|
PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
UNA CUM SACROSANCTI CONCILII PATRIBUS
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
DECRETUM DE ECCLESIAE HABITUDINE
AD RELIGIONES NON-CHRISTIANAS
NOSTRA AETATE
AAS 58 (1966) 740-744
NOSTRA AETATE, in qua genus humanum in dies arctius unitur et
necessitudines inter varios populos augentur, Ecclesia attentius considerat
quae sit sua habitudo ad religiones non-christianas. In suo munere unitatem et
caritatem inter homines, immo et inter gentes, fovendi, ea imprimis hic
considerat quae hominibus sunt communia et ad mutuum consortium ducunt.
Una enim communitas sunt omnes gentes, unam habent originem cum Deus omne
genus hominum inhabitare fecerit super universam faciem terrae[1], unum etiam habent
finem ultimum, Deum, cuius providentia ac bonitatis testimonium et consilia
salutis ad omnes se extendunt[2], donec uniantur electi in
Civitate Sancta, quam claritas Dei illuminabit, ubi gentes ambulabunt in lumine
eius[3].
Homines a variis religionibus responsum exspectant de reconditis
condicionis humanae aenigmatibus, quae sicut olim et hodie corda hominum intime
commovent: quid sit homo, quis sensus et finis vitae nostrae, quid bonum et
quid peccatum, quem ortum habeant dolores et quem finem, quae sit via ad veram
felicitatem obtinendam, quid mors, iudicium et retributio post mortem, quid
demum illud ultimum et ineffabile mysterium quod nostram existentiam amplectitur,
ex quo ortum sumimus et quo tendimus.
2. Iam ab antiquo usque ad tempus hodiernum apud diversas
gentes invenitur quaedam perceptio illius arcanae virtutis, quae cursui rerum
et eventibus vitae humanae praesens est, immo aliquando agnitio [741] Summi
Numinis vel etiam Patris. Quae perceptio atque agnitio vitam earum intimo sensu
religioso penetrant. Religiones vero cum progressu culturae connexae
subtilioribus notionibus et lingua magis exculta ad easdem quaestiones
respondere satagunt. Ita in Hinduismo homines mysterium divinum scrutantur et
exprimunt inexhausta fecunditate mythorum et acutis conatibus philosophiae,
atque liberationem quaerunt ab angustiis nostrae condicionis vel per formas
vitae asceticae vel per profundam meditationem vel per refugium ad Deum cum
amore et confidentia. In Buddhismo secundum varias eius formas radicalis
insufficientia mundi huius mutabilis agnoscitur et via docetur qua homines,
animo devoto et confidente, sive statum perfectae liberationis acquirere, sive,
vel propriis conatibus vel superiore auxilio innixi, ad summam illuminationem
pertingere valeant. Sic ceterae quoque religiones, quae per totum mundum
inveniuntur, inquietudini cordis hominum variis modis occurrere nituntur
proponendo vias, doctrinas scilicet ac praecepta vitae, necnon ritus sacros.
Ecclesia catholica nihil eorum, quae in his religionibus vera et sancta
sunt, reicit. Sincera cum observantia considerat illos modos agendi et vivendi,
illa praecepta et doctrinas, quae, quamvis ab iis quae ipsa tenet et proponit
in multis discrepent, haud raro referunt tamen radium illius Veritatis, quae
illuminat omnes homines. Annuntiat vero et annuntiare tenetur indesinenter
Christum, qui est „via, veritas et vita” (Io. 14,6), in quo homines plenitudinem
vitae religiosae inveniunt, in quo Deus omnia Sibi reconciliavit[4].
Filios suos igitur hortatur, ut cum prudentia et caritate per colloquia et
collaborationem cum asseclis aliarum religionumfidem et vitam christianam
testantes, illa bona spiritualia et moralia necnon illos valores
socio-culturales, quae apud eos inveniuntur, agnoscant, servent et promoveant.
3. Ecclesia cum aestimatione quoque Muslimos respicit qui unicum Deum
adorant, viventem et subsistentem, misericordem et omnipotentem, Creatorem
caeli et terrae[5], homines allocutum, cuius occultis
etiam decretis toto animo se submittere student, sicut Deo se submisit Abraham
ad quem fides islamica libenter sese refert. Iesum, quem quidem ut Deum non
agnoscunt, ut prophetam tamen venerantur, [742] matremque eius virginalem
honorant Mariam et aliquando eam devote etiam invocant. Diem insuper iudicii expectant
cum Deus omnes homines resuscitatos remunerabit. Exinde vitam moralem aestimant
et Deum maxime in oratione, eleemosynis et ieiunio colunt.
Quodsi in decursu saeculorum inter Christianos et Muslimos non paucae
dissensiones er inimicitiae exortae sint, Sacrosancta Synodus omnes exhortatur,
ut, praeterita obliviscentes, se ad comprehensionem mutuam sincere exerceant et
pro omnibus hominibus iustitiam socialem, bona moralia necnon pacem et
libertatem communiter tueantur et promoveant.
4. Mysterium Ecclesiae perscrutans, Sacra haec Synodus
meminit vinculi, quo poplus Novi Testamenti cum stirpe Abrahae spiritualiter
coniunctus est.
Ecclesia enim Christi agnoscit fidei et electionis suae initia iam apud
Patriarchas, Moysen et Prophetas, iuxta salutare Dei mysterium, inveniri.
