PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
UNA CUM SACROSANCTI CONCILII PATRIBUS
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
DECRETUM DE INSTRUMENTIS COMMUNICATIONIS
SOCIALIS
INTER MIRIFICA
AAS 56 (1964) 97-138
INTER MIRIFICA technicae artis inventa, quae hodiernis praesertim
temporibus, Deo favente, humanum ingenium e rebus creatis deprompsit, peculiari
sollicitudine Mater Ecclesia ea excipit ac prosequitur quae hominis animum
potissimum respiciunt, quaeque novas aperuerunt vias cuiusvis generis nuntios,
cogitata ac praeeepta facillime communicandi. E quibus vero inventis ea
eminent instrumenta, quae non modo singulos homines, sed ipsas multitudines
totamque humanam societatem, natura sua attingere ac movere valent, sicuti
prelum, cinematographeum, radiophonia, televisio et alia huiusmodi, quae
proinde instrumenta communicationis socialis merito vocari possunt.
2. Novit quidem Mater Ecclesia haec instrumenta, si recte adhibeantur,
humano generi valida praebere subsidia, cum multum conferant ad relaxandos et
excolendos animos atque ad Dei regnum propagandum et firmandum; novit etiam
homines posse ea adhibere contra divini Conditoris consilium et in suorum
ipsorum iacturam convertere; immo materno angitur doloris sensu ob damna quae
ex pravo eorum usu humanae consociationi nimis saepe orta sunt.
Quare Sacrosancta Synodus, Summorum Pontificum et Episcoporum, in re tanti
momenti, vigilanti curae instans, suum esse censet quaestiones praecipuas
tractare cum instrumentis Communicationis socialis conexas. Confidit insuper
suam doctrinam et disciplinam hoc modo propositam, non modo christifidelium
saluti, sed etiam totius consortionis humanae progressui esse profuturam.
CAPUT I
3. Catholica Ecclesia, cum ad salutem universis hominibus afferendam a
Christo Domino constituta sit ideoque evangelizandi necessitate compellatur,
sui officii partes esse ducit nuntium salutis, ope etiam instrumentorum
communicationis socialis, praedicare hominesque de eorum recto usu docere.
Ecclesiae ergo nativum ius competit quodvis horum instrumentorum genus,
quatenus ad christianam educationem omnemque suam de animarum salute operam
sunt necessaria vel utilia, adhibendi atque possidendi; ad Sacros vero Pastores
munus pertinet fideles ita instituendi atque moderandi ut iidem, horum etiam
instrumentorum auxilio, suam totiusque humanae familiae salutem ac perfectionem
persequantur.
Ceterum, laicorum praesertim est huiusmodi instrumenta humano christianoque
spiritu vivificare, ut magnae humani convictus expectationi divinoque consilio
plene respondeant.
4. Ad recte haec instrumenta adhibenda omnino necesse est ut omnes, qui
iisdem utantur, ordinis moralis normas noscant et fideliter in hac provincia ad
effectum deducant. Rerum materiam ergo considerent quae, pro peculiari cuiusque
instrumenti natura, communicantur; simul vero adiuncta seu circumstantias
omnes, hoc est finem, personas, locum, tempus ceteraque prae oculis habeant
quibus ipsa communicatio perficitur quaeque eiusdem honestatem possunt mutare,
vel prorsus novare; inter quae numeratur modus agendi uniuscuiusque instrumentorum
proprius, eorum scilicet vis, quae tanta esse potest ut homines, praesertim si
imparati sint, eamdem animadvertere, imperio regere ac, si res ferat, reicere,
difficulter valeant.
5. Praecipue vero necesse est ut omnes quorum interest rectam de horum
instrumentorum usu conscientiam sibi efforment, praesertim quod attinet ad
nonnullas quaestiones nostra aetate acrius agitatas.
