|
PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
UNA CUM SACROSANCTI CONCILII PATRIBUS
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
DECLARATIO DE LIBERTATE RELIGIOSA
DIGNITATIS HUMANAE
DE IURE PERSONAE ET COMMUNITATUM
AD LIBERTATEM SOCIALEM ET CIVILEMIN RE RELIGIOSA
AAS 58 (1966) 929-946
1. DIGNITATIS
HUMANAE personae homines hac nostra aetate magis in dies conscii fiunt,
atque numerus eorum crescit qui exigunt, ut in agendo homines proprio suo
consilio et libertate responsabili fruantur et utantur, non coercitione commoti,
sed officii conscientia ducti. Itemque postulant iuridicam delimitationem potestatis publicae, ne fines
honestae libertatis et personae et associationum nimis circumscribantur. Quae
libertatis exigentia in societate humana ea maxime respicit quae [930] sunt
animi humani bona, imprimis quidem ea quae liberum in societate religionis
exercitium spectant. Ad has animorum appetitiones diligenter attendens, sibique
proponens declarare quantum sint veritati et iustitiae conformes, haec Vaticana
Synodus sacram Ecclesiae traditionem doctrinamque scrutatur, ex quibus nova
semper cum veteribus congruentia profert.
Primum itaque
profitetur Sacra Synodus Deum Ipsum viam generi humano notam fecisse per quam,
Ipsi inserviendo, homines in Christo salvi et beati fieri possint. Hanc unicam
veram Religionem subsistere credimus in catholica et apostolica Ecclesia, cui
Dominus Iesus munus concredidit eam ad universos homines diffundendi, dicens
Apostolis: «Euntes ergo docete omnes gentes baptizantes eos in nomine Patris et
Filii et Spiritus Sancti, docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis»
(Mt. 28, 19-20). Homines vero cuncti tenentur veritatem, praesertim in iis quae
Deum Eiusque Ecclesiam respiciunt, quaerere eamque cognitam amplecti ac servare.
Pariter vero
profitetur Sacra Synodus officia haec hominum conscientiam tangere ac vincire,
nec aliter veritatem sese imponere nisi vi ipsius veritatis, quae suaviter
simul ac fortiter mentibus illabitur. Porro, quum libertas religiosa, quam
homines in exsequendo officio Deum colendi exigunt, immunitatem a coercitione
in societate civili respiciat, integram relinquit traditionalem doctrinam
catholicam de morali hominum ac societatum officio erga veram religionem et
unicam Christi Ecclesiam. Insuper, de hac libertate religiosa agens, Sacra
Synodus recentiorum Summorum Pontificum doctrinam de inviolabilibus humanae
personae iuribus necnon de iuridica ordinatione societatis evolvere intendit.
I. Libertatis religiosae ratio generalis
2. Haec Vaticana
Synodus declarat personam humanam ius habere ad libertatem religiosam.
Huiusmodi libertas in eo consistit, quod omnes homines debent immunes esse a
coercitione ex parte sive singulorum sive coetuum socialium et cuiusvis
potestatis humanae, et ita quidem ut in re religiosa neque aliquis cogatur ad
agendum contra suam conscientiam neque impediatur, quominus iuxta suam
conscientiam agat privatim et publice, vel solus vel aliis consociatus, intra
debitos limites. Insuper declarat ius ad libertatem religiosam esse revera
fundatum in ipsa dignitate [931] personae humanae, qualis et verbo Dei revelato
et ipsa ratione cognoscitur.
Hoc ius personae humanae ad libertatem religiosam in iuridica societatis
ordinatione ita est agnoscendum, ut ius civile evadat.
Secundum
dignitatem suam homines cuncti, quia personae sunt, ratione scilicet et libera
voluntate praediti ideoque personali responsabilitate aucti, sua ipsorum natura
impelluntur necnon morali tenentur obligatione ad veritatem quaerendam, illam
imprimis quae religionem spectat. Tenentur quoque veritati cognitae adhaerere
atque totam vitam suam iuxta exigentias veritatis ordinare. Huic autem
obligationi satisfacere homines, modo suae propriae naturae consentaneo, non
possunt nisi libertate psychologica simul atque immunitate a coercitione externa
fruantur. Non ergo in subiectiva personae dispositione, sed in ipsa eius natura
ius ad libertatem religiosam fundatur. Quamobrem ius ad hanc immunitatem
perseverat etiam in iis qui obligationi quaerendi veritatem eique adhaerendi
non satisfaciunt; eiusque exercitium impediri nequit dummodo iustus ordo
publicus servetur.
