mysterium, tam in liturgia quam in catechesi liturgica pleniore in luce
ponatur. Proinde:
a) elementa baptismalia liturgiae quadragesimalis propria abundantius
adhibeantur; quaedam vero ex anteriore traditione, pro opportunitate,
restituantur;
b) idem dicatur de elementis paenitentialibus.
Quoad catechesim autem animis fidelium inculcetur, una cum consectariis
socialibus peccati, illa propria paenitentiae natura quae peccatum, prout est
offensa Dei, detestatur; nec praetermittantur partes Ecclesiae in actione
paenitentiali atque oratio pro peccatoribus urgeatur.
110. Paenitentia temporis quadragesimalis non
tantum sit interna et individualis, sed quoque externa et socialis. Praxis vero
paenitentialis, iuxta nostrae aetatis et diversarum regionum possibilitates
necnon fidelium condiciones, foveatur, et ab auctoritatibus, de quibus in art.
22, commendetur.
Sacrum tamen esto ieiunium paschale, feria VI in Passione et Morte
Domini ubique celebrandum et, iuxta opportunitatem, etiam Sabbato sancto
producendum, ut ita, elato et aperto animo, ad gaudia dominicae Resurrectionis
perveniatur.
111. Sancti iuxta traditionem in Ecclesia coluntur, eorumque reliquiae
authenticae atque imagines in veneratione habentur. Festa Sanctorum mirabilia
quidem Christi in servis eius praedicant et fidelibus opportuna praebent
exempla imitanda.
Ne festa Sanctorum festis ipsa mysteria salutis recolentibus
praevaleant, plura ex his particulari cuique Ecclesiae vel Nationi vel
Religiosae Familiae relinquantur celebranda, iis tantum ad Ecclesiam universam
extensis, quae Sanctos memorant momentum universale revera prae se ferentes.
[128]
CAPUT VI
DE MUSICA SACRA
112. Musica traditio Ecclesiae universae thesaurum constituit pretii
inaestimabilis, inter ceteras artis expressiones excellentem, eo praesertim
quod ut cantus sacer qui verbis inhaeret necessariam vel integralem liturgiae
sollemnis partem efficit.
Profecto sacros concentus laudibus extulerunt cum Sacra Scriptura,
tum sancti Patres atque Romani Pontifices, qui recentiore aetate, praeeunte
sancto Pio X, munus Musicae sacrae ministeriale in dominico servitio pressius
illustrarunt.
Ideo Musica sacra tanto sanctior erit quanto arctius cum actione
liturgica connectetur, sive orationem suavius exprimens vel unanimitatem
fovens, sive ritus sacros maiore locupletans sollemnitate. Ecclesia autem omnes
verae artis formas, debitis praeditas dotibus, probat easque in cultum divinum
admittit.
Sacrosanctum igitur Concilium normas ac praecepta ecclesiasticae
traditionis et disciplinae servans finemque Musicae sacrae respiciens, qui
gloria Dei est atque sanctificatio fidelium, ea quae sequuntur statuit.
113. Formam nobiliorem actio liturgica accipit, cum divina Officia
sollemniter in cantu celebrantur, quibus ministri sacri intersint quaeque
populus actuose participet.
Quoad linguam adhibendam, serventur praecepta
art. 36; quoad Missam art. 54; quoad Sacramenta, art. 63; quoad Officium
divinum, art. 101.
114. Thesaurus Musicae sacrae summa cura
servetur et foveatur. Scholae cantorum assidue provehantur, praesertim apud
ecclesias cathedrales; Episcopi vero ceterique animarum pastores sedulo curent
ut in [129] qualibet actione sacra in cantu peragenda universus fidelium coetus
actuosam participationem sibi propriam praestare valeat, ad normam art. 28 et
30.
115. Magni habeatur institutio et praxis musica
in Seminariis, in Religiosorum utriusque sexus novitiatibus et studiorum
domibus, necnon in ceteris institutis et scholis catholicis; ad quam quidem
institutionem assequendam, magistri, qui Musicae sacrae docendae praeficiuntur,
sedulo conformentur.
Commendantur insuper Instituta Superiora de Musica sacra pro
opportunitate erigenda.
Musicae vero artifices, cantores, imprimis pueri, etiam germana
institutione liturgica donentur.
116. Ecclesia cantum gregorianum agnoscit ut liturgiae romanae proprium:
qui ideo in actionibus liturgicis, ceteris paribus, principem locum obtineat.
Alia genera Musicae sacrae, praesertim vero polyphonia, in celebrandis divinis
Officiis minime excluduntur, dummodo spiritui actionis liturgicae respondeant,
ad normam art. 30.
117. Compleatur editio typica librorum cantus gregoriani; immo paretur
editio magis critica librorum iam editorum post instaurationem sancti Pii X.
