|
PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
UNA CUM SACROSANCTI CONCILII PATRIBUS
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
DECRETUM DE INSTITUTIONE SACERDOTALI
OPTATAM TOTIUS
AAS 58 (1966) 713-727
Prooemium
OPTATAM TOTIUS Ecclesiae renovationem probe noscens Sancta Synodus a
sacerdotum ministerio, Christi spiritu animato, magna ex parte pendere,[1]
gravissimum institutionis sacerdotalis momentum proclamat, eiusque primaria
quaedam principia declarat, quibus confirmentur leges iam saeculorum usu
probatae in easque nova inducantur, quae huius Sancti Concilii Constitutionibus
et Decretis necnon mutatis temporum rationibus respondeant. Quae sacerdotalis
conformatio ob ipsam catholici sacerdotii unitatem, omnibus sacerdotibus
utriusque cleri et cuiusvis ritus necessaria est; ideoque haec praescripta,
quae clerum dioecesanum directe respiciunt, congrua congruis referendo, omnibus
accommodanda sunt.
I. DE SACERDOTALIS INSTITUTIONIS RATIONE IN
SINGULIS NATIONIBUS INEUNDA
1. Cum in tanta gentium regionumque diversitate nonnisi generales leges
ferri possint, in singulis nationibus vel ritibus peculiaris [714]
«Sacerdotalis Institutionis Ratio» ineatur, ab Episcoporum Conferentiis
statuenda,[2]
certis temporibus recognoscenda atque ab Apostolica Sede approbanda, qua leges
universales ad peculiaria locorum temporumque adiuncta accommodentur, ut
sacerdotalis institutio semper congruat pastoralibus necessitatibus illarum
regionum in quibus ministerium exercendum sit.
II. DE VOCATIONIBUS SACERDOTALIBUS
INSTANTIUS FOVENDIS
2. Fovendarum vocationum officium[3]
ad totam christianam communitatem pertinet, quae imprimis vita plene christiana
id provehere debet; maxime in id conferunt tum familiae, quae, spiritu fidei,
caritatis et pietatis animatae, veluti primum seminarium fiunt, tum paroeciae
quarum uberem vitam ipsi adolescentes participant. Magistri atque omnes qui
puerorum iuvenumque institutionem quovis modo curant, praecipue Consociationes
Catholicae, adolescentes sibi concreditos ita excolere studeant ut vocationem
divinam percipere et libenter sequi valeant. Omnes sacerdotes zelum apostolicum
in fovendis vocationibus quam maxime ostendant et propria ipsorum vita humili,
operosa, laeto animo peracta, necnon mutua sacerdotali caritate et fraterna
operae consortione, adolescentium animos ad sacerdotium trahant.
Episcoporum autem est in vocationibus provehendis gregem suum excitare
arctamque omnium virium laborumque curare coniunctionem; eos vero quos ipsi ad
sortem Domini vocatos iudicaverint, ut patres, nullis parcentes sacrificiis
adiuvare.
Haec actuosa ad vocationes fovendas universi populi Dei conspiratio [715]
Divinae Providentiae actioni respondet, quae hominibus ad Christi Sacerdotium
hierarchicum participandum divinitus electis congruas dotes tribuit eosque sua
gratia adiuvat, dum legitimis Ecclesiae ministris committit ut idoneitate
agnita, candidatos qui tantum munus recta intentione et plena libertate
petierint, comprobatos vocent et Sancti Spiritus sigillo Dei cultui et
Ecclesiae servitio consecrent.[4]
Sancta Synodus tradita quidem communis cooperationis subsidia imprimis
commendat uti sunt instans oratio, christiana paenitentia necnon in dies altior
christifidelium institutio, sive praedicatione et catechesi sive etiam variis
communicationis socialis instrumentis impertienda, qua quidem necessitas,
natura et praestantia vocationis sacerdotalis declarentur. Insuper mandat ut
Opera vocationum, secundum pontificia ad rem documenta, in singularum
dioecesium, regionum vel nationum ambitu iam constituta vel ineunda, universam
fovendarum vocationum pastoralem actionem, nullis opportunis auxiliis
posthabitis quae hodiernae doctrinae psychologicae et sociologicae utiliter
protulerint, methodice et cohaerenter disponant atque pari discretione ac zelo
promoveant.[5]
Opus vero fovendarum vocationum fines singularum dioecesium, nationum,
familiarum religiosarum atque rituum dilatato corde transcendat oportet atque
ad universalis Ecclesiae necessitates respiciens illis praecipue regionibus
auxilium afferat, in quibus ad Domini vineam instantius operarii advocantur.
