|
PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
UNA CUM SACROSANCTI CONCILII PATRIBUS
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO
PASTORALIS DE ECCLESIA
IN
MUNDO HUIUS TEMPORISGAUDIUM
ET SPES
AAS 58 (1966) 1025-1115
PROOEMIUM
1.
De intima coniunctione Ecclesiae cum tota familia gentium. GAUDIUM ET SPES, luctus et angor hominum huius temporis,
pauperum praesertim et quorumvis afflictorum, gaudium sunt et spes, luctus et
angor etiam Christi discipulorum, nihilque vere humanum invenitur, [1026] quod
in corde eorum non resonet. Ipsorum enim communitas ex hominibus coalescit,
qui, in Christo coadunati, a Spiritu Sancto diriguntur in sua ad Regnum Patris
peregrinatione et nuntium salutis omnibus proponendum acceperunt. Quapropter
ipsa cum genere humano eiusque historia se revera intime coniunctam experitur.
2. Ad quosnam Concilium sermonem
dirigat. Ideo
Concilium Vaticanum Secundum, mysterio Ecclesiae penitius investigato, iam non
ad solos Ecclesiae filios omnesque Christi nomen invocantes, sed ad universos
homines incunctanter sermonem convertit, omnibus exponere cupiens quomodo
Ecclesiae praesentiam ac navitatem in mundo hodierno concipiat. Mundum igitur
hominum prae oculis habet seu universam familiam humanam cum universitate rerum
inter quas vivit; mundum, theatrum historiae generis humani, eiusque industria,
cladibus ac victoriis signatum; mundum, quem christifideles credunt ex amore
Creatoris conditum et conservatum, sub peccati quidem servitute positum, sed a
Christo crucifixo et resurgente, fracta potestate Maligni, liberatum, ut
secundum propositum Dei transformetur et ad consummationem perveniat.
3. De ministerio homini
praebendo. Nostris
autem diebus, genus humanum, de propriis inventis propriaque potentia
admiratione commotum, saepe tamen anxias agitat quaestiones de hodierna mundi
evolutione, de loco et munere hominis in orbe universo, de sui individualis et
collectivi conaminis sensu, denique de ultimo rerum hominumque fine. Quapropter
Concilium, fidem universi populi Dei, a Christo congregati, testificans et
exponens, ipsius coniunctionem, observantiam ac dilectionem erga totam hominum
familiam, cui inseritur, eloquentius demonstrare non valet quam instituendo cum
ea de variis illis problematibus colloquium, lumen afferendo ex Evangelio
depromptum, atque humano generi salutares vires suppeditando, quas ipsa
Ecclesia, Spiritu Sancto ducente, a Fundatore suo accipit. Hominis enim persona
salvanda est humanaque societas instauranda. Homo igitur, et quidem unus ac
totus, cum corpore et anima, corde et conscientia, mente et voluntate, totius
nostrae explanationis cardo erit.
Ideo Sacra Synodus, altissimam vocationem hominis
profitens et [1027] divinum quoddam semen in eo insertum asseverans, generi
humano sinceram cooperationem Ecclesiae offert ad instituendam eam omnium
fraternitatem quae huic vocationi respondeat. Nulla ambitione terrestri movetur
Ecclesia, sed unum tantum intendit: nempe, Spiritus Paracliti ductu, opus
ipsius continuare Christi, qui in mundum venit ut testimonium perhiberet
veritati[2]
, ut salvaret, non ut iudicaret, ut ministraret, non ut sibi ministraretur[3] .
EXPOSITIO
INTRODUCTIVA:
DE HOMINIS CONDICIONE IN MUNDO HODIERNO
4. De spe et angore. Ad tale munus exsequendum, per
omne tempus Ecclesiae officium incumbit signa temporum perscrutandi et sub
Evangelii luce interpretandi; ita ut, modo unicuique generationi accommodato,
ad perennes hominum interrogationes de sensu vitae praesentis et futurae deque
earum mutua relatione respondere possit. Oportet itaque ut mundus in quo vivimus
necnon eius exspectationes, appetitiones et indoles saepe dramatica
cognoscantur et intelligantur. Quaedam autem principaliores mundi
hodierni notae sequenti modo delineari possunt.
Hodie genus humanum in nova historiae suae aetate
versatur in qua profundae et celeres mutationes ad universum orbem gradatim
extenduntur. Ab hominis intelligentia et creativa industria excitatae, in ipsum
hominem recidunt, in eius iudicia et desideria individualia et collectiva, in
eius modum cogitandi et agendi tum circa res tum circa homines. Ita iam de vera
sociali et culturali transformatione loqui possumus, quae etiam in vitam
religiosam redundat.
Ut in quavis accretionis crisi contingit, haec
transformatio non leves secumfert difficultates. Ita, dum homo potentiam suam
tam late extendit, eam tamen non semper ad suum servitium redigere
valet.Proprii animi intimiora altius penetrare satagens, saepe de seipso magis
incertus apparet. Leges vitae socialis pedetentim clarius detegens,
de directione ei imprimenda anceps haeret.
Numquam genus humanum tantis divitiis, facultatibus et
potentia [1028] oeconomica abundavit, et tamen adhuc ingens pars incolarum
orbis fame et egestate torquetur atque innumeri litterarum ignorantia plane
laborant. Numquam homines tam acutum ut hodie sensum libertatis habuerunt, dum
nova interea genera socialis et psychicae servitutis exsurgunt. Dum mundus suam
unitatem necnon singulorum ab invicem dependentiam in necessaria solidarietate
tam vivide persentit, viribus tamen inter se pugnantibus gravissime in opposita
distrahitur; etenim acres dissensiones politicae, sociales, oeconomicae,
raciales et ideologicae adhuc perseverant, nec periculum deest belli omnia
usque ad ima destructuri. Dum idearum communicatio augetur, verba ipsa quibus
magni momenti conceptus exprimuntur sensus sat diversos in distinctis
ideologiis induunt. Tandem sedulo perfectior quaeritur temporalis
ordinatio, quin spirituale incrementum pariter progrediatur.
Tot implexis condicionibus affecti, plurimi coaevi nostri
impediuntur quominus valores perennes vere dignoscant et simul cum noviter
inventis rite componant; exinde, inter spem et angorem agitati, de praesenti
rerum cursu sese interrogantes, inquietudine premuntur. Qui rerum
cursus homines ad respondendum provocat, immo et constringit.
5. De profunde mutatis
condicionibus. Hodierna animorum
commotio et in vitae condicionibus immutatio cum ampliori rerum transmutatione
connectuntur, qua efficitur ut in mentibus efformandis scientiae mathematicae
et naturales vel de ipso homine tractantes, in ordine vero agendi technicae
artes ex illis scientiis profluentes, crescens pondus acquirant. Haec mens
scientifica rationem culturalem modosque cogitandi aliter quam antea fingit.
Technicae artes eo progrediuntur ut faciem terrae transforment etiam spatium
ultraterrestre subigere conentur.
Super tempora quoque humanus intellectus dominium suum
quodammodo dilatat: in praeteritum ope cognitionis historicae, in futurum arte
prospectiva et planificatione. Progredientes scientiae biologicae,
psychologicae et sociales non solum homini ad meliorem sui cognitionem opem
ferunt, sed ipsum etiam adiuvant ut, technicis methodis adhibitis, in vitam
societatum directe influxum exerceat. Insimul genus humanum de proprio
demographico incremento iam praevidendo et ordinando magis magisque cogitat.
[1029]
Ipsa historia tam rapido cursu acceleratur ut singuli eam
vix prosequi valeant. Consortionis humanae sors una efficitur et non amplius
inter varias velut historias dispergitur. Ita genus humanum a notione magis
statica ordinis rerum ad notionem magis dynamicam atque evolutivam transit,
unde quam maxima nascitur problematum nova complexio, quae ad novas analyses et
syntheses provocat.
6. Mutationes in ordine
sociali. Eo ipso
communitates locales traditionales, uti sunt familiae patriarchales, «clans»,
tribus, pagi, varii coetus et consortionis socialis necessitudines, pleniores
in dies immutationes experiuntur.
Typus industrialis societatis paulatim diffunditur,
quasdam nationes ad oeconomicam opulentiam adducens, et notiones et condiciones
vitae socialis a saeculis constitutas penitus transformans. Similiter
vitae urbanae cultus ac studium augentur sive per urbium earumque incolarum
augmentum, sive per motum quo vita urbana ad ruricolas dilatatur.
