|
PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
UNA CUM SACROSANCTI CONCILII PATRIBUS
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
DECRETUM DE ACCOMMODATA RENOVATIONE VITAE RELIGIOSAE
PERFECTAE CARITATIS
AAS 58 (1966) 702-712
1. PERFECTAE CARITATIS per consilia evangelica prosecutionem Sacrosancta
Synodus praevie ostendit, in Constitutione cui initium est «Lumen gentium», a
Divini Magistri doctrina et exemplis originem ducere et tamquam praeclarum
signum Regni caelestis apparere. Nunc vero, de vita ac disciplina institutorum,
quorum sodales castitatem, paupertatem et oboedientiam profitentur, intendit
agere eorumque necessitatibus, prout tempora nostra suadent, providere.
Inde ab exordiis quidem Ecclesiae fuerunt viri ac mulieres, qui per praxim
consiliorum evangelicorum Christum maiore cum libertate sequi pressiusque
imitari intenderunt et suo quisque modo vitam Deo dicatam duxerunt, e quibus
multi, Spiritu Sancto afflante, vel vitam solitariam degerunt vel familias
religiosas suscitaverunt, quas Ecclesia sua auctoritate libenter suscepit et
adprobavit. Unde e consilio divino mirabilis varietas coetuum religiosorum
succrevit, quae valde contulit, ut Ecclesia, non solum ad omne opus bonum
instructa (cf. 2 Tim. 3, 17) et ad opus ministerii in aedificationem Corporis
Christi (cf. Eph. 4, 12) parata sit, sed etiam variis donis filiorum suorum
decorata appareat sicut sponsa ornata viro suo (cf. Apoc. 21, 2) et per eam
innotescat multiformis sapientia Dei (cf. Eph. 3, 10).
In tanta autem donorum varietate omnes, qui ad praxim consiliorum
evangelicorum a Deo vocantur eademque fideliter profitentur, Domino se
peculiariter devovent, Christum sequentes, qui virgo et pauper (cf. Mt. 8, 20;
Lc. 9, 58) per oboedientiam usque ad mortem Crucis (cf. Phil. 2, 8) homines
redemit et sanctificavit. Ita caritate impulsi, quam Spiritus Sanctus in
cordibus eorum diffundit (cf. Rom. 5, 5), magis magisque vivunt Christo et
corpori Eius quod est Ecclesia (cf. Col. 1, 24). Quo ferventius ergo tali sui
donatione quae totam vitam [703] complectitur, Christo coniunguntur, eo uberior
fit vita Ecclesiae et apostolatus eius vegetius fecundatur.
Ut autem praestans valor vitae per consiliorum professionem consecratae
eiusque necessarium munus in praesentis temporis adiunctis ad maius Ecclesiae
bonum cedat, haec Sacra Synodus sequentia statuit, quae nonnisi principia
generalia respiciunt accommodatae renovationis vitae ac disciplinae religionum
atque, propria indole servata, societatum vitae communis sine votis et
institutorum saecularium. Normae vero particulares pro eorumdem congrua
expositione et applicatione post Concilium a competenti auctoritate statuendae
sunt.
2. Accommodata renovatio vitae religiosae simul complectitur et continuum
reditum ad omnis vitae christianae fontes primigeniamque institutorum inspirationem
et aptationem ipsorum ad mutatas temporum condiciones. Quae renovatio, sub
impulsu Spiritus Sancti et Ecclesia duce, promovenda est secundum principia
quae sequuntur:
a) Cum vitae religiosae ultima norma sit Christi sequela in Evangelio
proposita, haec ab omnibus institutis tamquam suprema regula habeatur.
b) In ipsum Ecclesiae bonum cedit ut instituta peculiarem suam indolem
ac munus habeant. Ideo fideliter agnoscantur et serventur Fundatorum spiritus propriaque
proposita, necnon sanae traditiones, quae omnia cuiusque instituti patrimonium
constituunt.
c) Omnia instituta vitam Ecclesiae participent, eiusque incoepta et
proposita ut in re biblica, liturgica, dogmatica, pastorali, oecumenica,
missionali et sociali, iuxta propriam suam indolem, sua faciant et pro viribus
foveant.