3. In Seminariis Minoribus ad germina vocationis excolenda erectis alumni
peculiari religiosa conformatione, imprimis apta moderatione spirituali, ad
Christum Redemptorem generoso animo et puro corde sequendum componantur. Sub
paterno superiorum moderamine, parentibus opportune cooperantibus, vitam ducant
quae adolescentium aetati, spiritui et evolutioni conveniat et sanae
psychologiae normis plene aptetur, congrua rerum humanarum experientia et
consuetudine cum [716] propria familia non praetermissis.[6]
Ea praeterea quae in sequentibus de Seminariis Maioribus statuuntur, quatenus
fini et rationi Seminarii Minoris conveniunt, ipsi quoque accommodentur. Studia
ab alumnis peragenda sic ordinentur oportet ut ipsi ea sine incommodo alibi prosequi
possint, si alium vitae statum amplectantur.
Pari cura foveantur etiam germina vocationis adolescentium et iuvenum in
peculiaribus Institutis quae pro locorum adiunctis Seminariorum Minorum quoque
fini inserviunt, necnon eorum qui sive in aliis scholis sive ceteris
educationis mediis instituuntur; ac sedulo promoveantur Instituta aliaque
incoepta pro iis qui maiore aetate divinam sequuntur vocationem.
III. DE SEMINARIORUM MAIORUM ORDINATIONE
4. Seminaria Maiora ad sacerdotalem conformationem necessaria sunt. In eis
integra alumnorum institutio eo tendere debet ut ad exemplar Domini Nostri Iesu
Christi, Magistri, Sacerdotis et Pastoris, veri animarum pastores ipsi formentur;[7]
praeparentur ergo ad ministerium verbi: ut verbum Dei revelatum semper melius
intelligant, meditantes possideant, lingua et moribus exprimant; ad ministerium
cultus et sanctificationis: ut orantes et sacras liturgicas celebrationes
peragentes opus salutis per Sacrificium eucharisticum et Sacramenta exerceant;
ad ministerium Pastoris: ut sciant repraesentare hominibus Christum, qui «non
venit, ut ministraretur ei, sed ut ministraret et daret animam suam
redemptionem pro multis» (Mc. 10, 45; cf. Io. 13, 12-17) et ut, omnium facti
servi, plures lucrifaciant (cf. I Cor. 9, 19).
Quare omnes institutionis rationes, spiritualis, intellectualis,
disciplinaris, consociata actione ad hunc finem pastoralem ordinentur, eique
assequendo sedulam concordemque operam navent omnes moderatores et magistri,
Episcopi auctoritati fideliter obsequentes.
5. Cum alumnorum institutio et a sapientibus legibus et maxime quidem ab
idoneis educatoribus pendeat, Seminariorum moderatores et magistri ex optimis
viris seligantur[8] atque solida
doctrina, congrua [717] experientia pastorali et peculiari institutione
spirituali et paedagogica diligenter praeparentur. Instituta igitur ad hunc
finem assequendum vel saltem cursus apta ratione disponendi necnon Moderatorum
Seminariorum conventus statutis temporibus celebrandi promoveantur oportet.
Moderatores vero et magistri persentiant quantopere a suipsorum cogitandi
agendique ratione pendeat alumnorum formationis exitus; sub Rectoris ductu
arctissimam spiritus et actionis consortionem ineant atque inter semetipsos et
cum alumnis eam familiam constituant quae Domini orationi «Ut sint unum» (Io.