Expedit quoque ut paretur editio simpliciores modos continens, in usum
minorum ecclesiarum.
118. Cantus popularis religiosus sollerter foveatur, ita ut in piis
sacrisque exercitiis et in ipsis liturgicis actionibus, iuxta normas et
praecepta rubricarum, fidelium voces resonare possint.
119. Cum in regionibus quibusdam, praesertim Missionum, gentes
inveniantur quibus propria est traditio musica, magnum momentum in earum vita
religiosa ac sociali habens, huic musicae aestimatio debita necnon locus congruus
praebeatur, tam in fingendo earum sensu [130] religioso, quam in cultu ad earum
indolem accommodando, ad mentem art. 39 et 40.
Quapropter in institutione musica missionariorum diligenter curetur, ut,
quantum fieri potest, traditionalem earum gentium musicam tam in scholis quam
in actionibus sacris promovere valeant.
120. Organum tubulatum in Ecclesia latina magno in honore habeatur,
tamquam instrumentum musicum traditionale, cuius sonus Ecclesiae caeremoniis
mirum addere valet splendorem, atque mentes ad Deum ac superna vehementer
extollere.
Alia vero instrumenta, de iudicio et consensu auctoritatis territorialis
competentis, ad normam art. 22 § 2, 37 et 40, in cultum divinum admittere
licet, quatenus usui sacro apta sint aut aptari possint, templi dignitati
congruant, atque revera aedificationi fidelium faveant.
121. Sentiant musicae artifices, spiritu christiano imbuti, se ad
Musicam sacram colendam et ad thesaurum eius augendum esse vocatos.
Modos autem componant, qui notas verae Musicae sacrae prae se ferant
atque non solum a maioribus scholis cantorum cani possint, sed minoribus quoque
scholis conveniant et actuosam participationem totius coetus fidelium foveant.
Textus cantui sacro destinati catholicae doctrinae
sint conformes, immo ex Sacris Scripturis et fontibus liturgicis potissimum
hauriantur.
CAPUT
VII
DE ARTE SACRA DEQUE SACRA SUPELLECTILE
122. Inter nobilissimas ingenii humani
exercitationes artes ingenuae optimo iure adnumerantur, praesertim autem ars
religiosa eiusdemque culmen, ars nempe sacra. Quae natura sua ad infinitam
pulchritudinem divinam spectant, humanis operibus aliquomodo exprimendam, et
Deo eiusdemque laudi et gloriae provehendae eo magis addicuntur [131], quo
nihil aliud eis propositum est, quam ut operibus suis ad hominum mentes pie in
Deum convertendas maxime conferant.
Alma Mater Ecclesia proinde semper fuit ingenuarum
artium amica, earumque nobile ministerium, praecipue ut res ad sacrum cultum
pertinentes vere essent dignae, decorae ac pulchrae, rerum supernarum signa et
symbola, continenter quaesivit, artificesque instruxit. Immo earum veluti
arbitram Ecclesia iure semper se habuit, diiudicans inter artificum opera quae
fidei, pietati legibusque religiose traditis congruerent, atque ad usum sacrum
idonea haberentur.
Peculiari sedulitate Ecclesia curavit ut sacra
supellex digne et pulchre cultus decori inserviret, eas mutationes sive in
materia, sive in forma, sive in ornatu admittens, quas artis technicae
progressus per temporis decursum invexit.
Placuit proinde Patribus hisce de rebus ea quae
sequuntur decernere.
123. Ecclesia nullum artis stilum veluti proprium
habuit, sed secundum gentium indoles ac condiciones atque variorum Rituum
necessitates modos cuiusvis aetatis admisit, efficiens per decursum saeculorum
artis thesaurum omni cura servandum. Nostrorum etiam temporum atque omnium
gentium et regionum ars liberum in Ecclesia exercitium habeat, dummodo sacris
aedibus sacrisque ritibus debita reverentia debitoque honore inserviat; ita ut
eadem ad mirabilem illum gloriae concentum, quem summi viri per praeterita
saecula catholicae fidei cecinere, suam queat adiungere vocem.
124. Curent Ordinarii ut artem vere sacram
promoventes eique faventes, potius nobilem intendant pulchritudinem quam meram
sumptuositatem. Quod etiam intellegatur de sacris vestibus et ornamentis.
Curent Episcopi ut artificum opera, quae fidei et
moribus, ac christianae pietati repugnent, offendantque sensum vere religiosum
vel ob formarum depravationem, vel ob artis insufficientiam, mediocritatem ac
simulationem, ab aedibus Dei aliisque locis sacris sedulo arceantur.