d) Instituta, de hominum temporumque condicionibus deque Ecclesiae
necessitatibus, congruam cognitionem apud sodales suos promoveant; ita ut mundi
huius aetatis adiuncta in lumine fidei sapienter diiudicantes, atque zelo
apostolico exardescentes, efficacius hominibus subvenire valeant.
e) Cum vita religiosa ante omnia ad hoc ordinetur ut sodales Christum
sequantur et Deo uniantur per professionem consiliorum evangelicorum, serio
perpendendum est optimas accommodationes ad necessitates temporis nostri
peractas effectum non sortiri, nisi animentur renovatione spirituali, cui
semper etiam in operibus externis promovendis primae partes tribuendae sunt.
[704]
3. Ratio vivendi, orandi et operandi hodiernis sodalium condicionibus
physicis et psychicis, necnon, prout ab indole cuiusque instituti requiritur,
apostolatus necessitatibus, culturae exigentiis, circumstantiis socialibus et
oeconomicis, ubique, praesertim in missionum locis, apte conveniat.
Secundum eadem criteria examini quoque subiiciatur regiminis ratio
institutorum.
Quapropter constitutiones, «directoria», libri usuum, precum et
caeremoniarum aliique id genus codices, congruenter recognoscantur atque, iis
praescriptis suppressis quae obsoleta sint, documentis huius Sacrae Synodi
aptentur.
4. Efficax renovatio et recta accommodatio obtineri nequeunt nisi
cooperantibus omnibus instituti sodalibus.
Normas autem accommodatae renovationis statuere et leges ferre, necnon
sufficienti prudentique experientiae locum dare, competentium tantum
auctoritatum est, praesertim capitulorum generalium, salva, quatenus necessaria
sit, approbatione Sanctae Sedis aut Ordinariorum locorum, ad normam iuris.
Superiores vero, in his quae ad totius instituti sortes spectant, sodales suos apto
modo consulant et audiant. Pro accommodata renovatione monasteriorum monialium,
vota et consulta etiam a consessibus foederationum aut ab aliis conventibus
legitime convocatis obtineri poterunt.
Meminerint tamen omnes spem renovationis ponendam esse magis in
diligentiore regulae et constitutionum observantia quam in multiplicandis
legibus.
5. Cuiusvis instituti sodales mente recolant imprimis se professione
consiliorum evangelicorum vocationi divinae responsum dedisse, ita ut, non
solum peccato mortui (cf. Rom. 6, 11) sed etiam mundo renuntiantes, soli Deo
vivant. Totam enim vitam suam Eius famulatui mancipaverunt, quod quidem
constituit peculiarem quamdam consecrationem, quae in baptismatis consecratione
intime radicatur eamque plenius exprimit.
Cum autem haec suiipsius donatio ab Ecclesia suscepta sit, eius etiam
servitio sese sciant addictos. Qui Dei famulatus exercitium virtutum in eis
urgere ac fovere debet, praesertim humilitatis et oboedientiae, fortitudinis et
castitatis, quibus Christi exinanitio (cf. Phil. 2, 7-8) simulque Eius vita in
spiritu (cf. Rom. 8, 1-13) participantur. [705]
Religiosi ergo, suae professioni fideles, omnia propter Christum
dimittentes (cf. Mc. 10, 28), Ipsum
tamquam unum necessarium (cf. Lc. 10, 42) sequantur (cf. Mt. 19, 21), Eius
verba audientes (cf. Lc. 10, 39), de iis quae Eius sunt solliciti (cf. I Cor.
7, 32).
Quapropter cuiuslibet instituti sodales, Deum prae omnibus et unice
quaerentes, contemplationem, qua Ei mente et corde adhaereant, cum amore
apostolico, quo operi Redemptionis adsociari Regnumque Dei dilatare nitantur,
coniungant oportet.
6. Qui evangelica consilia profitentur Deum qui nos prior dilexit (cf. I
Io. 4, 10) ante omnia quaerant ac diligant et in omnibus rerum adiunctis fovere
studeant vitam absconditam cum Christo in Deo (cf. Col. 3, 3), unde profluit et
urgetur proximi dilectio in salutem mundi Ecclesiaeque aedificationem. Hac
caritate etiam ipsa praxis consiliorum evangelicorum animatur et regitur.