17, 11) respondeat et in alumnis propriae vocationis gaudium nutriat. Episcopus
autem assidua praedilectionis cura animet eos qui in Seminario laborant ac
ipsis alumnis se demonstret verum in Christo Patrem. Omnes denique sacerdotes
cor dioecesis Seminarium considerent eique propriam adiutricem operam libenter
praestent.[9]
6. Vigilanti cura, pro singulorum aetate eorumque progressu, inquiratur de
candidatorum recta intentione ac libera voluntate, de idoneitate spirituali,
morali et intellectuali, de congrua physica et psychica valetudine,
consideratis quoque dispositionibus a familia forsan transmissis. Expendatur
quoque candidatorum capacitas sacerdotalia onera ferendi et officia pastoralia
exercendi.[10] In universa
autem alumnorum selectione et probatione debita semper adhibeatur animi
firmitas etiamsi lugenda sit sacerdotum penuria,[11]
cum Deus Ecclesiam suam ministris carere non sinat, si digni promoveantur, non
idonei tempestive ad alia munera obeunda paterne dirigantur atque iuventur ut
vocationis suae christianae conscii, alacriter apostolatum laicalem ineant.
[718]
7. Ubi singulae dioeceses proprio Seminario rite instruendo impares sint,
erigantur ac foveantur Seminaria pluribus dioecesibus vel universae regioni vel
nationi communia, ut solidae alumnorum institutioni, quae in hac re suprema lex
est habenda, efficaciore ratione consulatur. Haec vero Seminaria, si regionalia
sint vel nationalia, regantur iuxta statuta ab Episcopis quorum interest[12]
condita et ab Apostolica Sede probata.
In Seminariis autem ubi multi sunt alumni, retenta regiminis et
scientificae institutionis unitate, alumni apta ratione distribuantur in coetus
minores ut singulorum conformationi personali melius provideatur.
IV. DE INSTITUTIONE SPIRITUALI IMPENSIUS
EXCOLENDA
8. Institutio spiritualis cum doctrinali et pastorali arcte connectatur et,
directore spiritus praecipue adiuvante,[13]
ita impertiatur, ut alumni cum Patre per Filium Eius Iesum Christum in Spiritu
Sancto familiari et assidua societate vivere discant. Per sacram ordinationem
Christo Sacerdoti configurandi, etiam intima totius vitae consortione, ut
amici, Ei adhaerere assuescant.[14]
Eius Mysterium Paschale ita vivant ut in illud initiare sciant plebem sibi
committendam. Christum quaerere edoceantur in verbi Dei fideli meditatione, in
actuosa cum sacrosanctis Ecclesiae Mysteriis communicatione, imprimis in
Eucharistia et in officio divino;[15]
in Episcopo, qui eos mittit et in hominibus ad quos mittuntur praesertim
pauperibus, parvulis, infirmis, peccatoribus et incredulis. Beatissimam
Virginem Mariam, quae a Christo Iesu in cruce moriente discipulo data est uti
mater, filiali fiducia diligant et colant. [719]
Enixe foveantur pietatis exercitia venerando Ecclesiae usu commendata;
curandum vero est ne formatio spiritualis in iis solis consistat nec solum
affectum religiosum excolat. Discant potius alumni secundum formam Evangelii
vivere, in fide, spe et caritate firmari, ut in earum exercitio spiritum
orationis sibi acquirant,[16]
vocationis suae robur et munimen consequantur, ceterarum virtutum vigorem
obtineant et zelo omnes homines Christo lucrifaciendi crescant.
9. Mysterio Ecclesiae ab hac Sancta Synodo praecipue illustrato alumni ita
imbuantur ut Christi Vicario humili et filiali caritate devincti atque,
sacerdotio aucti, proprio Episcopo tamquam fidi cooperatores adhaerentes et
sociam cum fratribus operam praestantes, testimonium exhibeant illius unitatis
qua homines ad Christum attrahuntur.[17]
Dilatato corde participare discant in totius Ecclesiae vita secundum illud S.