3. Quae clarius
adhuc patent consideranti supremam humanae vitae normam esse ipsam legem
divinam, aeternam, obiectivam atque universalem, qua Deus consilio sapientiae
et dilectionis suae mundum universum viasque communitatis humanae ordinat,
dirigit, gubernat. Huius suae legis Deus hominem participem reddit, ita ut
homo, providentia divina suaviter disponente, veritatem incommutabilem magis
magisque agnoscere possit.
Quapropter unusquisque officium ideoque et ius habet veritatem in re religiosa
quaerendi ut sibi, mediis adhibitis idoneis, recta et vera conscientiae iudicia
prudenter efformet.
Veritas autem
inquirenda est modo dignitati humanae personae eiusque naturae sociali proprio,
libera scilicet inquisitione, ope magisterii seu institutionis, communicationis
atque dialogi, quibus alii aliis exponunt veritatem quam invenerunt vel
invenisse putant, ut sese invicem in veritate inquirenda adiuvent; veritati
autem cognitae firmiter adhaerendum est assensu personali. [932]
Dictamina vero
legis divinae homo percipit et agnoscit mediante conscientia sua; quam tenetur
fideliter sequi in universa sua activitate, ut ad Deum, finem suum, perveniat.
Non est ergo cogendus, ut contra suam conscientiam agat. Sed neque impediendus
est, quominus iuxta suam conscientiam operetur, praesertim in re religiosa.
Exercitium namque religionis, ex ipsa eius indole, consistit imprimis in
actibus internis voluntariis et liberis, quibus homo sese ad Deum directe
ordinat: huiusmodi actus a potestate mere humana nec imperari nec prohiberi
possunt.
Ipsa autem socialis hominis
natura exigit, ut homo internos religionis actus externe exprimat, cum aliis in
re religiosa communicet, suam religionem modo communitario profiteatur.
Iniuria ergo
humanae personae et ipsi ordini hominibus a Deo statuto fit, si homini
denegetur liberum in societate religionis exercitium, iusto ordine publico
servato.
Praeterea actus
religiosi, quibus homines privatim et publice sese ad Deum ex animi sententia
ordinant, natura sua terrestrem et temporalem rerum ordinem transcendunt.
Potestas igitur civilis, cuius finis proprius est bonum commune temporale
curare, religiosam quidem civium vitam agnoscere eique favere debet, sed
limites suos excedere dicenda est, si actus religiosos dirigere vel impedire
praesumat.
4. Libertas seu
immunitas a coercitione in re religiosa, quae singulis personis competit, etiam
ipsis in communi agentibus agnoscenda est. Communitates enim religiosae a sociali natura tum
hominis tum ipsius religionis requiruntur.
His igitur
communitatibus, dummodo iustae exigentiae ordinis publici non violentur, iure
debetur immunitas, ut secundum proprias normas sese regant, Numen supremum
cultu publico honorent, membra sua in vita religiosa exercenda adiuvent et
doctrina sustentent atque eas institutiones promoveant, in quibus membra
cooperentur ad vitam propriam secundum sua principia religiosa ordinandam.
Communitatibus
religiosis pariter competit ius, ne mediis legalibus vel actione administrativa
potestatis civilis impediantur in suis propriis ministris seligendis,
educandis, nominandis atque transferendis, in [933] communicando cum
auctoritatibus et communitatibus religiosis, quae in aliis orbis terrarum
partibus degunt, in aedificiis religiosis erigendis, necnon in bonis congruis
acquirendis et fruendis.
Communitates
religiosae ius etiam habent, ne impediantur in sua fide ore et scripto publice
docenda atque testanda. In fide autem religiosa disseminanda et in usibus inducendis
abstinendum semper est ab omni actionis genere, quod coërcitionem vel suasionem
inhonestam aut minus rectam sapere videatur, praesertim quando de rudioribus
vel de egenis agitur. Talis modus agendi ut abusus iuris proprii et laesio
iuris aliorum considerari debet.
Praeterea ad
libertatem religiosam spectat, quod communitates religiosae non prohibeantur
libere ostendere singularem suae doctrinae virtutem in ordinanda societate ac
tota vivificanda activitate humana. Tandem in sociali hominis natura atque in
ipsa indole religionis fundatur ius quo homines, suo ipsorum sensu religioso
moti, libere possunt conventus habere vel associationes educativas, culturales,
caritativas, sociales constituere.