Quapropter institutorum sodales spiritum orationis et orationem ipsam,
haurientes e germanis spiritualitatis christianae fontibus assiduo studio
colant. Imprimis vero Sacram Scripturam quotidie prae manibus habeant, ut
divinarum scripturarum lectione et meditatione «eminentem scientiam Iesu Christi»
(Phil. 3, 8) ediscant. Sacram Liturgiam, praesertim sacrosanctum Eucharistiae
mysterium, ad mentem Ecclesiae corde et ore peragant atque ex hoc ditissimo
fonte vitam spiritualem alant.
Ita in mensa divinae Legis et sacri altaris refecti Christi membra fraterne
ament, pastores spiritu filiali revereantur atque diligant; magis magisque
vivant et sentiant cum Ecclesia eiusque missioni totaliter se devoveant.
7. Instituta quae integre ad contemplationem ordinantur, ita ut eorum
sodales in solitudine ac silentio, in assidua prece et alacri poenitentia soli
Deo vacent, in Corpore Christi mystico, in quo «omnia... membra non eumdem
actum habent» (Rom. 12, 4), quantumvis actuosi apostolatus urgeat necessitas,
praeclaram partem semper retinent. Deo enim eximium laudis sacrificium
offerunt, populum Dei sanctitatis uberrimis fructibus collustrant atque exemplo
movent necnon arcana fecunditate apostolica dilatant. Ita Ecclesia e decus
exstant et caelestium scatebra gratiarum. At eorum ratio vivendi secundum
praedicta principia et criteria accommodatae renovationis recognoscatur,
sanctissime tamen servatis eorum a mundo secessu atque vitae contemplativae
exercitiis propriis. [706]
8. Permulta sunt in Ecclesia instituta, vel clericalia vel laicalia, variis
apostolatus operibus dedita, quae donationes habent secundum gratiam quae data
est eis, differentes: sive ministerium in ministrando, sive qui docet in
doctrina, qui exhortatur in exhortando, qui tribuit in simplicitate, qui
miseretur in hilaritate (cf. Rom. 12, 5-8). «Divisiones vero gratiarum sunt,
idem autem Spiritus» (I Cor. 12, 4). In istis institutis, ad ipsam naturam
vitae religiosae pertinet actio apostolica et benefica utpote sanctum
ministerium et opus caritatis proprium ab Ecclesia ipsis commissum eiusque nomine
exercendum. Proinde tota vita religiosa sodalium spiritu apostolico imbuatur,
tota vero actio apostolica religioso spiritu informetur. Ut igitur sodales
vocationi suae ad Christum sequendum imprimis respondeant, ac ipsi Christo in
Eius membris deserviant actio eorum apostolica ex intima cum Ipso unione
procedat oportet. Inde fit ut caritas ipsa erga Deum et proximum foveatur.
Quapropter instituta illa observantias suas atque usus cum requisitis
apostolatus, cui dedicantur, apte componant. Cum autem vita religiosa
apostolicis operibus dedita formas multiplices induat, necesse est ut
accommodata eius renovatio huiusmodi diversitatis rationem habeat, atque ut
apud varia instituta sodalium vita in servitium Christi propriis eorum
congruisque mediis sustentetur.
9. Fideliter servetur atque magis in dies elucescat in suo germano spiritu
tum in Oriente tum in Occidente venerabile vitae monasticae institutum, quod
praeclara merita longo saeculorum cursu in Ecclesia et in humana consortione
sibi acquisivit. Monachorum praecipuum officium est divinae Maiestati humile
simul ac nobile servitium praestare intra septa monasterii, sive in umbratili
vita integre se divino cultui dedicent sive aliqua apostolatus vel christianae
caritatis opera legitime assumpserint. Servata igitur indole propriae
institutionis, antiquas beneficas traditiones renovent easque hodiernis
animarum necessitatibus ita accommodent ut monasteria veluti seminaria sint
aedificationis populi christiani.
