PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
UNA CUM SACROSANCTI CONCILII PATRIBUS
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
DECLARATIO DE EDUCATIONE CHRISTIANA
GRAVISSIMUM EDUCATIONIS
AAS 58 (1966) 728-739
GRAVISSIMUM EDUCATIONIS momentum in vita hominis eiusque influxum semper
maiorem in socialem huius aetatis progressum Sancta Oecumenica Synodus attente
perpendit.
Re quidem vera iuvenum educatio, immo adultorum quoque continua quaedam
institutio, cum facilior tum urgentior redditur temporis nostri adiunctis.
Homines enim propriae dignitatis et officii plenius conscii, vitam socialem ac
praesertim oeconomicam et politicam actuosius in dies participare praeoptant;
mirabiles artis technicae et inquisitionis scientificae progressus, nova
communicationis socialis subsidia opportunitatem praebent hominibus, maiore
interdum temporis spatio ab occupationibus liberi fruentibus, facilius ad
patrimonium mentis animique culturae accedendi atque arctiore tum coetuum tum
ipsorum populorum necessitudine mutuo se complendi.
Proinde ubique conatus fiunt ad opus educationis magis magisque
promovendum; hominum, et peculiariter puerorum atque parentum, iura primaria
educationem respicientia declarantur et publicis documentis [729] consignantur;[3] alumnorum numero
celeriter crescente, late multiplicantur et perficiuntur scholae atque alia
educationis instituta conduntur; novis experimentis excoluntur educationis et
instructionis methodi; magni quidem ponderis peraguntur nisus ad eas omnibus
hominibus procurandas, licet permulti pueri et iuvenes institutione etiam
fundamentali adhuc priventur et tot alii apta educatione, in qua simul veritas
et caritas excoluntur, careant.
Cum vero Sancta Mater Ecclesia ad mandatum implendum a divino suo
Conditore acceptum, mysterium nempe salutis omnibus hominibus nuntiandi et
omnia instaurandi in Christo, integram hominis vitam etiam terrenam quatenus
cum vocatione coelesti connexam curare debeat,[4] in educationis
progressu atque amplificatione partes suas habet. Proinde S. Synodus de educatione christiana
praesertim in scholis fundamentalia quaedam principia declarat, quae a speciali
post Concilium Commissione fusius evolvenda erunt atque ab Episcoporum
Conferentiis ad diversas regionum condiciones applicanda.
1. Omnibus hominibus
cuiusvis stirpis, condicionis et aetatis utpote dignitate personae pollentibus,
ius est inalienabile ad educationem,[5]
proprio fini respondentem,[6]
propriae indoli, sexus differentiae, culturae patriisque traditionibus
accommodatam et simul fraternae cum aliis populis consortioni apertam ad veram
unitatem et pacem in terris fovendam. Vera autem educatio prosequitur
formationem personae humanae in ordine ad finem eius ultimum et simul ad bonum
societatum, quarum homo membrum exstat et in quarum officiis, adultus effectus,
partem habebit.
Pueri igitur et
adolescentes, ratione habita progressus scientiae [730] psychologicae,
paedagogicae et didacticae adiuventur oportet ad dotes physicas, morales et
intellectuales harmonice evolvendas, ad gradatim acquirendum perfectiorem
sensum responsabilitatis in propria vita continuo nisu recte excolenda et in
vera libertate prosequenda, obstaculis magno et constanti animo superatis.
Positiva et prudenti educatione sexuali progrediente aetate instituantur.
Praeterea ad vitam socialem participandam ita conformentur ut, instrumentis
necessariis et opportunis rite instructi, in varios humanae communitatis coetus
actuose sese inserere valeant, colloquio cum aliis aperiantur communique bono
provehendo operam libenter navent.