Nova et aptiora communicationis socialis instrumenta ad
eventus cognoscendos et ad modos cogitandi et sentiendi quam citissime
latissimeque diffundendos conferunt, plures connexas repercussiones excitando.
Nec parvipendendum est quot homines, ex variis causis, ad
migrandum inducti, vitae suae rationem immutent.
Sic necessitudines hominis cum similibus suis
indesinenter multiplicantur ac simul ipsa socializatio novas necessitudines
inducit, quin tamen congruentem personae maturationem et relationes vere
personales (personalizationem) semper promoveat.
Huiusmodi quidem evolutio clarius apparet in nationibus
quae commodis progressus oeconomici et technici iam gaudent, sed populos quoque
movet adhuc ad progressionem nitentes qui, pro suis regionibus, beneficia
industrializationis et urbanizationis obtinere cupiunt. Qui populi, praesertim
antiquioribus traditionibus addicti, simul motum experiuntur ad maturius
magisque personale libertatis exercitium.
7. Mutationes
psychologicae, morales et religiosae.
Mutatio mentis et structurarum bona recepta frequenter in controversiam vocat,
[1030] maxime apud iuvenes qui non semel impatientes, immo angore rebelles
fiunt, et conscii de proprio momento in vita sociali, citius in eadem partes
habere cupiunt. Exinde non raro parentes et educatores in muneribus suis
adimplendis in dies maiores difficultates experiuntur.
Instituta vero, leges atque modi cogitandi et sentiendi a
maioribus tradita non semper statui rerum hodierno bene aptari videntur; inde
gravis perturbatio in modo et in ipsis agendi normis.
Ipsam denique vitam religiosam novae condiciones
afficiunt. Ex una parte acrior diiudicandi facultas eam a magico mundi conceptu
et a superstitionibus adhuc vagantibus purificat atque magis personalem et
actuosam adhaesionem fidei in dies exigit; quo fit ut non pauci ad vividiorem
Dei sensum accedant. Ex altera vero parte crebriores turbae a religione
practice discedunt. Secus ac transactis temporibus, Deum religionemve negare,
aut ab iisdem abstrahere, non amplius quid insolitum et individuale sunt: hodie
enim non raro quasi exigentia progressus scientifici vel cuiusdam novi
humanismi exhibentur. Haec omnia in pluribus regionibus non tantum in
philosophorum placitis exprimuntur, sed latissime litteras, artes, scientiarum
humanarum et historiae interpretationem, ipsasque leges civiles afficiunt ita
ut exinde multi perturbentur.
8. De inaequilibriis in mundo
hodierno. Tam rapida
rerum mutatio inordinate saepe progrediens, immo et ipsa discrepantiarum in
mundo vigentium acrior conscientia, contradictiones et inaequilibria gignunt
vel augent.
In ipsa persona frequentius oritur inaequilibrium inter
modernum intellectum practicum et theoreticam cogitandi rationem, quae summam
cognitionum suarum neque sibi subigere neque in syntheses apte ordinare valet. Oritur
pariter inaequilibrium inter sollicitudinem efficientiae practicae et
exigentias conscientiae moralis, necnon multoties inter condiciones vitae
collectivas et requisita cogitationis personalis, immo et contemplationis.
Oritur tandem inaequilibrium inter activitatis humanae specializationem et
universalem rerum visionem.
In familia autem discrepantiae oriuntur, sive ex prementibus
condicionibus demographicis, oeconomicis et socialibus, sive ex difficultatibus
inter generationes quae sibi subsequuntur exsurgentibus, sive ex novis
necessitudinibus socialibus inter viros ac mulieres. [1031]
Magnae oriuntur etiam discrepantiae inter stirpes, immo
inter varii generis societatis ordines; inter nationes opulentas et minus
valentes egentesque; denique, inter instituta internationalia, ex pacis
desiderio populorum exorta, et ambitionem propriae ideologiae disseminandae nec
non cupiditates collectivas in nationibus aliisve coetibus exsistentes.
Inde mutuae diffidentiae et inimicitiae, conflictationes
et aerumnae, quarum ipse homo simul causa est et victima.
9. De appetitionibus universalioribus generis
humani.
Interea crescit persuasio genus humanum non tantum imperium suum super res
creatas in dies magis roborare posse ac debere; sed insuper eius esse ordinem
politicum, socialem et oeconomicum statuere qui in dies melius homini inserviat
et singulos ac coetus adiuvet ad dignitatem sibi propriam affirmandam et
excolendam.
Hinc plurimi acerrime exigunt illa bona quibus, per
iniustitiam vel non aequam distributionem, orbatos se esse vivida conscientia
iudicant. Nationes in via progressus sicut illae recenter sui iuris factae,
bona civilizationis hodiernae non tantum in campo politico sed etiam oeconomico
participare et libere partibus suis in mundo fungi cupiunt, dum tamen in dies
augetur earumdem distantia simul ac persaepe dependentia etiam oeconomica ab
aliis ditioribus nationibus citius progredientibus. Populi fame
pressi populos opulentiores interpellant. Mulieres sibi vindicant, ubi eam
nondum sunt consecutae, paritatem de iure et de facto cum viris. Opifices
et ruricolae non solum victui necessaria comparare, sed laborando dotes suae
personae excolere, immo in ordinanda vita oeconomica, sociali, politica et
culturali suas partes agere volunt. Nunc primum in historia humana universi
populi iam persuasum sibi habent culturae beneficia reapse ad cunctos extendi
posse ac debere.
Sub omnibus autem istis exigentiis latet profundior et
universalior appetitio: personae scilicet atque coetus plenam atque liberam
vitam, homine dignam, sitiunt, omnia quae hodiernus mundus eis tam abundanter
praebere potest proprio servitio subicientes. Nationes praeterea in dies
fortius enituntur ut universalem quamdam communitatem assequantur.[1032]
Quae cum ita sint, mundus hodiernus simul potentem ac
debilem se exhibet, capacem optima vel pessima patrandi, dum ipsi ad libertatem
aut servitutem, ad progressum aut regressum, ad fraternitatem aut odium prostat
via. Praeterea, homo conscius fit ipsius esse recte dirigere vires, quas ipse
suscitavit et quae eum opprimere aut ei servire possunt. Unde seipsum interrogat.
10. De profundioribus interrogationibus generis
humani.
Revera inaequilibria quibus laborat mundus hodiernus cum inaequilibrio illo
fundamentaliori connectuntur, quod in hominis corde radicatur. In ipso enim
homine plura elementa sibi invicem oppugnant. Dum enim una ex parte, utpote
creatura, multipliciter sese limitatum experitur, ex altera vero in desideriis
suis illimitatum et ad superiorem vitam vocatum se sentit. Multis
sollicitationibus attractus, iugiter inter eas seligere et quibusdam renuntiare
cogitur. Immo, infirmus ac peccator, non raro illud quod non vult
facit et illud quod facere vellet non facit.[4] Unde in seipso divisionem patitur, ex qua
etiam tot ac tantae discordiae in societate oriuntur. Plurimi sane, quorum vita
materialismo practico inficitur, a clara huiusmodi dramatici status perceptione
avertuntur, vel autem, miseria oppressi, impediuntur quominus illum
considerent. Multi in interpretatione rerum multifarie proposita quietem se
invenire existimant.
Quidam vero a solo conatu humano veram plenamque generis
humani liberationem exspectant, sibique persuasum habent futurum regnum hominis
super terram omnia vota cordis eius expleturum esse. Nec desunt qui, de sensu
vitae desperantes, audaciam laudant eorum qui, exsistentiam humanam omnis
significationis propriae expertem existimantes, ei totam significationem ex
solo proprio ingenio conferre nituntur. Attamen, coram hodierna mundi
evolutione, in dies numerosiores fiunt qui quaestiones maxime fundamentales vel
ponunt vel nova acuitate persentiunt: quid est homo? Quinam est
sensus doloris, mali, mortis, quae, quamquam tantus progressus factus est,
subsistere pergunt? Ad quid victoriae illae tanto pretio acquisitae?
Quid societati homo afferre, quid ab ea exspectare potest? Quid post vitam hanc
terrestrem subsequetur? [1033]
Credit autem Ecclesia Christum, pro omnibus mortuum et
resuscitatum[5]
, homini lucem et vires per Spiritum suum praebere ut ille summae suae
vocationi respondere possit; nec aliud nomen sub caelo datum esse hominibus, in
quo oporteat eos salvos fieri[6].