5. Cuique
familiae, utpote quae est societas proprio ac primordiali iure gaudens,
competit ius ad libere ordinandam religiosam vitam suam domesticam sub
moderatione parentum. His autem competit ius ad determinandam rationem
institutionis religiosae suis liberis tradendae, iuxta suam propriam religiosam
persuasionem. Itaque a civili
potestate agnoscendum est ius parentum deligendi, vera cum libertate, scholas
vel alia educationis media, neque ob hanc electionis libertatem sunt eis
iniusta onera sive directe sive indirecte imponenda. Praeterea iura parentum
violantur, si liberi ad frequentandas lectiones scholares cogantur quae
parentum persuasioni religiosae non correspondeant, vel si unica imponatur
educationis ratio, ex qua formatio religiosa omnino excludatur.
6. Cum societatis
commune bonum, quod est summa earum vitae socialis condicionum, quibus homines
suam ipsorum perfectionem possunt plenius atque expeditius consequi, maxime in
humanae personae servatis iuribus et officiis consistat,5
cura iuris ad libertatem religiosam tum ad cives tum ad coetus sociales tum ad
potestates civiles tum ad Ecclesiam [934] aliasque communitates religiosas
spectat, modo unicuique proprio, pro eorum erga bonum commune officio.
Inviolabilia
hominis iura tueri ac promovere ad cuiusvis potestatis civilis officium
essentialiter pertinet.
Debet igitur potestas civilis per iustas leges et per alia media apta
efficaciter suscipere tutelam libertatis religiosae omnium civium, ac propitias
suppeditare condiciones ad vitam religiosam fovendam, ut cives revera
religionis iura exercere eiusdemque officia adimplere valeant et ipsa societas
fruatur bonis iustitiae et pacis, quae proveniunt ex fidelitate hominum erga
Deum Eiusque sanctam voluntatem.
Si attentis
populorum circumstantiis peculiaribus uni communitati religiosae specialis
civilis agnitio in iuridica civitatis ordinatione tribuitur, necesse est ut
simul omnibus civibus et communitatibus religiosis ius ad libertatem in re
religiosa agnoscatur et observetur.
Denique a
potestate civili providendum est, ne civium aequalitas iuridica, quae ipsa ad
commune societatis bonum pertinet, unquam sive aperte sive occulte laedatur
propter rationes religiosas, neve inter eos discriminatio fiat.
Hinc sequitur
nefas esse potestati publicae, per vim vel metum aut alia media civibus
imponere professionem aut reiectionem cuiusvis religionis, vel impedire
quominus quisquam communitatem religiosam aut ingrediatur aut relinquat. Eo
magis contra voluntatem Dei et contra sacra personae et familiae gentium iura
agitur, quando vis quocumque modo adhibeatur ad religionem delendam vel
cohibendam sive in toto genere humano sive in aliqua regione sive in
determinato coetu.
7. Ius ad
libertatem in re religiosa exercetur in societate humana, ideoque eius usus
quibusdam normis moderantibus obnoxius est.
In usu omnium
libertatum observandum est principium morale responsabilitatis personalis et
socialis: in iuribus suis exercendis singuli homines coetusque sociales lege
morali obligantur rationem habere et iurium aliorum et suorum erga alios
officiorum et boni omnium communis. Cum omnibus secundum iustitiam et humanitatem agendum est.
Praeterea cum
societas civilis ius habet sese protegendi contra abusus qui haberi possint sub
praetextu libertatis religiosae, praecipue ad [935] potestatem civilem pertinet
huiusmodi protectionem praestare; quod tamen fieri debet non modo arbitrario
aut uni parti inique favendo, sed secundum normas iuridicas, ordini morali
obiectivo conformes, quae postulantur ab efficaci iurium tutela pro omnibus
civibus eorumque pacifica compositione, et a sufficienti cura istius honestae
pacis publicae quae est ordinata conviventia in vera iustitia, et a debita
custodia publicae moralitatis. Haec omnia partem boni communis fundamentalem
constituunt et sub ratione ordinis publici veniunt. Ceterum servanda est
integrae libertatis consuetudo in societate, secundum quam libertas debet quam
maxime homini agnosci, nec restringenda est nisi quando et prout est necessarium.
8. Nostrae
aetatis homines varia ratione premuntur et in periculum veniunt ne proprio
libero consilio destituantur. Ex altera autem parte non pauci ita propensi
videntur, ut specie libertatis omnem subiectionem reiciant ac debitam
oboedientiam parvi faciant.