Augustini: «Quantum quisque amat Ecclesiam Christi, tantum habet Spiritum
Sanctum».[18] Clarissime
intelligant alumni, se non dominatui nec honoribus destinari, sed totos
servitio Dei et pastorali ministerio mancipari. Peculiari sollicitudine in
sacerdotali oboedientia, in pauperis
vitae ratione et in sui
abnegandi spiritu ita excolantur,[19]
ut etiam ea quae licita sunt, sed non expediunt, prompte abdicare et Christo
crucifixo se conformare assuescant.
De oneribus ab ipsis suscipiendis alumni reddantur certiores, nulla vitae
sacerdotalis difficultate reticita; ne tamen in futura operositate periculi
rationem fere unice conspiciant, sed potius ad vitam spiritualem ex ipsa eorum
pastorali actione quam maxime roborandam conformentur.
10. Alumni qui secundum proprii ritus sanctas firmasque leges venerandam
coelibatus sacerdotalis traditionem sequuntur, diligenti cura educentur ad hunc
statum, in quo societati coniugali propter regnum coelorum renuntiantes (cf.
Mat. 19, 12), Domino adhaerent amore [720] indiviso[20]
novo Foederi intime congruente, futuri saeculi resurrectionis testimonium
exhibent (cf. Lc. 20, 36)[21]
et aptissimum consequuntur auxilium ad eam perfectam caritatem continuo
exercendam, qua in ministerio sacerdotali omnia omnibus fieri valeant.[22]
Alte persentiant quam grato animo ille status suscipi debeat non quidem solum
ut lege ecclesiastica praeceptus, sed ut pretiosum donum Dei humiliter
impetrandum, cui gratia Spiritus Sancti excitante et adiuvante, libere et
generose respondere properent. Officia et dignitatem christiani matrimonii,
quod amorem inter Christum et Ecclesiam repraesentat (cf. Eph. 5, 22-33),
alumni debite cognoscant; perspiciant autem virginitatis Christo consecratae
praecellentiam,[23] ita ut
optione mature deliberata ac magnanimi, integra corporis et animi deditione
Domino se devoveant.
De periculis quae eorum castitati maxime in praesentis temporis societate
occurrunt, moneantur;[24]
aptis praesidiis divinis humanisque adiuti, matrimonii renuntiationem ita
integrare addiscant ut ipsorum vita et operositas ex coelibatu non modo ullum
patiatur detrimentum, sed potius ipsi altius animi corporisque dominium
pleniorisque maturitatis profectum acquirant atque Evangelii beatitudinem
perfectius percipiant.
11. Christianae educationis normae sancte serventur, et recentioribus sanae
psychologiae et paedagogiae inventis rite compleantur. Institutione igitur sapienter
ordinata in alumnis excolenda est etiam debita maturitas humana, praecipue
comprobata in quadam animi stabilitate, in facultate ferendi ponderatas
decisiones atque in recta de eventibus et hominibus iudicandi ratione. Alumni
propriam indolem recte componere assuescant; ad animi fortitudinem formentur et
in universum illas virtutes aestimare discant quae inter homines pluris fiunt
et Christi ministrum commendant,[25]
cuiusmodi sunt animi sinceritas, assidua iustitiae cura, promissis servata
fides, in agendo urbanitas, in colloquendo modestia cum caritate coniuncta.
[721]
Vitae Seminarii disciplina aestimanda est non solum validum vitae communis
caritatisque praesidium, sed totius institutionis necessaria pars ad sui
dominium acquirendum, ad solidam personae maturitatem promovendam ceterasque
animi dispositiones efformandas quae ordinatam et fructuosam Ecclesiae
operositatem maxime iuvant. Ita tamen exerceatur ut fiat alumnorum interna
aptitudo qua auctoritas superiorum ex intima persuasione seu propter
conscientiam (cf. Rom. 13, 5) et propter supernaturales rationes suscipiatur.
Disciplinae vero normae iuxta alumnorum aetatem ita applicentur ut ipsi, dum
gradatim sibimetipsis moderari addiscant, libertate sapienter uti, sponte
naviterque agere[26] et cum
confratribus et laicis sociam praestare operam assuescant.