Item religiones quae ex regula vel instituto vitam apostolicam intime
consociant officio chorali observantiisque monasticis, ita rationem vivendi cum
apostolatus sibi convenientis exigentiis componant ut suam formam vitae
fideliter servent utpote quae eximio Ecclesiae bono cedat.
10. Vita religiosa laicalis, tam pro viris quam pro mulieribus, statum in
se completum professionis consiliorum evangelicorum constituit. [707]
Quapropter illam, muneri pastorali Ecclesiae in erudienda iuventute, in
aegrotis curandis aliisque ministeriis explendis tam utilem, Sacra Synodus
magni faciens, sodales in sua vocatione confirmat eosque ut hodiernis
exigentiis vitam suam accommodent hortatur.
Sacra Synodus declarat nihil obstare quominus in religionibus Fratrum,
firma manente earum indole laicali, ex dispositione Capituli generalis, ad
subveniendum necessitatibus ministerii sacerdotalis in suis domibus, aliqui
sodales sacris Ordinibus initientur.
11. Instituta saecularia, quamvis non sint instituta religiosa, veram tamen
et completam consiliorum evangelicorum professionem in saeculo ab Ecclesia
recognitam secumferunt. Quae professio viris ac mulieribus, laicis et clericis in
saeculo degentibus, consecrationem confert. Proinde iidem totalem suipsius Deo
dedicationem in caritate perfecta praecipue intendant et ipsa instituta
propriam ac peculiarem indolem, saecularem scilicet, servent ut apostolatum in
saeculo ac veluti ex saeculo, ad quem exercendum orta sunt, efficaciter et
ubique adimplere valeant.
Probe tamen sciant se tantum munus obire non posse, nisi sodales accurate
in rebus divinis et humanis ita instituantur, ut revera fermentum sint in mundo
ad robur et incrementum Corporis Christi. Moderatores ergo serio curent de
institutione praesertim spirituali sodalibus impertienda necnon de ulteriore
formatione promovenda.
12. Castitas «propter regnum caelorum» (Mt. 19, 12), quam religiosi
profitentur, tamquam eximium gratiae donum aestimanda est. Cor enim hominis
singulari modo liberat (cf. I Cor. 7, 32-35), ut magis accendatur caritate erga
Deum et homines universos, ideoque est peculiare signum bonorum caelestium
necnon medium aptissimum quo religiosi alacriter servitio divino operibusque
apostolatus sese dedicent. Sic ipsi coram omnibus Christifidelibus mirabile
illud evocant connubium a Deo conditum et in futuro saeculo plene manifestandum
quo Ecclesia unicum sponsum Christum habet.
Oportet ergo ut religiosi, professionem suam fideliter servare studentes,
verbis Domini credant et, Dei auxilio confisi, de propriis viribus ne
praesumant, mortificationem sensuumque custodiam adhibeant. Media quoque
naturalia ne omittant, quae mentis et corporis sanitati favent. Ita fit ut
falsis doctrinis, quae continentiam perfectam tamquam impossibilem vel humano
profectui nocivam ostentant, non moveantur, et omnia quae castitatem in periculum
adducunt, instinctu quodam spirituali, respuant. Meminerint insuper omnes,
praesertim Superiores, [708] castitatem securius servari cum inter sodales vera
dilectio fraterna in vita communi viget.
Cum observantia continentiae perfectae profundiores naturae humanae
inclinationes intime attingat, candidati ad professionem castitatis ne accedant
neve admittantur, nisi post probationem vere sufficientem et cum debita
maturitate psychologica et affectiva. Ipsi non solum de periculis castitati
occurrentibus moneantur, sed ita instruantur ut coelibatum Deo dicatum etiam in
bonum integrae personae assumant.
13. Paupertas voluntaria propter Christi sequelam cuius est signum
praesertim hodie multum aestimatum, a religiosis diligenter excolatur atque, si
opus sit, novis etiam formis exprimatur. Per eam participatur paupertas Christi, qui propter
nos egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia nos divites essemus
(cf. 2 Cor. 8, 9; Mt. 8, 20) .
Ad paupertatem autem religiosam quod attinet, haud sufficit in usu
bonorum Superioribus subiici, sed oportet ut sodales re et spiritu sint
pauperes, thesauros in caelo habentes (cf. Mt. 6, 20).