Similiter Sancta Synodus declarat
pueris ac adolescentibus ius esse ut in valoribus moralibus recta conscientia
aestimandis et adhaesione personali amplectendis necnon in Deo perfectius
cognoscendo et diligendo instimulentur. Ideoque enixe rogat omnes qui vel
populorum regimen tenent vel educationi praesunt, ut curent ne umquam iuventus
hoc sacro iure privetur. Filios autem Ecclesiae exhortatur ut generoso animo
operam praestent in universo educationis campo, praesertim hunc in finem ut
congrua educationis et instructionis beneficia ad omnes ubique terrarum citius
extendi possint.[7]
2. Omnibus christianis,
quippe qui, per regenerationem ex aqua et Spiritu Sancto nova creatura effecti,[8]
filii Dei nominentur et sint, ius est ad educationem christianam. Quae quidem
non solum maturitatem humanae personae modo descriptam prosequitur, sed eo
principaliter spectat ut baptizati dum in cognitionem mysterii salutis gradatim
introducuntur, accepti fidei doni in dies magis conscii fiant; Deum Patrem in
spiritu et veritate adorare (cf. Io. 4, 23) praeprimis in actione liturgica
addiscant, ad propriam vitam secundum novum hominem in iustitia et sanctitate
veritatis (Eph. 4, 22-24) gerendam conformentur; ita quidem occurrant in virum
perfectum, in aetatem plenitudinis Christi (cf. Eph. 4, 13) et augmento
corporis mystici operam praestent. Iidem insuper suae vocationis conscii tum
spei quae in eis est (cf. I Petr. 3, 15), testimonium exhibere tum christianam
mundi conformationem adiuvare consuescant, qua naturales valores in completa
hominis a Christo redempti consideratione assumpti, ad totius societatis bonum
conferant.[9]
Quare [731] haec S. Synodus animarum Pastoribus gravissimum recolit officium
omnia disponendi ut hac educatione christiana omnes fideles fruantur,
praeprimis iuvenes qui spes sunt Ecclesiae.[10]
3. Parentes, cum vitam
filiis contulerint, prolem educandi gravissima obligatione tenentur et ideo
primi et praecipui eorum educatores agnoscendi sunt.[11]
Quod munus educationis tanti
ponderis est ut, ubi desit, aegre suppleri possit. Parentum enim est talem
familiae ambitum amore, pietate erga Deum et homines animatum creare qui
integrae filiorum educationi personali et sociali faveat. Familia proinde est
prima schola virtutum socialium quibus indigent omnes societates. Maxime vero
in christiana familia, matrimonii sacramenti gratia et officio ditata, filii
iam a prima aetate secundum fidem in baptismo receptam Deum percipere et colere
atque proximum diligere doceantur oportet; ibidem primam inveniunt experientiam
et sanae societatis humanae et Ecclesiae; per familiam denique in civilem
hominum consortionem et in populum Dei sensim introducuntur. Persentiant igitur
parentes quanti momenti sit familia vere christiana pro vita et progressu
ipsius populi Dei.[12]
Educationis impertiendae munus primario familiae competens totius
societatis auxiliis indiget. Praeter igitur iura parentum ceterorumque quibus
ipsi partem in munere educationis concredunt, certa quidem officia et iura
competunt societati civili, quatenus eius est ea ordinare quae ad bonum commune
temporale requiruntur. Ad eius munera pertinet educationem iuventutis pluribus
modis provehere: parentum scilicet aliorumque qui in educatione partes habent
officia et iura tueri eisque adiumenta praebere; iuxta subsidiarii officii
principium, deficientibus parentum aliarumque societatum incoeptis, educationis
opus, attentis quidem parentum votis, perficere; insuper, quatenus bonum
commune postulat, scholas et instituta propria condere.[13]
[732]
Singulari demum ratione officium educandi ad Ecclesiam spectat, non solum
quia humana quoque societas educationis tradendae capax agnoscenda est, sed
maxime quia munus habet viam salutis omnibus hominibus annuntiandi, credentibus
vitam Christi communicandi eosque continua sollicitudine adiuvandi ut ad huius
vitae plenitudinem pervenire valeant.[14]
His igitur filiis suis tanquam Mater eam praestare Ecclesia tenetur
educationem, qua tota eorum vita spiritu Christi imbuatur, simul autem omnibus
populis suam operam praebet ad promovendam integram personae humanae
perfectionem, ad bonum quoque societatis terrestris atque ad aedificationem
mundi humanius configurandi.[15]
4. In munere suo educationis explendo Ecclesia de omnibus aptis subsidiis
sollicita, praecipue de eis curat quae ipsi sunt propria, quorum primum est
institutio catechetica[16]
quae fidem illuminat et roborat, vitam secundum spiritum Christi nutrit, ad
mysterii liturgici consciam et actuosam participationem conducit[17]
atque ad actionem apostolicam excitat. Ecclesia magni facit et suo spiritu
penetrare et elevare quaerit cetera quoque auxilia, quae ad commune hominum
patrimonium pertinent quaeque ad animos excolendos hominesque formandos
magnopere conferunt, uti sunt communicationis socialis instrumenta,[18]
multiplices animi corporisque exercitationum coetus, iuvenum consociationes
atque praesertim scholae. [733]
5. Inter omnia educationis instrumenta peculiare momentum habet
schola,[19]
quae vi suae missionis dum facultates intellectuales assidua cura excolit,
recte iudicandi capacitatem evolvit, in patrimonium culturae a generationibus
praeteritis acquisitum introducit, sensum valorum promovet, vitam
professionalem praeparat, inter alumnos diversae indolis et condicionis
amicalem consortionem pariens mutuam se comprehendendi dispositionem fovet;
insuper velut quoddam centrum constituit cuius operositatem et profectum una
participare debent familiae, magistri, varii generis consociationes vitam
culturalem, civicam, religiosam promoventes, societas civilis, et tota
communitas humana.