Similiter credit clavem, centrum et finem totius humanae historiae in Domino ac
Magistro suo inveniri. Affirmat insuper Ecclesia omnibus mutationibus multa
subesse quae non mutantur, quaeque fundamentum suum ultimum in Christo habent,
qui est heri, hodie, Ipse et in saecula[7].
Sub lumine ergo Christi, Imaginis Dei invisibilis, Primogeniti omnis creaturae[8] , Concilium, ad mysterium hominis
illustrandum atque ad cooperandum in solutionem praecipuarum quaestionum nostri
temporis inveniendam, omnes alloqui intendit.
PARS
I
DE
ECCLESIA ET VOCATIONE HOMINIS
11. Impulsionibus Spiritus respondendum. Populus Dei,
fide motus, qua credit se a Spiritu Domini duci qui replet orbem terrarum, in
eventibus, exigentiis atque optatis, quorum una cum ceteris nostrae aetatis
hominibus partem habet, quaenam in illis sint vera signa praesentiae vel
consilii Dei, discernere satagit. Fides enim omnia novo lumine illustrat et
divinum propositum de integra hominis vocatione manifestat, ideoque ad
solutiones plene humanas mentem dirigit. Concilium imprimis illos valores, qui
hodie maxime aestimantur, sub hoc lumine diiudicare et ad fontem suum divinum
referre intendit. Hi enim valores, prout ex hominis ingenio eidem divinitus
collato procedunt, valde boni sunt; sed ex corruptione humani cordis a sua
debita ordinatione non raro detorquentur, ita ut purificatione indigeant.
Quid Ecclesia de homine sentit? Quaenam ad societatem
hodiernam aedificandam commendanda videntur? Quaenam est significatio ultima
humanae navitatis in universo mundo? Ad has quaestiones responsio
[1034] exspectatur. Exinde luculentius apparebit populum Dei et genus humanum,
cui ille inseritur, servitium sibi mutuo praestare, ita ut Ecclesiae missio
religiosam et ex hoc ipso summe humanam se exhibeat.
CAPUT
I
DE HUMANAE PERSONAE DIGNITATE
12. De homine ad imaginem
Dei. Secundum credentium et
non credentium fere concordem sententiam, omnia quae in terra sunt ad hominem,
tamquam ad centrum suum et culmen, ordinanda sunt.
Quid est autem homo? Multas opiniones de seipso protulit
et profert, varias et etiam contrarias, quibus saepe vel se tamquam absolutam
regulam exaltat vel usque ad desperationem deprimit, exinde anceps et anxius.
Quas quidem difficultates Ecclesia persentiens, a Deo revelante instructa
eisdem responsum afferre potest, quo vera hominis condicio delineetur,
explanentur eius infirmitates, simulque eius dignitas et vocatio recte agnosci
possint.
Sacrae enim Litterae docent hominem «ad imaginem Dei»,
creatum esse, capacem suum Creatorem cognoscendi et amandi, ab eo tamquam
dominum super omnes creaturas terrenas constitutum[9] , ut eas regeret, eisque uteretur,
glorificans Deum[10].
«Quid est homo quod memor es eius? aut filius hominis, quoniam visitas eum? Minuisti
eum paulo minus ab angelis, gloria et honore coronasti eum, et constituisti eum
super opera manuum tuarum. Omnia subiecisti sub pedibus eius» (Ps. 8, 5-7).
At Deus non creavit hominem solum: nam inde a primordiis
«masculum et feminam creavit eos» (Gen. 1, 27), quorum consociatio primam
formam efficit communionis personarum. Homo etenim ex intima sua natura ens
sociale est, atque sine relationibus cum aliis nec vivere nec suas dotes
expandere potest.
Deus
igitur, sicut iterum in sacra Pagina legimus, vidit
«cuncta quae fecerat, et erant valde bona» (Gen. 1, 31).
13. De
peccato. In iustitia a Deo constitutus, homo
tamen, suadente Maligno, inde ab exordio historiae, libertate sua abusus est,
seipsum [1035] contra Deum erigens et finem suum extra Deum attingere cupiens.
Cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, sed obscuratum est
insipiens cor eorum et servierunt creaturae potius quam Creatori[11]. Quod Revelatione divina nobis
innotescit, cum ipsa experientia concordat. Nam homo, cor suum inspiciens,
etiam ad malum inclinatum se comperit et in multiplicibus malis demersum, quae
a bono suo Creatore provenire non possunt. Deum tamquam principium suum saepe
agnoscere renuens, etiam debitum ordinem ad finem suum ultimum, simul ac totam
suam sive erga seipsum sive erga alios homines et omnes res creatas
ordinationem disrupit.
Ideo in seipso divisus est homo. Quapropter
tota vita hominum, sive singularis sive collectiva, ut luctationem et quidem
dramaticam se exhibet inter bonum et malum, inter lucem et tenebras. Immo
incapacem se invenit homo per seipsum mali impugnationes efficaciter
debellandi, ita ut unusquisque se quasi catenis vinctum sentiat. At ipse
Dominus venit ut hominem liberaret et confortaret, eum interius renovans ac
principem huius mundi (cf. Io. 12, 31) foras eiiciens qui eum in servitute
peccati retinebat[12].
Peccatum autem minuit ipsum hominem, a plenitudine consequenda eum repellens.
In lumine huius Revelationis simul sublimis vocatio et
profunda miseria, quas homines experiuntur, rationem suam ultimam inveniunt.
14. De hominis
constitutione. Corpore et
anima unus, homo per ipsam suam corporalem condicionem elementa mundi
materialis in se colligit, ita ut, per ipsum, fastigium suum attingant et ad
liberam Creatoris laudem vocem attollant[13]. Vitam
ergo corporalem homini despicere non licet, sed e contra ipse corpus suum,
utpote a Deo creatum et ultima die resuscitandum, bonum et honore dignum habere
tenetur. Peccato tamen vulneratus, corporis rebelliones
experitur. Ipsa igitur dignitas hominis postulat ut Deum glorificet in corpore
suo[14],
neve illud pravis cordis sui inclinationibus inservire sinat. [1036]
Homo vero non fallitur, cum se rebus
corporalibus superiorem agnoscit, et non tantum ut particulam naturae aut
anonymum elementum civitatis humanae seipsum considerat. Interioritate enim sua
universitatem rerum excedit: ad hanc profundam interioritatem redit, quando
convertitur ad cor, ubi Deus eum exspectat, qui corda scrutatur[15] , et ubi ipse sub oculis Dei de propria
sorte decernit. Itaque, animam spiritualem et immortalem in seipso agnoscens,
non fallaci figmento illuditur, a physicis tantum et socialibus condicionibus
fluente, sed e contra ipsam profundam rei veritatem attingit.
15. De dignitate intellectus, de veritate et de
sapientia. Recte iudicat homo, divinae mentis lumen participans, se intellectu
suo universitatem rerum superare. Ingenium suum per saecula impigre exercendo
ipse in scientiis empiricis, artibus technicis et liberalibus sane profecit. Nostris
autem temporibus in mundo materiali praesertim investigando et sibi subiiciendo
egregios obtinuit successus. Semper tamen profundiorem veritatem quaesivit et
invenit. Intelligentia enim non ad sola phaenomena coarctatur, sed realitatem
intelligibilem cum vera certitudine adipisci valet, etiamsi, ex sequela
peccati, ex parte obscuratur et debilitatur.
Humanae tandem personae intellectualis natura per
sapientiam perficitur et perficienda est, quae mentem hominis ad vera bonaque
inquirenda ac diligenda suaviter attrahit, et qua imbutus homo per visibilia ad
invisibilia adducitur.
Aetas autem nostra, magis quam saecula anteacta, tali
sapientia indiget ut humaniora fiant quaecumque nova ab homine deteguntur.
Periclitatur enim sors futura mundi nisi sapientiores suscitentur homines.
Insuper notandum est plures nationes, bonis quidem oeconomicis pauperiores,
sapientia vero ditiores, ceteris eximium emolumentum praestare posse.