In suo quisque officio communi legi laboris se sentiant obnoxios, atque,
dum ita res victui operibusque eorum necessariae comparantur, omnem indebitam
sollicitudinem proiiciant et Patris caelestis Providentiae sese committant (cf.
Mt. 6, 25).
Congregationes religiosae suis constitutionibus permittere possunt ut
sodales bonis patrimonialibus acquisitis vel acquirendis renuntient.
Instituta ipsa, ratione habita singulorum locorum, testimonium paupertatis
quasi collectivum reddere satagant et libenter ex propriis bonis aliquid
conferant ad alias Ecclesiae necessitates et egenorum sustentationem, quos
religiosi omnes in visceribus Christi diligant (cf. Mt. 19, 21; 25, 34-46; Iac.
2, 15- 16; I Io. 3, 17) . Institutorum provinciae ac domus aliae cum aliis in
bonis temporalibus communicent, ita ut illae quae plus habent alias adiuvent
quae egestatem patiuntur.
Quamvis instituta, salvis regulis et constitutionibus, ius habeant
possidendi omnia necessaria ad vitam temporalem et opera, omnem tamen speciem
luxus, immoderati lucri ac bonorum cumulationis vitent.
14. Religiosi per professionem oboedientiae plenam propriae voluntatis
dedicationem veluti sacrificium sui Deo offerunt, et per illud constantius et
securius divinae voluntati salvificae uniuntur. Inde ad exemplum Iesu Christi,
qui venit ut faceret voluntatem Patris (cf. Io. 4, 34; 5, 30; Hebr. 10, 7; Ps.
39, 9), et «formam servi accipiens» (Phil. 2, 7) ex iis, quae passus est,
didicit oboedientiam (cf. Hebr. 5, 8), religiosi, Spiritu Sancto movente,
Superioribus, vices Dei gerentibus, in fide sese subiiciunt et per eos ad
omnium in Christo fratrum ministerium ducuntur, sicut ipse Christus ob suam
erga Patrem [709] submissionem fratribus ministravit et animam suam posuit
redemptionem pro multis (cf. Mt. 20, 28; Io. 10, 14-18). Ita, Ecclesiae
servitio arctius devinciuntur et in mensuram aetatis plenitudinis Christi (cf.
Eph. 4, 13) pervenire contendunt.
Sodales ergo in spiritu fidei et amoris erga Dei voluntatem Superioribus
suis ad normam regulae et constitutionum humile praestent obsequium, vires
intelligentiae et voluntatis necnon naturae et gratiae dona in praeceptorum
exsecutione et in expletione munerum sibi commissorum conferendo, scientes se
ad aedificationem Corporis Christi secundum Dei propositum operam praestare. Sic oboedientia
religiosa, nedum dignitatem personae humanae minuit, illam, ampliata libertate
filiorum Dei, ad maturitatem adducit.
Superiores vero, rationem pro animabus sibi commissis reddituri (cf. Hebr.
13, 17), voluntati Dei in munere explendo dociles, in spiritu servitii pro
fratribus auctoritatem exerceant, ita ut caritatem qua Deus illos diligit exprimant.
Subditos regant qua filios Dei et cum respectu personae humanae, illorum
voluntariam subiectionem promoventes. Ideoque speciatim debitam eis libertatem
relinquant quoad poenitentiae sacramentum et conscientiae moderamen. Sodales eo
perducant ut in muneribus obeundis et in inceptis suscipiendis activa atque
responsabili oboedientia cooperentur. Itaque Superiores libenter sodales
audiant necnon eorum conspirationem ad bonum instituti et Ecclesiae promoveant,
firma tamen sua auctoritate decernendi et praecipiendi quae agenda sunt.
Capitula et consilia fideliter munus sibi commissum in regimine expleant
atque suo quaeque modo sodalium omnium pro bono totius communitatis
participationem et curam exprimant.