Pulchra igitur et gravis quidem ponderis est vocatio illorum omnium qui
parentes in eorundem officio implendo iuvantes et communitatis humanae vices
gerentes, munus educandi in scholis suscipiunt; quae vocatio peculiares mentis
et cordis dotes, diligentissimam praeparationem, continuam renovationis et
adaptationis promptitudinem expostulat.
6. Parentes quibus primum et inalienabile officium et ius est filios
educandi, in scholis eligendis vera libertate gaudeant oportet. Potestas
publica igitur cuius est civium libertates tueri et defendere, iustitiae
distributivae consulens curare debet, ut subsidia publica ita erogentur ut
parentes pro filiis suis scholas, secundum conscientiam suam, vere libere
selegere valeant.[20]
Ceterum rei publicae est providere ut omnes cives ad congruam culturae
participationem accedere valeant atque ad officia et iura civilia exercenda
debite praeparentur. Ipsa igitur res publica ius puerorum ad adaequatam
educationem scholarem tutari, magistrorum capacitati studiorumque praestantiae
vigilare, alumnorum sanitati consulere atque in genere integrum scholarum opus
promovere debet, principio subsidiarii officii prae oculis habito et ideo
quovis excluso scholarum monopolio, quod nativis humanae personae iuribus,
ipsius quoque culturae profectui et divulgationi, pacificae civium consortioni
necnon pluralismo in permultis societatibus hodie vigenti adversatur.[21]
[734]
Christifideles vero S. Synodus hortatur ut sive ad aptas educationis
methodos studiorumque rationem inveniendas, sive ad magistros efformandos qui
iuvenes recte educare valeant, auxiliatricem operam ultro praestent atque,
parentum praesertim consociationibus, universum scholae munus et praecipue
educationem moralem in ea tradendam suis adiumentis prosequantur.[22]
7. Gravissimum praeterea officium persentiens moralem et religiosam
educationem omnium suorum filiorum sedulo curandi, Ecclesia peculiari suo
affectu et adiutorio praesens sit oportet iis plurimis qui in scholis non
catholicis instituuntur; tum per testimonium vitae eorum qui eos docent et
moderantur, tum per condiscipulorum apostolicam actionem,[23]
tum maxime per ministerium sacerdotum et laicorum qui eis doctrinam salutis
tradunt, ratione aetati et adiunctis accommodata et spirituale auxilium
praebent opportunis incoeptis pro rerum temporumque condicione.
Parentibus autem grave recolit officium quod eis competit omnia disponendi
vel etiam exigendi ut filii sui illis auxiliis frui possint et formatione
christiana harmonico gressu cum profana progrediantur. Propterea Ecclesia illas
auctoritates et societates civiles dilaudat, quae pluralismi hodiernae
societatis ratione habita et debitae libertati religiosae consulentes, familias
adiuvant ut educatio filiorum in omnibus scholis secundum propria familiarum
principia moralia et religiosa impertiri possit.[24]
8. Ecclesiae praesentia in scholarum campo ostenditur peculiari ratione per
scholam catholicam. Ea quidem non minus quam aliae scholae fines culturales et humanam iuvenum
formationem prosequitur. Proprium autem illius est communitatis scholaris
ambitum, spiritu evangelico libertatis et caritatis animatum creare,
adolescentes adiuvare ut in propria persona evolvenda una simul crescant
secundum novam [735] creaturam quae per baptismum effecti sunt, atque universam
culturam humanam ad nuntium salutis postremo ordinare ita ut cognitio quam
alumni de mundo, vita et homine gradatim acquirunt, fide illuminetur.[25]
Ita quidem schola catholica, dum progredientis aetatis condicionibus sicut
oportet se aperit, suos alumnos ad civitatis terrestris bonum efficaciter
provehendum educat et ad servitium pro Regno Dei dilatando praeparat, ut
exemplaris et apostolicae vitae exercitio salutare veluti fermentum humanae
communitatis efficiantur.