Spiritus Sancti dono, homo ad mysterium consilii divini
contemplandum et sapiendum fide accedit[16]. [1037]
16. De dignitate conscientiae
moralis. In imo
conscientiae legem homo detegit, quam ipse sibi non dat, sed cui obedire debet,
et cuius vox, semper ad bonum amandum et faciendum ac malum vitandum eum
advocans, ubi oportet auribus cordis sonat: fac hoc, illud devita. Nam homo
legem in corde suo a Deo inscriptam habet, cui parere ipsa dignitas eius est et
secundum quam ipse iudicabitur[17].
Conscientia est nucleus secretissimus atque sacrarium hominis, in quo solus est
cum Deo, cuius vox resonat in intimo eius[18]. Conscientia modo mirabili illa lex
innotescit, quae in Dei et proximi dilectione adimpletur[19].
Fidelitate erga conscientiam christiani cum ceteris hominibus coniunguntur ad
veritatem inquirendam et tot problemata moralia, quae tam in vita singulorum quam
in sociali consortione exsurgunt, in veritate solvenda. Quo magis ergo
conscientia recta praevalet, eo magis personae et coetus a caeco arbitrio
recedunt et normis obiectivis moralitatis conformari satagunt. Non raro tamen
evenit ex ignorantia invincibili conscientiam errare, quin inde suam dignitatem
amittat. Quod autem dici nequit cum homo de vero ac bono inquirendo parum
curat, et conscientia ex peccati consuetudine paulatim fere obcaecatur.
17. De praestantia
libertatis. At nonnisi libere homo
ad bonum se convertere potest, quam libertatem coaevi nostri magni faciunt
ardenterque prosequuntur: et recte sane. Saepe tamen eam pravo modo fovent,
tamquam licentiam quidquid faciendi dummodo delectet, etiam malum. Vera autem
libertas eximium est divinae imaginis in homine signum. Voluit enim Deus
hominem relinquere in manu consilii sui[20]
, ita ut Creatorem suum sponte quaerat et libere ad plenam et beatam
perfectionem ei inhaerendo perveniat. Dignitas igitur hominis requirit ut
secundum consciam et liberam electionem agat, personaliter scilicet ab intra
motus et inductus, et non sub caeco impulsu interno vel sub mera externa
coactione. Talem vero dignitatem obtinet homo cum, sese ab omni passionum
captivitate liberans, finem suum in boni libera [1038] electione persequitur et
apta subsidia efficaciter ac sollerti industria sibi procurat. Quam
ordinationem ad Deum libertas hominis, a peccato vulnerata, nonnisi gratia Dei
adiuvante, plene actuosam efficere potest. Unicuique autem ante tribunal Dei
propriae vitae ratio reddenda erit, prout ipse sive bonum sive malum gesserit[21].
18. De mysterio
mortis. Coram morte aenigma condicionis
humanae maximum evadit. Non tantum cruciatur homo dolore et corporis
dissolutione progrediente, sed etiam, immo magis, perpetuae extinctionis
timore. Recte autem instinctu cordis sui iudicat, cum totalem ruinam et
definitivum exitum suae personae abhorret et respuit. Semen aeternitatis quod
in se gerit, ad solam materiam cum irreductibile sit, contra mortem insurgit.
Omnia technicae artis molimina, licet perutilia, anxietatem hominis sedare non
valent: prorogata enim biologica longaevitas illi ulterioris vitae desiderio
satisfacere nequit, quod cordi eius ineluctabiliter inest.
Dum coram morte omnis imaginatio deficit, Ecclesia tamen,
Revelatione divina edocta, hominem ad beatum finem, ultra terrestris miseriae
limites, a Deo creatum esse affirmat. Mors insuper corporalis, a qua homo si
non peccasset subtractus fuisset[22]
, fides christiana docet fore ut vincatur, cum homo in salutem, culpa sua
perditam, ab omnipotente et miserante Salvatore restituetur. Deus enim hominem vocavit
et vocat ut Ei in perpetua incorruptibilis vitae divinae communione tota sua
natura adhaereat. Quam victoriam Christus, hominem a morte per mortem suam
liberando, ad vitam resurgens adeptus est[23]. Cuicumque igitur recogitanti homini,
fides, cum solidis argumentis oblata, in eius anxietate de sorte futura
responsum offert; simulque facultatem praebet cum dilectis fratribus iam morte
praereptis in Christo communicandi, spem conferens eos veram vitam apud Deum
adeptos esse.
19. De formis et radicibus
atheismi. Dignitatis humanae
eximia ratio in vocatione hominis ad communionem cum Deo consistit. Ad
colloquium cum Deo iam inde ab ortu suo invitatur homo: non enim exsistit,
[1039] nisi quia, a Deo ex amore creatus, semper ex amore conservatur; nec
plene secundum veritatem vivit, nisi amorem illum libere agnoscat et Creatori
suo se committat. Multi tamen ex coaevis nostris hanc intimam ac vitalem cum
Deo coniunctionem nequaquam perspiciunt aut explicite reiiciunt, ita ut
atheismus inter gravissimas huius temporis res adnumerandus sit ac diligentiori
examini subiiciendus.
Voce atheismi phaenomena inter se valde diversa
designantur. Dum enim a quibusdam Deus expresse negatur, alii censent hominem
nihil omnino de Eo asserere posse; alii vero quaestionem de Deo tali methodo
examini subiiciunt, ut illa sensu carere videatur. Multi, scientiarum
positivarum limites indebite praetergressi, aut omnia hac sola scientifica
ratione explicari contendunt aut e contra nullam omnino veritatem absolutam iam
admittunt. Quidam hominem tantopere exaltant, ut fides in Deum quasi enervis
fiat, magis proclives, ut videntur, ad affirmationem hominis quam ad Dei
negationem. Alii Deum sibi ita effingunt, ut illud figmentum, quod repudiant, nullo
modo Deus sit Evangelii. Alii quaestiones de Deo ne aggrediuntur quidem, quippe
qui inquietudinem religiosam non experiri videantur nec percipiant quare de
religione iam sibi curandum sit. Atheismus praeterea non raro oritur sive ex
violenta contra malum in mundo protestatione, sive ex nota ipsius absoluti
quibusdam humanis bonis indebite adiudicata, ita ut ista iam loco Dei
habeantur. Ipsa civilizatio hodierna, non ex se, sed utpote nimis rebus
terrestribus intricata accessum ad Deum saepe difficiliorem reddere potest.
Sane qui voluntarie Deum a corde suo arcere et
quaestiones religiosas devitare conantur, dictamen conscientiae suae non
secuti, culpae expertes non sunt; attamen et ipsi credentes quamdam de hoc
responsabilitatem saepe ferunt. Atheismus enim, integre consideratus, non est
quid originarium, sed potius ex diversis causis oritur, inter quas adnumeratur
etiam reactio critica contra religiones et quidem, in nonnullis regionibus,
praesertim contra religionem christianam. Quapropter in hac atheismi genesi
partem non parvam habere possunt credentes, quatenus, neglecta fidei
educatione, vel fallaci doctrinae expositione, vel etiam vitae suae religiosae,
moralis ac socialis defectibus, Dei et religionis genuinum vultum potius velare
quam revelare dicendi sint. [1040]
20. De atheismo
systematico. Atheismus modernus formam
etiam systematicam saepe praebet, quae, praeter alias causas, optatum
autonomiae hominis eo usque perducit ut contra qualemcumque a Deo dependentiam
difficultatem suscitet. Qui talem atheismum profitentur, libertatem in eo esse
contendunt quod homo sibi ipse sit finis, propriae suae historiae solus artifex
et demiurgus: quod componi non posse autumant cum agnitione Domini, omnium
rerum auctoris et finis, vel saltem talem affirmationem plane superfluam reddere.
Cui doctrinae favere potest sensus potentiae quem
hodiernus progressus technicus homini confert.
Inter formas hodierni atheismi illa non praetermittenda
est, quae liberationem hominis praesertim ex eius liberatione oeconomica et
sociali exspectat. Huic autem liberationi religionem natura sua obstare
contendit, quatenus, in futuram fallacemque vitam spem hominis erigens, ipsum a
civitatis terrestris aedificatione deterreret. Unde fautores talis doctrinae,
ubi ad regimen reipublicae accedunt, religionem vehementer oppugnant, atheismum
diffundentes etiam adhibitis, praesertim in iuvenum educatione, illis
pressionis mediis, quibus potestas publica pollet.