15. Vita in communi agenda, ad exemplum primaevae Ecclesiae in qua
multitudo credentium erat cor unum et anima una (cf. Act. 4, 32), evangelica
doctrina, Sacra Liturgia et praesertim Eucharistia refecta, in oratione et
communione eiusdem spiritus perseveret (cf. Act. 2, 42). Religiosi, ut membra
Christi, in fraterna conversatione honore se invicem praeveniant (cf. Rom. 12,
10), alter alterius onera portantes (cf. Gal. 6, 2). Caritate enim Dei in
cordibus per Spiritum Sanctum diffusa (cf. Rom. 57, 5), communitas ut vera
familia, in nomine Domini congregata, Eius praesentia gaudet (cf. Mt. 18, 20).
Caritas autem plenitudo legis est (cf. Rom. 13, 10) ac vinculum perfectionis
(cf. Col. 3, 14), eaque scimus quoniam translati sumus de morte ad vitam (cf. I
Io. 3, 14). Immo fratrum unitas Christi adventum manifestat (cf. Io. 13 35; 17,
21) magnaque virtus apostolica ex ea manat.
Ut autem inter sodales intimius sit vinculum fraternitatis, illi qui [710]
conversi, cooperatores vel alio nomine vocantur, vitae et communitatis operibus
arcte coniungantur. Nisi rerum adiuncta aliud vere suadeant, curandum est ut in
institutis mulierum ad unum genus sororum perveniatur. Tunc illa personarum
tantum retineatur diversitas, quam diversorum operum distinctio exigat ad quae
sorores vel speciali Dei vocatione vel speciali aptitudine destinentur.
Virorum autem monasteria et instituta non mere laicalia pro indole sua
clericos et laicos, ad normam constitutionum, admittere possunt, pari ratione
paribusque iuribus et obligationibus, salvis iis quae ex ordine sacro proveniunt.
16. Clausura papalis pro monialibus vitae unice contemplativae firma maneat
sed iuxta temporum locorumque condiciones, iisque usibus sublatis qui obsoleti
sint, accommodetur, auditis ipsorum monasteriorum votis.
Aliae vero moniales operibus externis apostolatus ex instituto deditae a
clausura papali eximantur, ut concredita sibi munera apostolatus melius
adimplere valeant, servata tamen clausura ad normam constitutionum.
17. Habitus religiosus, utpote signum consecrationis, sit simplex ac
modestus, pauper simul et decens, insuper valetudinis requisitis consentaneus
et temporum locorumque adiunctis necnon ministerii necessitatibus accommodatus.
Habitus autem tam virorum quam mulierum, qui iis normis non congruit,
immutandus est.
18. Institutorum accommodata renovatio a sodalium institutione maxime
pendet. Ideo et ipsi sodales non clerici ac religiosae apostolatus operibus
immediate post noviciatum ne destinentur, sed eorum institutio religiosa et
apostolica, doctrinalis et technica, titulis etiam congruentibus obtentis, in
aptis domibus convenienter protrahatur.
Ne vero vitae religiosae ad nostri temporis exigentias adaptatio sit mere
externa, neve illi qui externo apostolatui ex instituto vacant muneri suo
implendo impares inveniantur, iuxta cuiusque intellectualem dotem et personalem
indolem, de vigentibus hodiernae vitae socialis moribus rationibusque sentiendi
et cogitandi, congruenter instruantur. Institutio per harmonicam elementorum
suorum fusionem, ita peragatur ut ad unitatem vitae sodalium conferat.
Per totam autem vitam sodales intendant hanc culturam spiritualem,
doctrinalem et technicam sedulo perficere, et Superiores, pro viribus,
opportunitatem, adiumenta et tempus ad hoc eis procurent.
Officium quoque est Superiorum curare ut Moderatores, Magistri spiritus et
Professores optime seligantur et sedulo praeparentur. [711]
19. In novis institutis condendis, necessitas vel saltem magna utilitas
necnon incrementi possibilitas serio ponderandae sunt, ne incaute oriantur
instituta inutilia aut sufficienti vigore non praedita. Peculiari ratione in
novellis Ecclesiis formae vitae religiosae promoveantur et excolantur quae
indolis morumque incolarum necnon loci consuetudinum et condicionum rationem
habeant.