Prima quaestio informationem, quam aiunt, spectat, seu nuntiorum
exquisitionem atque evulgationem. Patet, profecto, eam, ob hodiernae humanae
societatis progressum atque ob arctiora vincula inter eiusdem membra, perutilem
atque plerumque necessariam evasisse; publica enim et tempestiva eventuum
rerumque communicatio pleniorem et continuam eorum notitiam praebet singulis hominibus,
ita ut ipsi ad bonum commune efficaciter conferre possint omnesque auctiorem
totius civilis societatis profectum facilius promoveant. Inest ergo in
societate humana ius ad informationem de iis quae hominibus, sive singulis,
sive societate coniunctis, secundum uniuscuiusque condiciones, conveniant.
Huius tamen rectum iuris exercitium expostulat ut, quoad suum obiectum
communicatio sit semper vera atque, iustitia et caritate servatis, integra;
praeterea, quoad modum, sit honesta et conveniens, scilicet leges morales
hominisque legitima iura et dignitatem, cum in nuntiis quaeritandis tum in
evulgandis, sancte servet; non omnis enim scientia prodest, “caritas vero
aedificat” (1 Cor. 8,1).
6. Secunda quaestio rationes respicit intercedentes inter artis, ut aiunt,
iura et legis moralis normas. Cum increbrescentes de hac re controversiae non
raro ortum ducant a falsis doctrinis de ethica et aesthetica, Concilium
obiectivi ordinis moralis primatum absolute omnibus tenendum edicit, quippe qui
ceteros omnes rerum humanarum ordines, artis non excepto, licet dignitate
praestantes, unus superet congruenterque componat. Solus enim ordo moralis
hominem, Dei rationalem creaturam et ad superna vocatum, in tota ipsius natura
attingit idemque, si quidem integre fideliterque servetur, ad perfectionem et
beatitudinem plene assequendam ipsum adducit.
7. Postremo, mali moralis narratio, descriptio vel repraesentatio possunt
sane, etiam ope instrumentorum communicationis socialis, inservire ad hominem
penitius cognoscendum explorandumque, ad veri bonique magnificentiam
manifestandam atque extollendam, opportunioribus ceterum effectibus dramaticis
obtentis; attamen, ne damnum potius quam utilitatem animis afferant, legibus
moralibus omnino obtemperent, praesertim si agatur de rebus quae debitam
reverentiam exigant, vel quae hominem, originali labe vulneratum, facilius ad
pravas cupiditates incitent.
8. Cum publicae opiniones hodie vim et auctoritatem maximam exerceant in
omnium ordinum civium vitam, sive privatam sive publicam, necesse est ut omnia
societatis membra sua iustitiae et caritatis officia, hac quoque in provincia,
adimpleant; itaque, istorum etiam instrumentorum ope, contendant ad rectas
publicas opiniones efformandas atque pandendas.
9. Peculiaria officia obstringunt receptores omnes, lectores scilicet,
spectatores et auditores, qui communicationes his instrumentis diffusas, personali
ac libera electione, recipiunt. Recta enim electio postulat ut iidem omnibus
quae virtute, scientia et arte praestent plene faveant; ea autem vitent quae
vel sibi spiritalis detrimenti causa vel occasio fiant, vel alios per pravum
exemplum in periculum inducere possunt, vel bonis communicationibus obstent
malasque promoveant; quod plerumque fit pretium praebitoribus solvendo qui ob
oeconomicas dumtaxat rationes haec instrumenta adhibeant.
Ut ergo iidem receptores legem moralem adimpleant, officium ne
praetermittant sese tempestive certiores faciendi de sententiis quae his in
rebus a competenti auctoritate ferantur, atque eisdem secundum rectae
conscientiae normas obsequendi; ut vero minus rectis suasionibus facilius
obsistant, bonis autem plene faveant, curent suam conscientiam aptis auxiliis
dirigere atque instituere.