Quapropter haec
Vaticana Synodus omnes hortatur, praesertim vero eos qui curam habent alios
educandi, ut homines formare satagant, qui ordini morali obsequentes legitimae
auctoritati oboediant et genuinae libertatis amatores sint; homines nempe, qui
proprio consilio res in luce veritatis diiudicent, activitates suas cum sensu
responsabilitatis disponant, et quaecumque sunt vera atque iusta prosequi
nitantur, operam suam libenter cum ceteris consociando.
Religiosa igitur
libertas etiam ad hoc inservire et ordinari debet, ut homines in suis ipsorum
officiis adimplendis in vita sociali maiore cum responsabilitate agant.
II. Libertas religiosa sub luce Revelationis
9. Quae de iure
hominis ad libertatem religiosam declarat haec Vaticana Synodus, fundamentum
habent in dignitate personae, cuius exigentiae rationi humanae plenius
innotuerunt per saeculorum experientiam. Immo haec doctrina de libertate
radices habet in divina Revelatione, quapropter eo magis a Christianis sancte
servanda est. Quamvis enim Revelatio non expresse affirmet ius ad immunitatem
ab externa coercitione in re religiosa, tamen humanae personae dignitatem in
tota eius amplitudine patefacit, observantiam Christi erga hominis libertatem
in exsequendo officio credendi verbo Dei demonstrat, atque de spiritu nos
edocet, quem discipuli talis Magistri debent in omnibus agnoscere et sequi.
Quibus omnibus principia generalia illustrantur super [936] quae fundatur doctrina huius Declarationis de libertate religiosa.
Praesertim libertas religiosa in societate plene est cum libertate actus fidei
christianae congrua.
10. Caput est ex praecipuis
doctrinae catholicae, in verbo Dei contentum et a Patribus constanter
praedicatum, hominem
debere Deo voluntarie respondere credendo; invitum proinde neminem esse
cogendum ad amplectendam fidem.
Etenim actus fidei ipsa sua natura voluntarius est, cum homo, a Christo
Salvatore redemptus et in adoptionem filiorum per Iesum Christum vocatus,
Deo Sese revelanti adhaerere non possit, nisi Patre eum trahente
rationabile liberumque Deo praestiterit fidei obsequium. Indoli ergo fidei
plene consonum est ut, in re religiosa, quodvis genus coercitionis ex parte
hominum excludatur. Ac proinde ratio libertatis religiosae haud parum confert
ad illum rerum statum fovendum, in quo homines expedite possint invitari ad
fidem christianam, illam sponte amplecti atque eam in tota vitae ratione
actuose confiteri.
11. Deus quidem
homines ad inserviendum Sibi in spiritu et veritate vocat, unde ipsi in
conscientia vinciuntur, non vero coercentur. Rationem enim habet dignitatis
personae humanae ab Ipso conditae, quae proprio consilio duci et libertate frui
debet. Hoc autem summe apparuit in Christo Iesu, in quo Deus Seipsum ac vias
suas perfecte manifestavit. [937]
Etenim Christus, qui Magister et Dominus est noster,
idemque mitis et humilis corde,
discipulos patienter allexit et invitavit.
Miraculis utique praedicationem suam suffulsit et confirmavit, ut fidem
auditorum excitaret atque comprobaret, non ut in eos coercitionem exerceret.
Incredulitatem
audientium certe exprobravit, sed vindictam Deo in diem Iudicii relinquendo.
Mittens Apostolos in mundum dixit eis: «Qui crediderit et baptizatus fuerit
salvus erit; qui vero non crediderit condemnabitur» (Mc. 16, 16). Ipse vero, agnoscens zizaniam cum tritico
seminatam, iussit sinere utraque crescere usque ad messem quae fiet in
consummatione saeculi.
Nolens esse Messias politicus
et vi dominans,[18] maluit se dicere Filium Hominis qui venit
«ut ministraret et daret animam suam redemptionem pro multis» (Mc. 10, 45). Sese praebuit ut perfectum Servum Dei,
qui «harundinem quassatam non confringet et linum fumigans non extinguet» (Mt.
12, 20). Potestatem civilem eiusque iura agnovit, iubens censum dari Caesari,
clare autem monuit servanda esse iura superiora Dei: «Reddite ergo quae sunt
Caesaris Caesari, et quae sunt Dei Deo» (Mt. 22, 21). Tandem in opere
redemptionis in cruce complendo, quo salutem et veram libertatem hominibus
acquireret, revelationem suam perfecit. Testimonium enim perhibuit veritati,
eam tamen contradicentibus vi imponere noluit. Regnum enim eius non percutiendo
vindicatur, sed
stabilitur testificando et audiendo veritatem, crescit autem amore, quo
Christus exaltatus in cruce homines ad Seipsum trahit.