20. Instituta, opera propria fideliter retineant et adimpleant atque,
attenta utilitate universae Ecclesiae et dioecesium, temporum locorum
necessitatibus ea accommodent, opportunis ac etiam novis mediis adhibitis,
illis autem relictis operibus, quae instituti spiritui et germanae indoli hodie
minus sint consentanea.
Spiritus missionalis in institutis religiosis omnino servetur et pro
cuiusque eorum indole aptetur condicionibus hodiernis, ita ut praedicatio
Evangelii apud omnes gentes efficacior fiat.
21. Instituta vero et monasteria quae, auditis Ordinariis locorum quorum
intersit, iudicio Sanctae Sedis non praebeant fundatam spem ut ulterius
floreant, prohibeantur ne in posterum novicios recipiant et, si fieri possit,
alii instituto vel monasterio vegetiori, quod fine et spiritu haud multum
differat, uniantur.
22. Instituta et monasteria sui iuris, pro rei opportunitate et approbante
Sancta Sede, inter se promoveant foederationes, si quodammodo ad eamdem
familiam religiosam pertinent, aut uniones, si fere pares habent constitutiones
et usus eodemque animantur spiritu, praesertim cum nimis sunt exigua, aut
associationes, si iisdem vel similibus operibus externis incumbunt.
23. Favendum est conferentiis seu consiliis Superiorum maiorum a Sancta
Sede erectis, quae valde conferre possunt ad finem singulorum institutorum
plenius assequendum, ad efficaciorem conspirationem in bonum Ecclesiae
fovendam, ad Evangelii operarios in determinato territorio aequiore modo
distribuendos, necnon ad communia religiosorum negotia pertractanda, congrua
instaurata coordinatione et cooperatione cum Conferentiis episcopalibus quoad
exercitium apostolatus.
Huiusmodi autem conferentiae etiam pro institutis saecularibus institui
possunt.
24. Sacerdotes educatoresque christiani seria conamina adhibeant ut
vocationibus religiosis, congruenter et accurate selectis, novum detur
incrementum Ecclesiae necessitatibus plane respondens. Etiam in praedicatione
ordinaria saepius agatur de consiliis evangelicis et de statu [712] religioso
amplectendo. Parentes filios suos christianis moribus educando, vocationem
religiosam in eorum cordibus excolant ac tueantur. Institutis autem fas est sui
notitiam, ad vocationes fovendas, divulgare atque candidatos quaerere, dummodo
hoc fiat cum debita prudentia et servatis normis a Sancta Sede et Ordinario
loci traditis.
Meminerint vero sodales exemplum propriae vitae optimam commendationem esse
sui instituti et invitationem ad vitam religiosam capessendam.
25. Instituta pro quibus hae accommodatae renovationis normae statuuntur,
prompto animo suae divinae vocationi et muneri suo in Ecclesia hisce temporibus
respondeant. Magni enim facit Sacra Synodus genus eorum vitae, virginalis,
pauperis et oboedientis, cuius Ipse Christus Dominus est exemplar firmamque
spem in opera eorum abscondita et aperta tam fecunda collocat. Religiosi ergo
omnes fidei integritate, caritate erga Deum et proximum, amore crucis necnon
spe futurae gloriae, Christi bonum nuntium in toto mundo diffundant, ut
testimonium eorum ab omnibus conspiciatur et Pater noster, qui in caelis est,
glorificetur (cf. Mt. 5, 16). Ita deprecante suavissima Deipara Virgine Maria,
«cuius vita omnium est disciplina»,[1]
ampliora quotidie incrementa capient ac uberiores salutares afferent fructus.
Haec omnia et singula quae in hoc Decreto edicta sunt, placuerunt
Sacrosancti Concilii Patribus. Et Nos, Apostolica a Christo Nobis tradita
potestate, illa, una cum Venerabilibus Patribus, in Spiritu Sancto approbamus,
decernimus ac statuimus et quae ita synodaliter statuta sunt ad Dei gloriam
promulgari iubemus.
Romae, apud S. Petrum die XXVIII
mensis octobris anno MCMLXV.
Ego PAULUS Catholicae Ecclesiae
Episcopus
Sequuntur Patrum subsignationes
ut in pp. 696-701.
|