Schola catholica igitur cum ad Populi Dei missionem explendam tantopere
conferre et dialogo inter Ecclesiam et hominum communitatem, in ipsorum mutuum
beneficium, inservire valeat, nostris quoque rerum adiunctis suum gravissimum
retinet momentum. Quare haec S. Synodus ius Ecclesiae scholas cuiusvis ordinis
et gradus libere condendi atque regendi, in plurimis Magisterii documentis iam
declaratum,[26] denuo
proclamat, in memoriam revocans huiusmodi iuris exercitium libertati quoque
conscientiae et parentum iuribus tuendis necnon ipsius culturae profectui
summopere conferre.
Meminerint autem Magistri se quam maxime esse auctores ut schola catholica
sua proposita et incoepta ad rem deducere valeat.[27]
Peculiari ergo iidem praeparentur sollicitudine ut scientia tum profana tum
religiosa idoneis titulis comprobata sint praediti et arte educandi
progredientis aetatis inventis congruente ditati. Caritate sibi vicissim et
discipulis devincti atque spiritu apostolico imbuti, tam vita quam doctrina testimonium
exhibeant unico Magistro Christo. Sociam, imprimis cum parentibus praestent
operam; una cum ipsis debitam in universa educatione habeant rationem
discriminis sexus et finis proprii utrique sexui in familia et in societate a
divina providentia praestituti; personalem [736] ipsorum alumnorum actionem
excitare satagant eosque, absoluto curriculo scholari, consilio, amicitia,
peculiaribus quoque conditis associationibus vero spiritu ecclesiali ditatis
prosequi pergant. Horum magistrorum ministerium veri nominis apostolatum,
nostris quoque temporibus maxime congruentem et necessarium S. Synodus
declarat, simulque verum servitium societati praestitum. Parentibus vero
catholicis officium memorat liberos suos concredendi, quando et ubi possunt,
scholis catholicis, eas pro viribus sustinendi et cum eis in bonum filiorum
suorum collaborandi.[28]
9. Huic scholae catholicae imagini omnes scholae ab Ecclesia quavis ratione
dependentes pro viribus conformentur oportet, licet schola catholica pro
locorum adiunctis varias formas induere possit.[29]
Carissimas sane sibi habet Ecclesia etiam scholas catholicas quae in novarum
ecclesiarum praesertim territoriis ab alumnis quoque non catholicis
frequentantur.
Ceterum in scholis catholicis constituendis et ordinandis progredientis
aetatis necessitatibus consulendum est. Propterea, dum fovendae manent scholae
quae inferioris et medii ordinis sunt atque educationis fundamentum
constituunt, magni quoque faciendae sunt illae quae ab hodiernis condicionibus
peculiari ratione requiruntur, ut sunt scholae quae professionales[30]
et technicae nuncupantur, instituta erudiendis adultis, socialibus auxiliis
provehendis necnon iis, qui ob naturae defectum peculiari cura indigent,
destinata atque scholae in quibus magistri tum pro institutione religiosa tum
pro aliis educationis formis praeparantur.
Sancta Synodus Ecclesiae Pastores necnon omnes christifideles vehementer
hortatur ut, nullis praetermissis sacrificiis, scholas catholicas adiuvent in
earundem munere in dies perfectius explendo et praeprimis in curandis
necessitatibus eorum qui bonis temporalibus sunt pauperes vel familiae
adiutorio et affectu privantur vel a dono fidei sunt alieni.
10. Altioris ordinis pariter scholas, praesertim Universitates et
Facultates Ecclesia sedula prosequitur cura. Quin etiam in iis quae ab [737]
ipsa dependent, organica ratione intendit ut singulae disciplinae propriis
principiis, propria methodo atque propria inquisitionis scientificae libertate
ita excolantur, ut profundior in dies earum intelligentia obtineatur et, novis
progredientis aetatis quaestionibus ac investigationibus accuratissime
consideratis, altius perspiciatur quomodo fides et ratio in unum verum
conspirent, Ecclesiae Doctorum, praesertim S. Thomae Aquinatis vestigia premendo.[31] Ita quidem
veluti publica, stabilis atque universalis praesentia efficiatur mentis
christianae in toto culturae altioris promovendae studio atque horum
institutorum alumni formentur homines doctrina vere praestantes, gravioribus
officiis in societate obeundis parati atque fidei in mundo testes.[32]
In Universitatibus Catholicis in quibus nulla Facultas S. Theologiae
exstet, Institutum habeatur vel Cathedra S. Theologiae, in qua lectiones laicis
quoque alumnis accommodatae tradantur. Cum scientiae per investigationes
peculiares altioris scientifici momenti praecipue proficiant, in
Universitatibus et Facultatibus catholicis Instituta maxime foveantur, quae
primario investigationi scientificae promovendae inserviant.