In aedificandis vero sacris aedibus, diligenter
curetur ut ad liturgicas [132] actiones exsequendas et ad fidelium actuosam
participationem obtinendam idoneae sint.
125. Firma maneat praxis, in ecclesiis sacras
imagines fidelium venerationi proponendi; attamen moderato numero et congruo
ordine exponantur, ne populo christiano admirationem inficiant, neve indulgeant
devotioni minus rectae.
126. In diiudicandis artis operibus Ordinarii
locorum audiant Commissionem dioecesanam de Arte sacra, et, si casus ferat,
alios viros valde peritos, necnon Commissiones de quibus in articulis 44, 45,
46.
Sedulo advigilent Ordinarii ne sacra supellex vel opera pretiosa, utpote
ornamenta domus Dei, alienentur vel disperdantur.
127. Episcopi vel per se ipsos vel per sacerdotes idoneos qui peritia et
artis amore praediti sunt, artificum curam habeant, ut eos spiritu Artis sacrae
et sacrae Liturgiae imbuant.
Insuper commendatur ut scholae vel Academiae de Arte Sacra ad artifices
formandos instituantur in illis regionibus in quibus id visum fuerit.
Artifices autem omnes, qui ingenio suo ducti, gloriae Dei in Ecclesia
sancta servire intendunt, semper meminerint agi de sacra quadam Dei Creatoris
imitatione et de operibus cultui catholico, fidelium aedificationi necnon
pietati eorumque instructioni religiosae destinatis.
128. Canones et statuta ecclesiastica, quae rerum externarum ad sacrum
cultum pertinentium apparatum spectant, praesertim quoad aedium sacrarum dignam
et aptam constructionem, altarium formam et aedificationem, tabernaculi
eucharistici nobilitatem, dispositionem et securitatem, baptisterii
convenientiam et honorem, necnon congruentem sacrarum imaginum, decorationis et
ornatus rationem, una cum libris liturgicis ad normam art. 25 quam primum
recognoscantur: quae liturgiae instauratae minus congruere videntur, emendentur
aut aboleantur; quae vero ipsi favent, retineantur vel introducantur.
Qua in re, praesertim quoad materiam et formam sacrae supellectilis
[133] et indumentorum, territorialibus Episcoporum Coetibus facultas tribuitur
res aptandi necessitatibus et moribus locorum, ad normam art. 22 huius
Constitutionis.
129.
Clerici, dum philosophicis et theologicis studiis incumbunt, etiam
de Artis sacrae historia eiusque evolutione instituantur, necnon de sanis
principiis quibus opera Artis sacrae inniti debent, ita ut Ecclesiae
venerabilia monumenta aestiment atque servent, et artificibus in operibus
efficiendis congrua consilia queant praebere.
130. Convenit ut usus pontificalium reservetur illis ecclesiasticis
personis, quae aut charactere episcopali, aut peculiari aliqua iurisdictione
gaudent.
A P P E N D I X
SACROSANCTI OECUMENICI
CONCILII VATICANI SECUNDI DE CALENDARIO RECOGNOSCENDO
DECLARATIO
Sacrosanctum Oecumenicum Concilium Vaticanum secundum, haud parvi
momenti aestimans multorum desideria de festo Paschatis certae dominicae
assignando et de calendario stabiliendo, omnibus sedulo perpensis, quae ex
inductione novi calendarii manare possint, haec quae sequuntur declarat:
1. Sacrosanctum Concilium non obnititur quin festum Paschatis certae
dominicae in Calendario Gregoriano assignetur, assentientibus iis quorum
intersit, praesertim fratribus ab Apostolicae Sedis communione seiunctis.
2. Item Sacrosanctum Concilium declarat se non obsistere inceptis quae
conferant ad calendarium perpetuum in societatem civilem inducendum.
Variorum autem systematum, quae ad calendarium perpetuum stabiliendum et
in societatem civilem inducendum excogitantur, iis tantum [134] Ecclesia non
obsistit, quae hebdomadam septem dierum cum dominica servant et tutantur,
nullis diebus extra hebdomadam interiectis, ita ut hebdomadarum successio
intacta, nisi accedant gravissimae rationes de quibus Apostolica Sedes iudicium
ferat, relinquatur.
Haec omnia et singula quae in hac Constitutione edicta sunt, placuerunt
Sacrosancti Concilii Patribus. Et Nos, Apostolica a Christo Nobis tradita
potestate, illa, una cum Venerabilibus Patribus, in Spiritu Sancto approbamus,
decernimus ac statuimus et quae ita synodaliter statuta sunt ad Dei gloriam
promulgari iubemus.
Romae, apud S. Petrum die IV decembris anno
MCMLXIII.
Ego
PAULUS Catholicae Ecclesiae Episcopus
Sequuntur Patrum subsignationes.
|