Apostoli, Christi
verbo et exemplo edocti, eamdem viam secuti sunt. Ab ipsis Ecclesiae exordiis
discipuli Christi adlaborarunt, ut homines ad Christum Dominum confitendum
converterent, non actione coercitiva neque artificiis Evangelio indignis, sed
imprimis virtute verbi Dei.
[938] Fortiter omnibus nuntiabant propositum Salvatoris Dei, «qui omnes homines
vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire» (I Tim. 2, 4); simul autem
verebantur debiles etiamsi in errore versabantur, sic ostendentes quomodo
«unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo» (Rom. 14, 12)
et in tantum teneatur conscientiae suae oboedire. Sicuti Christus, Apostoli
intenti semper fuerunt ad testimonium reddendum veritati Dei, abundantius
audentes coram populo et principibus loqui «verbum Dei cum fiducia» (Act. 4,
31).
Firma enim fide tenebant ipsum Evangelium revera esse virtutem Dei in salutem
omni credenti. Omnibus
ergo spretis «armis carnalibus»,
exemplum mansuetudinis et modestiae Christi sequentes, verbum Dei
praedicaverunt plene confisi divina huius verbi virtute ad potestates Deo
adversas destruendas
atque homines ad fidem et obsequium Christi reducendos.
Sicut Magister ita et Apostoli auctoritatem legitimam civilem agnoverunt: «Non
est enim potestas nisi a Deo» docet Apostolus, qui exinde iubet: «Omnis anima
potestatibus sublimioribus subdita sit, ... qui resistit potestati, Dei
ordinationi resistit» (Rom. 13, 1-2),
Simul autem non timuerunt contradicere potestati publicae se sanctae Dei
voluntati opponenti: «Oboedire oportet Deo magis quam hominibus» (Act. 5, 29)
Hanc viam secuti sunt innumeri martyres et fideles per saecula et per orbem.
12. Ecclesia
igitur, evangelicae veritati fidelis, viam Christi et Apostolorum sequitur
quando rationem libertatis religiosae tamquam dignitati hominis et Dei
revelationi consonam agnoscit eamque fovet. Doctrinam a Magistro et ab Apostolis acceptam,
decursu temporum, custodivit et tradidit. Etsi in vita Populi Dei, per vicissitudines
historiae humanae peregrinantis, interdum exstitit modus agendi spiritui
evangelico minus conformis, immo contrarius, semper tamen mansit Ecclesiae doctrina
neminem esse ad fidem cogendum.
Evangelicum
fermentum in mentibus hominum sic diu est operatum [939] atque multum contulit,
ut homines temporum decursu latius agnoscerent dignitatem personae suae et
maturesceret persuasio in re religiosa ipsam immunem servandam esse in civitate
a quacumque humana coercitione.
13. Inter ea quae
ad bonum Ecclesiae, immo ad bonum ipsius terrenae civitatis spectant et ubique
semperque servanda sunt atque ab omni iniuria defendenda, illud certe
praestantissimum est, ut Ecclesia tanta perfruatur agendi libertate, quantam
salus hominum curanda requirat.
Haec enim libertas sacra est, qua Unigenitus Dei Filius ditavit Ecclesiam
acquisitam sanguine suo. Ecclesiae sane adeo propria est, ut qui eam impugnant,
iidem contra Dei voluntatem agant. Libertas Ecclesiae est principium
fundamentale in relationibus inter Ecclesiam et potestates publicas totumque
ordinem civilem.
In societate
humana et coram quavis potestate publica Ecclesia sibi vindicat libertatem,
utpote auctoritas spiritualis, a Christo Domino constituta, cui ex divino
mandato incumbit officium eundi in mundum universum et Evangelium praedicandi
omni creaturae. Libertatem
pariter sibi vindicat Ecclesia prout est etiam societas hominum qui iure
gaudent vivendi in societate civili secundum fidei christianae praescripta.
Iamvero si viget
ratio libertatis religiosae non solum verbis proclamata neque solum legibus
sancita, sed etiam cum sinceritate in praxim deducta, tunc demum Ecclesia
stabilem obtinet et iuris et facti condicionem ad necessariam in missione
divina exsequenda independentiam, quam auctoritates ecclesiasticae in societate
presse pressiusque vindicarunt.