21. De habitudine Ecclesiae ad atheismum. Ecclesia,
fideliter tum Deo tum hominibus addicta, desistere non potest quin dolenter
perniciosas illas doctrinas actionesque, quae rationi et communi experientiae
humanae contradicunt hominemque ab innata eius excellentia deiiciunt, omni firmitate
reprobet, sicut antehac reprobavit[24].
Abditas tamen in atheorum mente negationis Dei causas
deprehendere conatur et, de gravitate quaestionum quas atheismus excitat
conscia necnon caritate erga omnes homines ducta, eas serio ac profundiori
examini subiiciendas esse censet.
Tenet Ecclesia agnitionem Dei dignitati hominis nequaquam
opponi, cum huiusmodi dignitas in ipso Deo fundetur et perficiatur: homo enim
[1041] a Deo creante intelligens ac liber in societate constituitur; sed
praesertim ad ipsam Dei communionem ut filius vocatur et ad Ipsius felicitatem
participandam. Docet praeterea per spem eschatologicam momentum munerum
terrestrium non minui, sed potius eorum adimpletionem novis motivis fulciri.
Deficientibus e contra fundamento divino et spe vitae aeternae, hominis
dignitas gravissime laeditur, ut saepe hodie constat, atque vitae et mortis,
culpae et doloris aenigmata sine solutione manent, ita ut homines in
desperationem non raro deiiciantur.
Omnis homo interea sibi ipsi remanet quaestio insoluta,
subobscure percepta. Nemo enim quibusdam momentis, praecipue in maioribus vitae
eventibus, praefatam interrogationem omnino effugere valet. Cui quaestioni
solus Deus plene et omni certitudine responsum affert, qui ad altiorem
cogitationem et humiliorem inquisitionem hominem vocat.
Remedium autem atheismo afferendum, cum a doctrina apte
exposita, tum ab integra Ecclesiae eiusque membrorum vita exspectandum est.
Ecclesiae enim est Deum Patrem eiusque Filium incarnatum praesentem et quasi
visibilem reddere, ductu Spiritus Sancti sese indesinenter renovando et
purificando[25].
Id imprimis obtinetur testimonio fidei vivae et maturae, ad hoc scilicet
educatae ut difficultates lucide perspicere valeat easque superare. Huius fidei
testimonium praeclarum plurimi martyres reddiderunt et reddunt. Quae fides suam
fecunditatem manifestare debet, credentium integram vitam, etiam profanam,
penetrando, eosque ad iustitiam et amorem, praesertim erga egentes, movendo. Ad
praesentiam Dei manifestandam maxime denique confert caritas fraterna fidelium,
qui spiritu unanimes collaborant fidei Evangelii[26] , et signum unitatis se exhibent.
Ecclesia
vero, etiamsi atheismum omnino reiicit, sincere
tamen profitetur homines omnes, credentes et non credentes, ad hunc mundum, in
quo communiter vivunt, recte aedificandum opem conferre debere: quod certe
fieri non potest sine sincero et prudenti colloquio. Conqueritur igitur de
discrimine inter credentes et non credentes, quod quidam civitatum rectores,
personae humanae iura fundamentalia non agnoscentes, iniuste inducunt. Pro
credentibus vero actuosam libertatem [1042] expostulat ut in hoc mundo etiam
Dei templum exstruere sinantur. Atheos autem humaniter invitat ut Evangelium
Christi corde aperto considerent.
Apprime etenim novit Ecclesia nuntium suum cum
secretissimis humani cordis desideriis concordare, cum vocationis humanae
dignitatem vindicat, illis qui iam de altiore sua sorte desperant spem
restituens. Nuntium eius, nedum hominem minuat, lucem, vitam et libertatem ad
eius profectum fundit; atque praeter illud nihil cordi hominis satisfacere
valet: «Fecisti nos ad Te», Domine, «et inquietum est cor nostrum, donec
requiescat in Te»[27].
22. De Christo novo Homine. Reapse nonnisi in mysterio
Verbi incarnati mysterium hominis vere clarescit. Adam enim, primus homo, erat
figura futuri[28]
, scilicet Christi Domini. Christus, novissimus Adam, in ipsa revelatione
mysterii Patris Eiusque amoris, hominem ipsi homini plene manifestat eique
altissimam eius vocationem patefacit. Nil igitur mirum in Eo praedictas
veritates suum invenire fontem atque attingere fastigium.
Qui est «imago Dei invisibilis» (Col. 1, 15)[29] , Ipse est homo perfectus, qui Adae
filiis similitudinem divinam, inde a primo peccato deformatam, restituit. Cum
in Eo natura humana assumpta, non perempta sit[30] , eo ipso etiam in nobis ad sublimem
dignitatem evecta est. Ipse enim, Filius Dei, incarnatione sua cum omni homine
quodammodo Se univit. Humanis manibus opus fecit, humana mente cogitavit,
humana voluntate egit[31]
, humano corde dilexit. Natus de Maria [1043] Virgine, vere unus ex nostris
factus est, in omnibus nobis similis excepto peccato[32].
Agnus innocens, sanguine suo libere effuso, vitam nobis
meruit, in Ipsoque Deus nos Sibi et inter nos reconciliavit[33] et a servitute diaboli ac peccati
eripuit, ita ut unusquisque nostrum cum Apostolo dicere possit: Filius Dei
«dilexit me et tradidit semetipsum pro me» (Gal. 2, 20). Pro nobis patiendo non
solummodo exemplum praebuit ut sequamur vestigia Eius[34] , sed et viam instauravit, quam dum
sequimur, vita et mors sanctificantur novumque sensum accipiunt.
Christianus autem homo, conformis imagini Filii factus
qui est Primogenitus in multis fratribus[35] , «primitias Spiritus» (Rom. 8, 23)
accipit, quibus capax fit legem novam amoris adimplendi[36]. Per hunc Spiritum, qui est «pignus
hereditatis» (Eph. 1, 14), totus homo interius restauratur, usque ad
«redemptionem corporis» (Rom. 8, 23): «Si Spiritus Eius, qui suscitavit Iesum a
mortuis, habitat in vobis: qui suscitavit Iesum Christum a mortuis, vivificabit
et mortalia corpora vestra, propter inhabitantem Spiritum eius in vobis» (Rom.
8, 11)[37]
Christianum certe urgent necessitas et officium contra malum per multas
tribulationes certandi necnon mortem patiendi; sed mysterio paschali
consociatus, Christi morti configuratus, ad resurrectionem spe roboratus
occurret[38].
Quod non tantum pro christifidelibus valet, sed et pro
omnibus hominibus bonae voluntatis in quorum corde gratia invisibili modo
operatur[39]. Cum
enim pro omnibus mortuus sit Christus[40] cumque
vocatio hominis ultima revera una sit, scilicet divina, tenere debemus Spiritum
Sanctum cunctis possibilitatem offerre ut, modo Deo cognito, huic paschali
mysterio consocientur. [1044]
Tale et tantum est hominis mysterium, quod per
Revelationem christianam credentibus illucescit. Per Christum et in Christo,
igitur, illuminatur aenigma doloris et mortis, quod extra Eius Evangelium nos
obruit. Christus resurrexit, morte sua mortem destruens, vitamque nobis
largitus est[41] ut,
filii in Filio, clamemus in Spiritu: Abba, Pater![42]
CAPUT
II
DE HOMINUM COMMUNITATE
Quid Concilium
intendat. Inter praecipuos mundi
hodierni aspectus, mutuarum inter homines necessitudinum multiplicatio
adnumeratur, ad quam evolvendam hodierni technici progressus plurimum
conferunt. Tamen fraternum hominum colloquium non in istis progressibus, sed
profundius in personarum communitate perficitur, quae mutuam reverentiam erga
plenam earum dignitatem spiritualem exigit. Ad hanc vero communionem inter
personas promovendam, Revelatio christiana magnum subsidium affert, simulque ad
altiorem vitae socialis legum intelligentiam nos perducit quas Creator in
natura spirituali ac morali hominis inscripsit.
Quoniam autem recentiora Ecclesiae Magisterii documenta
christianam de societate humana doctrinam fusius exposuerunt[43], Concilium quasdam tantum principaliores
veritates in memoriam revocat earumque fundamenta sub luce Revelationis
exponit. Deinde in quaedam consectaria insistit quae nostris
diebus maioris sunt momenti.