Confitetur omnes Christifideles, Abrahae filios secundum fidem[6], in eiusdem Patriarchae
vocatione includi et salutem Ecclesiae in populi electi exitu de terra
servitutis mystice praesignari. Quare nequit Ecclesia oblivisci se per populum
illum, quocum Deus ex ineffabili misericordia sua Antiquum Foedus inire
dignatus est, Revelationem Veteris Testamenti accepisse et nutriri radice bonae
olivae, in quam inserti sunt rami oleastri Gentium[7]. Credit
enim Ecclesia Christum, Pacem nostram, per crucem Iudaeos et Gentes
reconciliasse et utraque in Semetipso fecisse unum[8].
Semper quoque prae oculis habet Ecclesia verba Apostoli
Pauli de cognatis eius, „quorum adoptio est filiorum et gloria et testamentum
et legislatio et obsequium et promissa, quorum patres et ex quibus est Christus
secundum carnem” (Rom. 9, 4-5), filius Mariae Virginis. Recordatur etiam ex
populo iudaico natos esse Apostolos, Ecclesiae fundamenta et columnas, atque
plurimos illos discipulos, qui Evangelium Christi mundo annuntiaverunt.
Teste Sacra Scriptura, Ierusalem tempus visitationis suae non cognovit[9] atque
Iudaei magna parte Evangelium non acceperunt, immo non pauci diffusioni eius se
opposuerunt[10]. Nihilominus, secundum [743]
Apostolum, Iudaei Deo, cuius dona et vocatio sine paenitentia sunt, adhuc
carissimi manent propter Patres[11]. Una cum Prophetis eodemque
Apostolo Ecclesia diem Deo soli notum expectat, quo populi omnes una voce
Dominum invocabunt et “servient ei humero uno” (Soph. 3,9)[12].
Cum igitur adeo magnum sit patrimonium spirituale
Christianis et Iudaeis commune, Sacra haec Synodus mutuam utriusque cognitionem
et aestimationem, quae praesertim studiis biblicis et theologicis atque
fraternis colloquiis obtinetur, fovere vult et commendare.
Etsi auctoritates Iudaeorum cum suis asseclis mortem Christi urserunt[13],tamen ea quae in passione Eius
perpetrata sunt nec omnibus indistincte Iudaeis tunc viventibus, nec Iudaeis
hodiernis imputari possunt. Licet autem Ecclesia sit novus populus Dei, Iudaei
tamen neque ut a Deo reprobati neque ut maledicti exhibeantur, quasi hoc ex
Sacris Litteris sequatur. Ideo curent omnes ne in catechesi et in verbi Dei
praedicatione habenda quidquam doceant, quod cum veritate evangelica et spiritu
Christi non congruat.
Praeterea, Ecclesia, quae omnes persecutiones in quosvis homines reprobat,
memor communis cum Iudaeis patrimonii, nec rationibus politicis sed religiosa
caritate evangelica impulsa, odia, persecutiones, antisemitismi
manifestationes, quovis tempore et a quibusvis in Iudaeos habita, deplorat.
Ceterum Christus, uti semper tenuit et tenet Ecclesia, propter peccata
omnium hominum voluntarie passionem suam et mortem immensa caritate obiit, ut
omnes salutem consequantur. Ecclesiae praedicantis ergo est annuntiare crucem
Christi tamquam signum universalis Dei amoris et fontem omnis gratiae.
5. Nequimus vero Deum omnium Patrem invocare, si erga quosdam homines, ad
imaginem Dei creatos, fraterne nos gerere renuimus. Habitudo hominis ad Deum Patrem et
habitudo hominis ad homines fratres adeo connectuntur, ut Scriptura dicat: „qui
non diligit, non novit Deum” (1 Io. 4,8).
Fundamentum ergo tollitur omni theoriae vel praxi quae inter hominem et
hominem, inter gentem et gentem, discrimen quoad humanam dignitatem et iura
exinde dimanantia inducit. [744]
Ecclesia igitur quamvis hominum discriminationem aut vexationem stirpis vel
coloris, condicionis vel religionis causa factam tamquam a Christi mente
alienam reprobat. Proinde, Christifideles Sacra Synodus, vestigia Sanctorum
Apostolorum Petri et Pauli premens, ardenter obsecrat ut, „conversationem inter
gentes habentes bonam“ (1 Petr. 2,12), si fieri potest, quod in eis est cum
omnibus hominibus pacem habeant,ita ut vere sint filii Patris qui in caelis est.
Haec omnia et singula, quae in hac Declaratione edicta
sunt, placuerunt Sacrosancti Concilii Patribus. Et Nos, Apostolica a Christo
Nobis tradita potestate, illa, una cum Venerabilibus Patribus, in Spiritu
Sancto approbamus, decernimus ac statuimus et quae ita synodaliter statuta sunt
ad Dei gloriam promulgari iubemus.
Romae, apud S. Petrum, die XXVIII mensis octobris anno
MCMLXV.
Ego PAULUS Catholicae Ecclesiae Episcopus
Sequuntur Patrum subsignationes.
[2] Cfr.
Sap. 8,1; Act. 14,17; Rom. 2,6-7; 1 Tim. 2, 4.
[3] Cfr.
Apoc. 21,23-24.
[4] Cfr.
2 Cor. 5,18-19.
[5] Cfr.
S. Gregorios VII., Epist. III, 21 ad Anazir (Al-Nãşir), regem Mauritaniae,
ed. E. Caspar in MGH, Ep. Sel. II (1920) I, p. 288, 11-15;
PL 148, 451 A.
[6]
Cfr. Gal. 3,7.
[7] Cfr.
Rom. 11,17-24.
[8] Cfr.
Eph. 2,14-16.
[9] Cfr.
Lc. 19,44.
[10] Cfr.
Rom 11,28.
[11] Cfr.
Rom. 11,28-29; Conc. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia, Lumen Gentium: A.A.S.
57 (1965) p. 20.
[12] Cfr.
Is. 66,23; Ps. 65,4; Rom. 11,11-32.
|