Simulque Christifideles, sicut et ceteri homines, iure civili gaudent ne
impediantur in vita sua iuxta conscientiam agenda. Concordia igitur viget inter libertatem Ecclesiae
et libertatem illam religiosam, quae omnibus hominibus et communitatibus est
tanquam ius agnoscenda et in ordinatione iuridica sancienda. [940]
14. Ecclesia
catholica, ut divino obtemperet mandato: «docete omnes gentes» (Mt. 28, 19),
impensa cura adlaborare debet «ut sermo Dei currat et clarificetur» (2 Thess. 3, 1).
Enixe igitur
rogat Ecclesia, ut a filiis suis primum omnium fiant «obsecrationes, orationes,
postulationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus... Hoc enim bonum est
et acceptum coram Salvatore nostro Deo, qui omnes homines vult salvos fieri et
ad agnitionem veritatis venire» (I Tim. 2, 1-4).
Christifideles
autem in sua efformanda conscientia diligenter attendere debent ad sacram
certamque Ecclesiae doctrinam.
Christi enim voluntate Ecclesia catholica magistra est veritatis, eiusque munus
est, ut Veritatem quae Christus est enuntiet atque authentice doceat, simulque
principia ordinis moralis, ex ipsa natura humana profluentia, auctoritate sua
declaret atque confirmet. Insuper Christiani, in sapientia ambulantes ad eos
qui foris sunt, «in Spiritu Sancto, in caritate non ficta, in verbo veritatis»
(2 Cor. 6, 6-7), lumen vitae cum omni fiducia
et fortitudine apostolica, ad sanguinis usque effusionem, diffundere satagant.
Etenim discipulus
erga Christum Magistrum gravi adstringitur officio, veritatem ab Eo receptam
plenius in dies cognoscendi, annuntiandi fideliter, strenueque defendendi,
exclusis mediis spiritui evangelico contrariis. Simul tamen caritas Christi
urget eum, ut amanter prudenter patienter agat cum hominibus, qui in errore vel
ignorantia circa fidem versantur.
Respiciendum igitur est tum ad officia erga Christum Verbum vivificans quod
praedicandum est, tum ad humanae personae iura, tum ad mensuram gratiae a Deo
per Christum tributam homini, qui ad fidem sponte accipiendam et profitendam
invitatur.
15. Constat
igitur praesentis aetatis homines optare ut libere possint religionem privatim
publiceque profiteri, immo libertatem religiosam in plerisque Constitutionibus
iam ut ius civile declarari et documentis internationalibus sollemniter
agnosci. [941]
At non desunt
regimina in quibus, etsi in eorum Constitutione libertas cultus religiosi
agnoscitur, tamen ipsae publicae potestates conantur cives a religione
profitenda removere et communitatibus religiosis vitam perdifficilem ac
periclitantem reddere.
Illa fausta huius
temporis signa laeto animo salutans, haec vero deploranda facta cum maerore
denuntians, Sacra Synodus Catholicos hortatur, exorat autem homines universos,
ut perattente considerent quantopere libertas religiosa necessaria sit in
praesenti potissimum familiae humanae condicione.
Manifestum est
enim cunctas gentes magis in dies unum fieri, homines diversae culturae et
religionis arctioribus inter se devinciri rationibus, augeri denique
conscientiam propriae cuiusque responsabilitatis. Proinde ut pacificae
relationes et concordia in genere humano instaurentur et firmentur, requiritur
ut ubique terrarum libertas religiosa efficaci tutela iuridica muniatur atque
observentur suprema hominum officia et iura ad vitam religiosam libere in
societate ducendam.
Faxit Deus et
Pater omnium ut familia humana diligenter servata libertatis religiosae ratione
in societate, per gratiam Christi et virtutem Spiritus Sancti adducatur ad
sublimem illam ac perennem «libertatem gloriae filiorum Dei» (Rom. 8, 21).
Haec omnia et
singula quae in hac Declaratione edicta sunt, placuerunt Sacrosancti Concilii
Patribus. Et Nos, Apostolica a Christo Nobis tradita potestate, illa, una cum
Venerabilibus Patribus, in Spiritu Sancto approbamus, decernimus ac statuimus
et quae ita synodaliter statuta sunt ad Dei gloriam promulgari iubemus.
Romae, apud S. Petrum die VII mensis decembris
anno MCMLXV.
Ego PAULUS Catholicae Ecclesiae
Episcopus
Sequuntur Patrum subsignationes [941-946]
|