Sancta Synodus valde commendat ut Universitates et Facultates catholicae in
diversis terrae partibus convenienter distributae, promoveantur, ita tamen ut
non numero, sed doctrinae studio eniteant; eorumque aditus facile pateat
alumnis maioris spei, etsi tenuioris fortunae, iis praesertim qui e novis
adveniant nationibus.
Quandoquidem sors societatis et ipsius Ecclesiae sum iuvenum altiora studia
excolentium profectu intime connectitur,[33]
Ecclesiae Pastores non tantum impensam habeant curam de vita spirituali
alumnorum qui Universitates Catholicas frequentant; sed de formatione
spirituali omnium filiorum suorum solliciti, inter Episcopos consiliis
opportune collatis, provideant ut etiam apud Universitates non catholicas
convictus [738] et centra universitaria catholica habeantur, in quibus
sacerdotes, religiosi et laici, accurate selecti et praeparati, iuventuti
universitariae spirituale et intellectuale adiutorium praebeant permanens.
Iuvenes autem melioris ingenii sive catholicarum sive aliarum Universitatum,
qui ad docendum et investigandum apti videantur, peculiari cura excolantur et
ad magisteria suscipienda promoveantur.
11. A scientiarum sacrarum Facultatum operositate plurimum exspectat
Ecclesia.[34] Ipsis enim
concredit gravissimum officium proprios alumnos praeparandi non solum ad
ministerium sacerdotale sed maxime sive ad docendum in superiorum studiorum
ecclesiasticorum sedibus sive ad disciplinas propria ope promovendas sive ad
magis ardua apostolatus intellectualis munera suscipienda. Ipsarum Facultatum
item est varias sacrarum disciplinarum regiones altius pervestigare ita ut
profundior in dies Sacrae Revelationis intellectus obtineatur, patrimonium
sapientiae christianae a maioribus traditum plenius aperiatur, dialogus cum
fratribus seiunctis et cum non christianis promoveatur atque quaestionibus a
doctrinarum progressu exortis respondeatur.[35]
Quare ecclesiasticae Facultates, propriis ipsarum legibus opportune
recognitis, scientias sacras et cum sacris connexas impense promoveant et
recentioribus quoque methodis et auxiliis adhibitis, ad altiores
investigationes auditores instituant.
12. Cum cooperatio, quae in ordine dioecesano, nationali et internationali
altius in dies urgetur et invalescit, etiam in re scholastica maxime sit
necessaria, omni ope curandum est ut inter scholas catholicas apta foveatur
coordinatio, atque inter easdem ceterasque scholas provehatur collaboratio,
quam universae hominum communitatis bonum requirit.[36]
Ex maiore coordinatione sociaque opera praecipue in Institutorum
academicorum ambitu uberiores fructus percipientur. In omni igitur Universitate
variae Facultates mutuam sibi, prout obiectum siverit, praestent operam. Ipsae
quoque Universitates mutua inter sese operae coniunctione [739] conspirent,
conventus internationales una simul promovendo, scientificas pervestigationes
inter sese distribuendo, inventa vicissim communicando ac magistros ad tempus
permutando inter se ceteraque quae ad maiorem adiutricem operam conferunt
provehendo.
CONCLUSIO
S. Synodus ipsos iuvenes enixe hortatur ut praestantiae muneris educandi
conscii, ad illud suscipiendum generoso animo sint parati, in illis praesertim
regionibus in quibus ob magistrorum inopiam iuventutis educatio in discrimine
est.
Eadem S. Synodus, dum gratissimam se profitetur erga sacerdotes,
religiosos, religiosas et laicos, qui evangelica sui deditione in praecellens
educationis et scholarum cuiusvis generis et gradus opus incumbunt, eos hortatur
ut in suscepto munere generose perseverent atque in alumnis spiritu Christi
imbuendis, in paedagogica arte et in scientiarum studio ita excellere nitantur
ut non solum internam Ecclesiae renovationem promoveant, sed eius beneficam
praesentiam in mundo hodierno praesertim intellectuali servent et augeant.
Haec omnia et singula quae in hac Declaratione edicta sunt, placuerunt
Sacrosancti Concilii Patribus. Et Nos, Apostolica a Christo Nobis tradita
potestate, illa, una cum Venerabilibus Patribus, in Spiritu Sancto approbamus,
decernimus ac statuimus et quae ita synodaliter statuta sunt ad Dei gloriam
promulgari iubemus.
Romae, apud S. Petrum die XXVIII
mensis octobris anno MCMLXV.
Ego PAULUS Catholicae
Ecclesiae Episcopus
Subsequuntur Patrum subsignationes,
ut in pp. 696-701.
|