10. Receptores, praesertim iuniores, curent ut in usu horum instrumentorum
moderationem et disciplinam assuescant; studeant insuper ut res visas, auditas,
lectas penitius intellegant; cum educatoribus ac peritis de iisdem disserant et
rectum iudicium proferre ediscant. Parentes vero suum esse officium meminerint
sedulo invigilandi ne spectacula, folia et alia huiusmodi, quae fidei aut
moribus infensa sint, domestici convictus limen intrent, neve filii familias
alibi talibus occurrant.
11. Praecipuum morale officium quoad rectum instrumentorum communicationis
socialis usum respicit diurnarios, scriptores, actores, scaenarum artifices,
effectores, diribitores, distributores, exercentes et venditores, criticos
ceterosque qui quocumque modo in communicationibus efficiendis et transmittendis
partem habeant; omnino enim patet quae et quam gravis momenti officia iis
omnibus sint tribuenda in hodiernis hominum condicionibus, cum ipsi, informando
atque incitando, humanum genus recte vel pessum ducere possint.
Eorum itaque erit oeconomicas, vel politicas, vel artis rationes ita
componere ut eaedem bono communi numquam adversentur; quod ut expeditius
obtineant, ipsi laudabiliter nomen consociationibus dent ad suam professionem
spectantibus, quae suis membris - etiam, si opus fuerit, inito foedere de
codice morali recte servando - legum moralium reverentiam in suae artis
negotiis et officiis imponant.
Semper autem memores sint magnam partem lectorum et
spectatorum e iuvenibus constare, qui indigent prelo atque spectaculis quae
honesta oblectamenta praebeant atque ad altiora animos alliciant. Curent
insuper ut communicatiunes de rebus ad religionem spectantibus personis dignis
ac peritis tractanda concredantur et debita reverentia perficiantur.
12. Civilis auctoritas hac in re peculiaribus officiis obstringitur ratione
boni communis, ad quod haec instrumenta ordinantur. Eiusdem enim auctoritatis
est, pro suo munere, informationis veram iustamque libertatem, qua hodierna
societas ad sui profectum omnino eget, praesertim ad prelum quod attinet,
defendere ac tutari; religionem, culturam, optimas artes fovere; receptores, ut
suis legitirnis iuribus libere frui possint, tueri. Praeterea civilis potestatis est
ea incepta adiuvare quae, licet praesertim iuventuti maxime sint utilia,
suscipi secus non possunt.
Denique eadem publica potestas, quae legitime operam dat civium valetudini,
tenetur officio, per legum promulgationem ac sedulam executionem, iuste et
vigilanter consulendi ne ex horum instrumentorum pravo usu gravia discrimina
publicis moribus et societatis progressui obveniant. Per hanc vigilem curam
minime singulorum vel coetuum comprimitur libertas, praesertim si validae deficiant
cautiones ex parte eorum qui, ex suscepto munere, haec instrumenta adhibent.
Peculiaris autem tutela exerceatur ad iuniores defendendos a prelo et
spectaculis quae eorum aetati noxia sint.
CAPUT II
13. Omnes Ecclesiae filii communi animo consilioque conentur ut instrumenta
communicationis socialis, nulla interposita mora et maxima adhibita industria,
efficaciter in multiplicibus apostolatus operibus, prout rerum et temporum
adiuncta exposcent, usurpentur, noxia incepta praecurrentes, illis praesertim
in regionibus quarum moralis et religiosus progressus urgentiorem navitatem
exquirit.
Sacri ergo Pastores suum munus in hac provincia, cum eorumdem ordinario
praedicationis officio arcte conexum, explere properent; laici quoque, qui in
his instrumentis adhibendis partes habent, Christo testimonium reddere
satagent, imprimis suis cuiusque muneribus perite et apostolico animo perfungentes,
immo, pro sua parte, technicis, oeconomicis, cultus artisque facultatibus
actioni pastorali Ecclesiae directe auxiliatricem praestantes operam.