24. De indole communitaria vocationis humanae in
consilio Dei. Deus, qui paternam curam omnium habet, voluit ut cuncti homines
unam efficerent familiam fraternoque animo se invicem tractarent. Omnes [1045]
enim creati ad imaginem Dei, qui fecit «ex uno omne genus hominum inhabitare
super universam faciem terrae» (Act. 17, 26), ad unum eumdemque finem, id est
ad Deum ipsum, vocantur.
Quapropter dilectio Dei et proximi primum et maximum
mandatum est. A Sacra autem Scriptura docemur Dei amorem a proximi amore
seiungi non posse: «...si quod est aliud mandatum, in hoc verbo instauratur:
Diliges proximum tuum sicut teipsum ... Plenitudo ergo legis est
dilectio» (Rom. 13, 9-10; cf. I Io. 4, 20). Quod vero hominibus magis in dies
ab invicem dependentibus atque mundo magis in dies unificato maximi comprobatur
esse momenti.
Immo Dominus Iesus, quando Patrem orat ut «omnes unum
sint ..., sicut et nos unum sumus» (Io. 17, 21-22), prospectus praebens humanae
rationi impervios, aliquam similitudinem innuit inter unionem personarum
divinarum et unionem filiorum Dei in veritate et caritate. Haec similitudo
manifestat hominem, qui in terris sola creatura est quam Deus propter seipsam
voluerit, plene seipsum invenire non posse nisi per sincerum sui ipsius donum[44].
25. De interdependentia humanae personae et humanae
societatis. Ex sociali hominis indole apparet humanae personae profectum et
ipsius societatis incrementum ab invicem pendere. Etenim principium, subiectum
et finis omnium institutorum socialium est et esse debet humana persona, quippe
quae, suapte natura, vita sociali omnino indigeat[45]. Cum igitur vita socialis non sit homini
quid adventicium, ideo commercio cum aliis, mutuis officiis, colloquio cum
fratribus, quoad omnes suas dotes grandescit homo, et suae vocationi respondere
potest.
Ex socialibus vinculis, quae homini excolendo necessaria
sunt, alia, uti familia et communitas politica, intimae eius naturae
immediatius congruunt; alia potius ex eius libera voluntate procedunt. Nostra
hac aetate, variis de causis, mutuae necessitudines et interdependentiae in
dies multiplicantur; unde diversa oriuntur consociationes et instituta sive
publici sive privati iuris. Hoc autem factum, quod socializatio nuncupatur,
licet periculis sane non careat, multa tamen secum [1046] emolumenta affert ad
confirmandas et augendas humanae personae qualitates eiusque iura tuenda[46].
Sed si personae humanae ad suam vocationem adimplendam,
etiam religiosam, ex hac vita sociali multum accipiunt, negari tamen nequit
homines ex adiunctis socialibus in quibus vivunt et, inde ab infantia,
immerguntur, saepe a bono faciendo averti et ad malum impelli. Certum est
perturbationes, tam frequenter in ordine sociali occurrentes, ex ipsa formarum
oeconomicarum, politicarum et socialium tensione pro parte provenire. Sed
penitius ex hominum superbia et egoismo oriuntur, quae etiam ambitum socialem
pervertunt. Ubi autem ordo rerum sequelis peccati afficitur, homo, proclivis ad
malum natus, nova deinde ad peccatum incitamenta invenit, quae, sine strenuis
gratia adiuvante conatibus, superari nequeunt.
26. De bono communi
promovendo. Ex interdependentia in
dies strictiore et paulatim ad mundum universum diffusa sequitur bonum commune
-seu summam eorum vitae socialis condicionum quae tum coetibus, tum singulis
membris permittunt ut propriam perfectionem plenius atque expeditius
consequantur- hodie magis magisque universale evadere, et exinde iura
officiaque implicare, quae totum humanum genus respiciunt. Quilibet coetus
necessitatum et legitimarum appetitionum aliorum coetuum, immo boni communis
totius familiae humanae, rationem habere debet[47].
Simul vero conscientia crescit eximiae dignitatis quae
personae humanae competit, cum ipsa rebus omnibus praestet, et eius iura
officiaque universalia sint atque inviolabilia. Oportet ergo ut ea omnia homini
pervia reddantur, quibus ad vitam vere humanam gerendam indiget, ut sunt
victus, vestitus, habitatio, ius ad statum vitae libere eligendum et ad
familiam condendam, ad educationem, ad laborem, ad bonam famam, ad reverentiam,
ad congruam informationem, ad agendum iuxta rectam suae conscientiae normam, ad
vitae privatae protectionem atque ad iustam libertatem etiam in re religiosa.
Ordo socialis igitur eiusque progressus in bonum
personarum [1047] indesinenter cedere debent, siquidem rerum ordinatio ordini
personarum subiicienda est et non e converso, ipso Domino id innuente cum
dixerit sabbatum propter hominem factum esse et non hominem propter sabbatum[48]. Ordo ille in dies evolvendus, in
veritate fundandus, in iustitia aedificandus, amore vivificandus est; in
libertate autem aequilibrium in dies humanius invenire debet[49]. Ad haec autem implenda mentis renovatio
atque amplae societatis immutationes inducendae sunt.
Spiritus Dei, qui mirabili providentia temporum cursum
dirigit et faciem terrae renovat, huic evolutioni adest. Evangelicum autem
fermentum in corde hominis irrefrenabilem dignitatis exigentiam excitavit atque
excitat.
27. De reverentia erga personam
humanam. Ad practica
urgentioraque consectaria descendens, Concilium reverentiam inculcat erga
hominem, ita ut singuli proximum, nullo excepto, tamquam alterum seipsum
considerare debeant, de eius vita et de mediis ad illam digne degendam
necessariis rationem imprimis habentes[50],
ne divitem illum imitentur, qui pauperis Lazari nullam curam egit[51].
Nostris praesertim diebus urget obligatio nosmetipsos
cuiuslibet omnino hominis proximos efficiendi et illi occurrenti actuose
inserviendi, sive sit senex ab omnibus derelictus, sive alienigena operarius
iniuste despectus, sive exsul, sive infans ex illegitima unione natus, immerito
patiens propter peccatum a se non commissum, vel esuriens qui conscientiam
nostram interpellat Domini vocem revocans: «Quamdiu fecistis uni ex his
fratribus meis minimis, mihi fecistis» (Mt. 25, 40).
Quaecumque insuper ipsi vitae adversantur, ut cuiusvis
generis homicidia, genocidia, abortus, euthanasia et ipsum voluntarium
suicidium; quaecumque humanae personae integritatem violant, ut mutilationes,
tormenta corpori mentive inflicta, conatus ipsos animos coërcendi; quaecumque
humanam dignitatem offendunt, ut infrahumanae vivendi condiciones, arbitrariae
incarcerationes, deportationes, servitus, prostitutio, mercatus mulierum et
iuvenum; condiciones quoque laboris [1048] ignominiosae, quibus operarii ut
mera quaestus instrumenta, non ut liberae et responsabiles personae tractantur:
haec omnia et alia huiusmodi probra quidem sunt, ac dum civilizationem humanam
inficiunt, magis eos inquinant qui sic se gerunt, quam eos qui iniuriam
patiuntur et Creatoris honori maxime contradicunt.
28. De reverentia et amore erga
adversarios. Ad illos
etiam qui in rebus socialibus, politicis vel etiam religiosis aliter ac nos
sentiunt aut faciunt, reverentia et caritas extendi debent; quo magis quidem
humanitate et caritate modos sentiendi eorum intimius comprehendemus, eo facilius
cum ipsis colloquium inire poterimus.
Haec sane caritas et benignitas nequaquam indifferentes
erga veritatem et bonum nos reddere debent.
Immo caritas ipsa discipulos Christi urget ad veritatem
salutarem omnibus hominibus annuntiandam. Sed distinguere oportet inter
errorem, semper reiciendum, et errantem, qui dignitatem personae iugiter
servat, etiam ubi falsis minusve accuratis notionibus religiosis inquinatur[52]. Deus solus iudex est et
scrutator cordium: unde nos vetat de interiore cuiusvis culpa iudicare[53].
Doctrina Christi ut etiam iniuriis ignoscamus postulat
praeceptumque amoris ad inimicos omnes extendit, quod est Novae Legis mandatum:
«Audistis quia dictum est: Diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum
tuum. Ego autem dico vobis: Diligite inimicos vestros, benefacite his qui
oderunt vos: et orate pro persequentibus et calumniantibus vos» (Mt. 5, 43-44)[54].