Tota Seminarii ratio, pietatis et silentii studio atque mutui adiutorii sollicitudine
perfusa, ita ordinetur oportet ut iam quaedam initiatio sit futurae vitae a
sacerdote ducendae.
12. Ut spiritualis institutio solidiore ratione innitatur et alumni
vocationem optione mature deliberata amplectantur, Episcoporum erit congruum instaurare
temporis intervallum pro impensiore tirocinio spirituali. Eorundem quoque erit
opportunitatem perpendere quandam studiorum interruptionem statuendi vel aptum
tirocinium pastorale disponendi ut sacerdotii candidatorum probationi satius
consulatur. Pro singularum regionum condicionibus Episcoporum pariter erit
decernere de protrahenda aetate a iure communi in praesenti pro sacris
ordinibus expostulata necnon deliberare de opportunitate statuendi ut alumni,
expleto cursu theologico, per congruum tempus diaconalem exerceant ordinem,
antequam ad sacerdotium promoveantur.
V. DE STUDIIS ECCLESIASTICIS RECOGNOSCENDIS
13. Antequam sacrorum alumni studia proprie ecclesiastica aggrediantur, ea
humanistica et scientifica institutione ornentur, qua iuvenes in sua cuiusque
natione superiora studia inire valeant; ac praeterea eam linguae latinae
cognitionem acquirant, qua tot scientiarum fontes et Ecclesiae documenta
intelligere atque adhibere possint.[27]
Studium linguae liturgicae unicuique ritui propriae necessarium habeatur,
cognitio vero congrua linguarum Sacrae Scripturae et Traditionis valde foveatur. [722]
14. In ecclesiasticis studiis recognoscendis eo imprimis spectandum est ut
disciplinae philosophicae et theologicae aptius componantur et concordi ratione
conspirent ad alumnorum mentibus magis magisque aperiendum Mysterium Christi
quod totam generis humani historiam afficit, in Ecclesiam iugiter influit et
ministerio sacerdotali praecipue operatur.[28]
Ut haec visio ab institutionis limine cum alumnis communicetur, studia
ecclesiastica inchoentur cursu introductorio per congruum tempus protrahendo.
In hac studiorum initiatione Mysterium salutis ita proponatur ut alumni
studiorum ecclesiasticorum sensum, ordinem eorumque finem pastoralem
conspiciant simulque ad propriam vitam universam fide fundandam et penetrandam
iuventur atque in vocatione deditione personali et laeto animo amplectenda
firmentur.
15. Philosophicae disciplinae ita tradantur ut alumni imprimis ad solidam
et cohaerentem hominis, mundi et Dei cognitionem acquirendam manuducantur,
innixi patrimonio philosophico perenniter valido,[29]
ratione quoque habita philosophicarum investigationum progredientis aetatis,
praesertim earum quae in propria natione maiorem influxum exercent, necnon
recentioris scientiarum progressus, ita ut alumni hodiernae aetatis indole
recte percepta ad colloquium cum hominibus sui temporis opportune praeparentur.[30]
Historia philosophiae ita tradatur ut alumni, dum variorum systematum
principia ultima attingunt, ea quae ibi vera probantur teneant, errorum radices
detegere eosque refellere valeant.
In ipsa docendi ratione excitetur in alumnis amor veritatis rigorose
quaerendae, observandae, demonstrandae simul cum honesta agnitione limitum
cognitionis humanae. Sedulo attendatur ad necessitudinem inter philosophiam et
vera problemata vitae necnon quaestiones quae alumnorum mentes movent; ipsi
quoque adiuventur ad perspiciendos nexus qui intercedunt inter argumenta
philosophica et mysteria salutis quae in theologia superiore lumine fidei
considerantur. [723]
16. Disciplinae theologicae, in lumine fidei, sub Ecclesiae Magisterii
ductu[31]
ita tradantur ut alumni doctrinam catholicam ex divina Revelatione accurate
hauriant, profunde penetrent, propriae vitae spiritualis reddant alimentum[32]
eamque in ministerio sacerdotali annuntiare, exponere atque tueri valeant.