14. Imprimis prelum honestum foveatur. Ad lectores autem christiano spiritu
plene imbuendos, prelum etiam excitetur et provehatur veri nominis catholicum,
quod scilicet - sive directe ab ipsa auctoritate ecclesiastica, sive a
catholicis viris promotum et dependens - manifeste hoc animo edatur ut publicas
opiniones iuri naturae et catholicis doctrinis praeceptisque consonas efformet,
firmet atque promoveat, facta vero quae Ecclesiae vitam respiciant pervulget ac
recte explanet. Moneantur autem fideles de necessitate catholicum prelum
legendi atque diffundendi ad iudicium christianum sibi de omnibus eventibus
efformandum.
Taeniolarum effectio et exhibitio ad honestam animi relaxationem, humanum
cultum et artem utilium, imprimis autem earum quae iuventuti destinentur,
validis omnibus auxiliis promoveantur et in tuto ponantur: quod praesertim fit
opes atque incepta honestorum effectorum et distributorum adiuvando ac simul
coniungendo, pelliculas laude dignas criticorum consensu et praemiis
commendando, catholicorum proborumque exercentium auditoria fovendo ac inter se
consociando.
Itidem efficax adiumentum feratur transmissionibus radiophonicis et
televisificis honestis, imprimis iis quae familiis sint consentaneae.
Catholicae autem transmissiones sollerter foveantur, quibus auditores et
spectatores ad vitam Ecclesiae participandam inducantur atque veritatibus
religiosis imbuantur. Sollicite quoque, ubi oportuerit, excitandae sunt
stationes catholicae; curandum vero est ut earum transmissiones convenienti
perfectione et efficacitate praestent.
Consulatur insuper ut nobilis et prisca scaenica ars, quae iam per
instrumenta communicationis socialis late propagatur, ad spectatorum humanitatem
morumque conformationem contendat.
15. Ut necessitatibus nuper expositis provideatur, sacerdotes, religiosi
necnon laici tempestive instituantur, qui congrua peritia polleant in his
instrumentis ad fines apostolatus moderandis.
Imprimis debent laici arte, doctrina et moribus instrui, multiplicato
scholarum, facultatum et institutorum numero, ubi diurnarii, auctores cinematographei
et radiophonicarum televisificarumque transmissionum ceterique quorum interest,
integram formationem, spiritu christiano imbutam, praesertim quoad doctrinam
socialem Ecclesiae, nancisci possint. Scaenici quoque actores instituendi ac iuvandi, ut
sua arte humanae societati convenienter prosint. Sedulo denique parandi sunt
critici litterarii, cinematographici, radiophonici, televisifici ceterique, qui
suam quisque scientiam optime calleant atque talia iudicia ferre edoceantur et
incitentur in quibus semper ratio moralis in sua luce collocetur.
16. Cum rectus instrumentorum usus communicationis socialis, quae
receptoribus praesto sunt aetate cultuque diversis, accommodatas et proprias
requirat eorumdem receptorum institutionem atque exercitationem, incepta quae
huic fini consequendo sint apta - praesertim si iunioribus destinentur - in
scholis catholicis cuiusve gradus, in Seminariis necnon in apostolatus laicorum
coetibus foveantur, multiplicentur atque iuxta morum christianorum principia
dirigantur. Quod ut promptius efficiatur, doctrinae et disciplinae catholicae
de hac re propositio ac explicatio in catechismo tradatur.
17. Cum prorsus dedeceat Ecclesiae filios desides pati verbum salutis
alligari ac praepediri technicis moris vel expensis, ingentissimis sane, quae
istorum instrumentorum propria sunt, monet haec Sancta Synodus eosdem officio
obstringi sustinendi et auxiliandi catholicas ephemerides, folia periodica
atque cinematographica incepta, stationes transmissionesque radiophonicas et
televisificas, quorum finis praecipuus sit veritatem evulgare et defendere
atque christianae institutioni humanae societatis providerc. Simul vero
consociationes et singulos viros, qui in rebus oeconomicis vel technicis magna
polleant auctoritate, instanter invitat ut suis opibus suaque peritia libenter
haec instrumenta, quatenus veri nominis culturae et apostolatui inserviunt,
largiter sustinent.