29. De essentiali inter omnes homines aequalitate et de
iustitia sociali. Cum omnes homines, anima rationali pollentes et ad imaginem
Dei creati, eamdem naturam eamdemque originem habeant, cumque, a Christo
redempti, eadem vocatione et destinatione divina fruantur, fundamentalis
aequalitas inter omnes magis magisque agnoscenda est.
Sane varia capacitate physica viriumque intellectualium
et moralium diversitate non omnes homines aequiparantur. Omnis tamen
discriminandi modus in iuribus personae fundamentalibus, sive socialis sive
[1049] culturalis, ob sexum, stirpem, colorem, socialem condicionem, linguam
aut religionem, superandus et removendus est, utpote Dei proposito contrarius. Vere
enim dolendum est iura illa fundamentalia personae adhuc non ubique sarta tecta
servari. Ut si mulieri denegetur facultas libere sponsum eligendi et vitae
statum amplectendi, vel ad parem educationem et culturam quae viro agnoscitur
accedendi.
Insuper, quamquam inter homines iustae diversitates
adsunt, aequalis personarum dignitas postulat ut ad humaniorem et aequam vitae
condicionem deveniatur. Etenim nimiae inter membra vel populos unius familiae
humanae inaequalitate oeconomicae et sociales scandalum movent, atque iustitiae
sociali, aequitati, personae humanae dignitati, necnon paci sociali et
internationali adversantur.
Humanae autem institutiones, sive privatae sive publicae,
dignitati ac fini hominis subservire nitantur, simul adversus quamlibet
servitutem tum socialem tum politicam strenue decertantes, et iura hominum
fundamentalia sub omni regimine politico servantes. Immo, huiusmodi
institutiones spiritualibus rebus, omnium altissimis, paulatim congruant
oportet, etiamsi interdum sat longo tempore opus sit ut ad optatum finem
perveniant.
30. Quod ultra individualisticam ethicam progrediendum
sit. Profunda et velox rerum immutatio urgentius postulat ut nemo sit qui, ad
rerum cursum non attendens vel inertia torpens, ethicae mere individualisticae
indulgeat. Iustitiae ac caritatis officium magis ac magis adimpletur per hoc
quod unusquisque, ad bonum commune iuxta proprias capacitates et aliorum
necessitates conferens, etiam institutiones sive publicas sive privatas
promovet et adiuvat quae hominum vitae condicionibus in melius mutandis
inserviunt. Sunt autem qui, largas generosioresque opiniones profitentes, ita
tamen semper reapse vivunt ac si nullam societatis necessitatum curam habeant. Immo,
plures, in variis regionibus, leges et praescriptiones sociales minimi faciunt.
Non pauci, variis fraudibus ac dolis, iusta vectigalia vel alia quae
societati debentur effugere non verentur. Alii normas quasdam vitae socialis,
e. gr., ad valetudinem tuendam, aut ad vehiculorum ductum moderandum statutas,
parvi aestimant, non animadvertentes se tali incuria vitae suae et aliorum
periculum inferre. [1050]
Sanctum sit omnibus necessitudines sociales inter
praecipua hominis hodierni officia recensere easque observare. Quo magis enim
mundus unitur, eo apertius hominum munera particulares coetus superant et ad
universum mundum paulatim extenduntur.
Quod fieri nequit nisi et singuli homines et ipsorum
coetus virtutes morales et sociales in seipsis colant et in societate diffundant,
ita ut vere novi homines et artifices novae humanitatis exsistant cum
necessario auxilio divinae gratiae.
31. De responsabilitate et
participatione. Ut singuli
homines suum conscientiae officium accuratius impleant tum erga seipsos, tum
erga varios coetus quorum membra sunt, diligenter ad ampliorem animi culturam
educandi sunt, ingentibus adhibitis subsidiis quae hodie generi humano praesto
sunt. Praeprimis educatio iuvenum cuiuslibet socialis originis ita instituenda
est, ut viri mulieresque suscitentur qui non tantum exculti ingenii sed et
magni animi sint, utpote qui a nostro tempore vehementer postulentur.
Sed ad hunc responsabilitatis sensum homo vix pervenit,
nisi vitae condiciones ei permittant ut suae dignitatis conscius fiat, et vocationi
suae, seipsum pro Deo et pro aliis impendendo, respondeat. Humana vero libertas
saepe debilior fit, ubi homo in extremam incidit egestatem, sicut vilescit, ubi
ipse, nimiis vitae facilitatibus indulgens, in aurea veluti solitudine seipsum
includit. E contra roboratur, cum homo inevitabiles vitae socialis necessitates
accipit, multiformes exigentias humanae coniunctionis assumit atque humanae
communitatis servitio se obstringit.
Ideo omnium exstimulanda est voluntas inceptorum
communium suas partes assumendi. Laudanda est autem ratio agendi nationum, in
quibus pars quam maxima civium in vera libertate rerum publicarum particeps
fit. Ratio tamen habenda est condicionis realis uniuscuiusque gentis et
necessarii vigoris publicae auctoritatis. Ut vero omnes cives proni sint ad
participandam vitam variorum coetuum, quibus corpus sociale constat, necesse
est ut his in coetibus bona inveniant, quae ipsos attrahant eosque ad aliorum
servitium disponant. Iure arbitrari possumus futuram humanitatis sortem in illorum
manibus reponi, qui posteris generationibus vivendi et sperandi rationes
tradere valent. [1051]
32. Verbum Incarnatum et solidarietas
humana. Sicut
Deus homines non ad singulatim vivendum, sed ad socialem unionem efformandam
creavit, ita Ipsi etiam «placuit ... homines non singulatim, quavis mutua
connexione seclusa, sanctificare et salvare, sed eos in populum constituere,
qui in veritate Ipsum agnosceret Ipsique sancte serviret»[55]. Inde ab initio historiae salutis Ipse
homines elegit non ut individuos tantum sed ut membra cuiusdam communitatis.
Illos enim electos Deus, suum aperiens consilium, vocavit «populum suum» (Ex.
3, 7-12), quocum insuper in Sinai foedus pepigit[56].
Quae indoles communitaria opere Iesu Christi perficitur
et consummatur. Ipsum enim Verbum incarnatum humanae consortionis
particeps esse voluit. Canae nuptiis interfuit, in domum Zachaei descendit, cum
publicanis et peccatoribus manducavit. Patris amorem hominumque eximiam
vocationem, communissimas res sociales commemorando et locutiones figurasque
vitae plane cotidianae adhibendo, revelavit. Necessitudines humanas, imprimis
familiares, ex quibus rationes sociales oriuntur, sanctificavit, legibus suae
patriae voluntarie subditus. Vitam opificis sui temporis et regionis
propriam ducere voluit.
In sua praedicatione clare mandavit filiis Dei ut tamquam
fratres ad invicem se gererent. In sua oratione rogavit ut omnes discipuli sui
unum essent. Immo Ipse usque ad mortem sese pro omnibus obtulit, omnium
Redemptor. «Maiorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro
amicis suis» (Io. 15, 13). Apostolos autem iussit praedicare omnibus gentibus
nuntium evangelicum ut genus humanum familia Dei fieret, in qua plenitudo legis
esset dilectio.
Primogenitus in multis fratribus, inter omnes qui Eum
fide ac caritate recipiunt, post mortem et resurrectionem suam, dono sui
Spiritus novam fraternam communionem instituit, in Corpore scilicet suo, quod
est Ecclesia, in quo omnes, inter se invicem membra, secundum dona diversa
concessa, mutua sibi praestarent servitia.
Quae solidarietas semper augenda erit, usque ad illam
diem qua consummabitur, et qua homines, gratia salvati, tamquam familia a Deo
et Christo Fratre dilecta, perfectam gloriam Deo praestabunt. [1052]
CAPUT
III
DE HUMANA NAVITATE IN UNIVERSO MUNDO
33. Ponitur
problema. Suo labore atque ingenio homo
suam vitam amplius evolvere semper conatus est; hodie autem, praesertim ope
scientiae et artis technicae, suum dominium in universam fere naturam dilatavit
ac iugiter dilatat, et adiuvantibus imprimis auctis inter nationes multimodi
commercii mediis, familia humana paulatim tamquam unam in universo mundo communitatem
sese agnoscit atque constituit. Quo fit, ut multa bona, quae olim homo a
supernis viribus praesertim exspectabat, hodie iam propria industria sibi
procuret.