Sacrae Scripturae studio, quae universae theologiae veluti anima esse
debet,[33]
peculiari diligentia alumni instituantur; congrua introductione praemissa, in
exegeseos methodum accurate initientur, maxima divinae Revelationis themata
perspiciant et in Sacris Libris quotidie legendis et meditandis incitamentum et
nutrimentum recipiant.[34]
Theologia dogmatica ita disponatur ut ipsa themata biblica primum
proponantur; quid Patres Ecclesiae Orientis et Occidentis ad singulas
Revelationis veritates fideliter transmittendas et enucleandas contulerint
necnon ulterior dogmatis historia -considerata quoque ipsius relatione ad
generalem Ecclesiae historiam- alumnis aperiatur;[35]
deinde ad mysteria salutis integre quantum fieri potest illustranda, ea ope
speculationis, S. Thoma magistro, intimius penetrare eorumque nexum perspicere
alumni addiscant;[36]
eademque semper in actionibus [724] liturgicis[37]
et universa Ecclesiae vita praesentia et operantia agnoscere doceantur; atque
humanorum problematum solutiones sub Revelationis luce quaerere, eius aeternas
veritates mutabili rerum humanarum condicioni applicare easque modo coaevis
hominibus accommodato communicare discant.[38]
Item ceterae theologicae disciplinae ex vividiore cum Mysterio Christi et
historia salutis contactu instaurentur. Specialis cura impendatur Theologiae
morali perficiendae, cuius scientifica expositio, doctrina S. Scripturae magis
nutrita, celsitudinem vocationis fidelium in Christo illustret eorumque
obligationem in caritate pro mundi vita fructum ferendi. Similiter in iure
canonico exponendo et in historia ecclesiastica tradenda respiciatur ad
Mysterium Ecclesiae, secundum Constitutionem dogmaticam «De Ecclesia» ab hac S.
Synodo promulgatam. Sacra Liturgia quae primus, isque necessarius fons spiritus vere christiani
habenda est, doceatur ad mentem articulorum 15 et 16 Constitutionis de Sacra
Liturgia.[39]
Variarum regionum condicionibus opportune consideratis, manuducantur alumni
ad plenius cognoscendas Ecclesias et Communitates ecclesiales a Sede Apostolica
Romana seiunctas, ut unitatis redintegrationi inter universos Christianos
secundum huius S. Synodi praescripta promovendae conferre valeant.[40]
Introducantur etiam ad alias religiones cognoscendas in singulis regionibus
magis vulgatas, quo melius id quod boni et veri, Deo disponente, habent,
agnoscant, errores refellere discant et plenum veritatis lumen non habentibus
communicare valeant.
17. Cum vero doctrinalis institutio non ad meram notionum communicationem,
sed ad veram intimamque alumnorum formationem [725] tendere debeat, methodi
didacticae recognoscantur tum ad praelectiones, colloquia et exercitationes
quod attinet, tum quoad alumnorum studium sive privatum sive in parvis coetibus
excitandum. Totius institutionis unitas ac soliditas sedulo curetur, vitata
nimia disciplinarum et lectionum multiplicatione atque iis quaestionibus
omissis, quae vix ullum momentum retinent vel quae ad altiora academica studia
remittenda sunt.
18. Episcoporum erit curare ut iuvenes indole, virtute et ingenio apti ad
peculiaria Instituta, Facultates vel Universitates mittantur ut in scientiis
sacris necnon in aliis quae opportunae videantur, sacerdotes praeparentur
altiore ratione scientifica instructi, qui variis apostolatus necessitatibus
satisfacere valeant; eorum vero institutio spiritualis et pastoralis, maxime si
sacerdotio nondum sint aucti, nullo modo negligatur.