18. Quo autem Ecclesiae muitiformis apostolatus circa instrumenta
communicationis socialis efficacius roboretur in omnibus orbis dioecesibus,
Episcoporum iudicio, quotannis dies celebretur in qua fideles edoceantur de
suis in hac rerum parte officiis, invitentur ad preces pro hac causa fundendas
et ad stipem ad eumdem finem conferendam, quae scilicet in instituta et incepta
ab Ecclesia in hac re promota, sustentanda ac fovenda, iuxta orbis catholici necessitates,
sancte impendatur.
19. In sua suprema pastorali cura adimplenda circa instrumenta
communicationis socialis praesto est Summo Pontifici peculiare Sanctae Sedis
Officium.[1]
20. Episcoporum autem erit huiusmodi operibus et inceptis in propriis
dioecesibus invigilare eademque promovere et, quatenus ad apostolatum publicum
spectent, ordinare, iis non exceptis quae religiosorum exemptorum moderamini
subiciuntur.
21. Cum vero efficax pro tota Natione apostolatus unitatem consiliorum et
virium requirat, haec Sancta Synodus statuit et mandat, ut Officia nationalia
pro rebus preli, cinematographei, radiophoniae et televisionis ubique
constituantur omnique ope adiuventur. Horum ergo Officiorum praesertim erit consulere
ut conscientia fidelium in his instrumentis adhibendis recte efformetur necnon
quidquid in hac provincia a catholicis agitur fovere et ordinare.
In unaquaque Natione eorum moderatio peculiari Episcoporum coetui, vel
alicui Episcopo delegato, concredatur; in iisdem autem Officiis laici quoque
partes habeant, qui catholicae doctrinae harumque artium periti sint.
22. Cum insuper eorundem instrumentorum efficacitas limites Nationum
excedat, atque singulos quasi cives efficiat totius consortionis humanae, in
hac provincia incepta nationalia inter se cooperentur etiam in ambitu
internationali. Officia autem, de quibus in n. 21, operose adlaborent una cum
sua cuiusque Consociatione Catholica Intemationali. Hae autem Consociationes
Catholicae Internationales a sola Sancta Sede legitime approbantur et ab eadem
pendent.
CLAUSULAE
23. Ut universa huius Sanctae Synodi principia et normae de instrumentis
communicationis socialis ad effectum deducantur, de expresso mandato Concilii,
Instructio pastoralis edatur cura Sanctae Sedis Officii, de quo in n. 19,
adiuvantibus ex variis nationibus rei peritis.
24. Ceterum confidit haec Sancta Synodus hanc suam institutorum et normarum
traditionem libenter acceptam et sancte custoditam fore ab omnibus Ecclesiae
filiis, qui idcirco, etiam his auxiliis utentes, nedum damna patiantur, salis
lucisque instar, terram condiant ac mundum collustrent; insuper omnes bonae
voluntatis homines, imprimis eos qui haec instrumenta moderantur, invitat ut
studeant eadem unice flectere in bonum humanae societatis, cuius sors magis in
dies ab eorum recto usu pendet. Itaque, sicut priscis iam artium monumentis,
novis etiam hisce inventis Nomen Domini glorificetur, secundum illud Apostoli:
“Iesus Christus heri et hodie, ipse et in saecula” (Hebr. 13,8).
Haec omnia et singula
quae in hoc Decreto edicta sint, placuerunt Sacrosancti Concilii Patribus. Et Nos, Apostolica a
Christo Nobis tradita potestate, illa, una cum Venerabilibus Patribus, in
Spiritu Sancto approbamus, decernimus ac statuimus et quae ita synodaliter
statuta sunt ad Dei gloriam promulgari iubemus.
Romae, apud S. Petrum
die IV decembris anno MCMLXIII.
Ego PAULUS Catholicae Ecclesiae Episcopus
Sequuntur Patrum
subsignationes.
|