VI. DE INSTITUTIONE STRICTE PASTORALI
PROMOVENDA
19. Pastoralis illa sollicitudo quae integram prorsus alumnorum
institutionem informare debet,[41]
postulat etiam ut ipsi diligenter instruantur in iis quae peculiari ratione ad
sacrum ministerium spectant, praesertim in catechesi et praedicatione, in cultu
liturgico et sacramentorum administratione, in operibus caritatis, in officio
occurrendi errantibus et incredulis, et in ceteris pastoralibus muneribus.
Accurate instituantur in animarum moderandarum arte, qua universos Ecclesiae
filios imprimis ad vitam christianam plene consciam et apostolicam atque ad sui
status officia implenda conformare valeant; pari sollicitudine adiuvare discant
religiosos et religiosas ut in propriae vocationis [726] gratia perseverent et
secundum variorum Institutorum spiritum proficiant.[42]
In universum in alumnis congruae aptitudines excolantur, quae maxime ad
dialogum cum hominibus conferunt, uti sunt capacitas alios audiendi et ad varia
necessitudinis humanae adiuncta animum aperiendi in spiritu caritatis.[43]
20. Subsidiis quoque uti edoceantur quae disciplinae sive paedagogicae,
sive psychologicae, sive sociologicae[44]
afferre valent, iuxta rectas methodos et Auctoritatis Ecclesiasticae normas.
Item ad apostolicam laicorum actionem excitandam ac fovendam accurate
instruantur,[45] necnon ad
varias efficacioresque apostolatus formas promovendas; atque eo spiritu vere
catholico imbuantur, quo propriae dioecesis, nationis vel ritus fines
transcendere et totius Ecclesiae necessitates iuvare assuescant, animo parati
ad Evangelium ubique praedicandum.[46]
21. Cum vero opus sit ut alumni apostolatus exercendi artem non tantum
theoretice, sed etiam practice addiscant atque propria responsabilitate et
consociata opera agere valeant, iidem iam per studiorum curriculum, feriarum
quoque tempore, praxi pastorali initientur per opportunas exercitationes; quae
vero pro alumnorum aetate ac locorum condicione, prudenti Episcoporum iudicio,
methodice et sub virorum in re pastorali peritorum ductu fieri debent,
praepollente supernaturalium auxiliorum vi semper memorata.[47]
VII. DE INSTITUTIONE POST STUDIORUM
CURRICULUM PERFICIENDA
22. Cum sacerdotalis institutio, ob recentioris potissimum societatis rerum
adiuncta, etiam studiorum in Seminariis curriculo absoluto [727] prosequenda
atque perficienda sit,[48]
Conferentiarum Episcoporum erit in singulis nationibus aptiora media adhibere,
cuiusmodi sunt pastoralia Instituta cum paroeciis opportune selectis
cooperantia, conventus statis temporibus cogendi et accommodatae exercitationes
quarum ope iunior clerus sub aspectu spirituali, intellectuali et pastorali in
sacerdotalem vitam atque apostolicam operositatem gradatim introducatur easque
in dies magis renovare ac fovere valeat.
CONCLUSIO
Huius Sanctae Synodi Patres, opus a Concilio Tridentino inchoatum
prosequentes, dum Seminariorum moderatoribus et magistris fidenter concredunt
munus futuros Christi sacerdotes efformandi in spiritu renovationis ab hac
Sacrosancta Synodo promotae, eos qui ad sacerdotale ministerium se praeparant,
vehementer hortantur ut ipsi spem Ecclesiae animarumque salutem sibi committi
persentiant atque huius Decreti normas libenti animo suscipientes, fructus qui
semper maneant, uberrimos afferant.
Haec omnia et singula quae in hoc Decreto edicta sunt, placuerunt
Sacrosancti Concilii Patribus. Et Nos, Apostolica a Christo Nobis tradita
potestate, illa, una cum Venerabilibus Patribus, in Spiritu Sancto approbamus,
decernimus ac statuimus et quae ita synodaliter statuta sunt ad Dei gloriam
promulgari iubemus.
Romae, apud S. Petrum die XXVIII
mensis octobris anno MCMLXV.
Ego PAULUS Ecclesiae Catholicae
Episcopus
Sequuntur Patrum subsignationes,
ut in pp. 696-701
|