Coram immenso hoc conamine, quod totum humanum genus iam
pervadit, multae exsurgunt inter homines interrogationes. Quinam est
illius operositatis sensus et valor? Quomodo omnibus his rebus utendum est? Ad
quem finem assequendum nisus sive singulorum sive societatum tendunt? Ecclesia,
quae depositum verbi Dei custodit, ex quo principia in ordine religioso et
morali hauriuntur, quin semper de singulis quaestionibus responsum in promptu
habeat, lumen revelationis cum omnium peritia coniungere cupit, ut iter
illuminetur, quod humanitas nuper ingressa est.
34. De valore humanae
navitatis. Hoc credentibus ratum
est, navitatem humanam individualem et collectivam, seu ingens illud conamen,
quo homines decursu saeculorum suae vitae condiciones in melius mutare
satagunt, in seipso consideratum, Dei proposito respondere. Homo enim, ad
imaginem Dei creatus, mandatum accepit ut, terram cum omnibus quae in ea
continentur sibi subiciens, mundum in iustitia et sanctitate regeret[57] utque, Deum omnium Creatorem agnoscens,
seipsum ac rerum universitatem ad Ipsum referret, ita ut rebus omnibus homini
subiectis, admirabile sit nomen Dei in universa terra[58].
Quod etiam opera penitus quotidiana respicit. Viri namque
et mulieres qui, dum vitae sustentationem sibi et familiae comparant, navitates
[1053] suas ita exercent ut societati opportune ministrent, iure existimare
possunt se suo labore opus Creatoris evolvere, commodis fratrum suorum
consulere, et ad consilium divinum in historia adimplendum personali industria
conferre[59].
Christiani itaque, nedum arbitrentur opera, quae homines
suo ingenio et virtute pepererunt, Dei potentiae opponi, creaturamque
rationalem quasi aemulam Creatoris exsistere, potius persuasum habent humani
generis victorias signum esse magnitudinis Dei et fructus ineffabilis Ipsius
consilii. Quo magis vero hominum potentia crescit, eo latius ipsorum
responsabilitas, sive singulorum sive communitatum extenditur. Unde apparet christiano
nuntio homines ab exstruendo mundo non averti, nec ad bonum sui similium
negligendum impelli, sed potius officio haec operandi arctius obstringi[60].
35. De humana navitate
ordinanda. Humana vero navitas,
sicut ex homine procedit, ita ad hominem ordinatur. Homo enim, cum operatur,
non tantum res et societatem immutat, sed et seipsum perficit. Multa discit,
facultates suas excolit, extra se et supra se procedit. Huiusmodi incrementum,
si recte intelligatur, maioris pretii est quam externae quae colligi possunt
divitiae. Magis valet homo propter id quod est quam propter id quod habet[61]. Pariter, omnia quae homines, ad maiorem
iustitiam, ampliorem fraternitatem, humanioremque ordinationem in socialibus
necessitudinibus obtinendam agunt, plus quam progressus technici valent. Hi
enim progressus quasi materiam humanae promotioni praebere possunt, illam autem
per se solos ad actum nequaquam deducunt.
Unde haec est humanae navitatis norma, quod iuxta
consilium et voluntatem divinam cum genuino humani generis bono congruat, et
homini individuo vel in societate posito integrae suae vocationis cultum et
impletionem permittat.
36. De iusta rerum terrenarum
autonomia. Multi tamen coaevi
nostri timere videntur, ne ex arctiore humanae navitatis et religionis [1054]
coniunctione autonomia hominum vel societatum vel scientiarum impediatur. Si
per terrenarum rerum autonomiam intelligimus res creatas et ipsas societates
propriis legibus valoribusque gaudere, ab homine gradatim dignoscendis,
adhibendis et ordinandis, eamdem exigere omnino fas est: quod non solum
postulatur ab hominibus nostrae aetatis, sed etiam cum Creatoris voluntate
congruit. Ex ipsa enim creationis condicione res universae propria firmitate,
veritate, bonitate propriisque legibus ac ordine instruuntur, quae homo
revereri debet, propriis singularum scientiarum artiumve methodis agnitis. Ideo
inquisitio methodica in omnibus disciplinis, si modo vere scientifico et iuxta
normas morales procedit, numquam fidei revera adversabitur, quia res profanae
et res fidei ab eodem Deo originem ducunt[62]. Immo, qui humili et constanti animo
abscondita rerum perscrutari conatur, etsi inscius quasi manu Dei ducitur qui,
res omnes sustinens, facit ut sint id quod sunt. Hinc deplorare liceat quosdam
animi habitus, qui aliquando inter christianos ipsos, ob non satis perspectam
legitimam scientiae autonomiam, non defuerunt et, contentionibus controversiisque
exinde suscitatis, plurium animos eo perduxerunt ut fidem et scientiam inter se
opponi censerent[63].
At si verbis rerum temporalium autonomia intelligitur res
creatas a Deo non pendere, eisque hominem sic uti posse ut easdem ad Creatorem
non referat, nemo qui Deum agnoscit non sentit quam falsa huiusmodi placita
sint. Creatura enim sine Creatore evanescit. Ceterum, omnes credentes,
cuiuscumque sint religionis, vocem et manifestationem Eius in creaturarum
loquela semper audierunt. Immo, per oblivionem Dei ipsa creatura obscuratur.
37. De humana navitate a peccato
corrupta. Sacra vero
Scriptura, cui saeculorum consentit experientia, humanam familiam edocet
progressum humanum, qui magnum hominis bonum est, magnam tamen tentationem
secumferre: ordine enim valorum turbato et malo cum bono [1055] permixto,
singuli homines ac coetus solummodo quae propria sunt considerant, non vero
aliorum. Quo fit ut mundus non iam spatium verae fraternitatis exsistat, dum
aucta humanitatis potentia iam ipsum genus humanum destruere minatur.
Universam enim hominum historiam ardua colluctatio contra
potestates tenebrarum pervadit, quae inde ab origine mundi incepta, usque ad
ultimum diem, dicente Domino[64],
perseverabit. In hanc pugnam insertus, homo ut bono adhaereat iugiter certare
debet, nec sine magnis laboribus, Dei gratia adiuvante, in seipso unitatem
obtinere valet.
Quapropter Ecclesia Christi, Creatoris consilio fidens,
dum agnoscit progressum humanum verae hominum felicitati inservire posse, non
potest tamen quin illud Apostoli resonare faciat: «Nolite conformari huic
saeculo» (Rom. 12, 2), illi scilicet vanitatis et malitiae spiritui qui humanam
navitatem, ad servitium Dei et hominis ordinatam, in instrumentum peccati
transmutat.
Si quis ergo quaerit, qua ratione miseria illa superari
possit, christiani profitentur, omnes hominis navitates, quae per superbiam et
inordinatum sui ipsius amorem cotidie in discrimine versantur, Christi cruce et
resurrectione purificandas et ad perfectionem deducendas esse. A Christo enim
redemptus et in Spiritu Sancto nova creatura effectus, homo ipsas res a Deo
creatas amare potest et debet. A Deo enim illas accipit et quasi de
manu Dei fluentes respicit et reveretur. Pro illis Benefactori gratias agens et
in paupertate et libertate spiritus creaturis utens ac fruens, in veram mundi
possessionem introducitur, tamquam nihil habens et omnia possidens[65]. «Omnia enim vestra sunt: vos autem
Christi, Christus autem Dei» (I Cor. 3, 22-23).
38. De humana navitate in paschali mysterio ad
perfectionem adducta. Verbum enim Dei, per quod omnia facta sunt, Ipsum caro
factum et in hominum terra habitans[66],
perfectus homo in historiam mundi intravit, eam in Se assumens et recapitulans[67]. Ipse nobis revelat, «quoniam Deus caritas
est» (I Io. 4, 8), simulque nos docet legem fundamentalem [1056] perfectionis
humanae, ac proinde transformationis mundi, novum dilectionis esse mandatum.
Eos igitur, qui divinae credunt caritati, certos facit, viam dilectionis
omnibus hominibus aperiri et conamen fraternitatem universalem instaurandi non
esse inane. Simul monet, hanc caritatem non in solis magnis rebus sectandam
esse, sed et imprimis in ordinariis vitae adiunctis. Pro nobis omnibus
peccatoribus mortem sustinens[68],
suo exemplo nos docet crucem etiam baiulandam esse, quam caro et mundus pacem
et iustitiam sectantium humeris imponunt. Sua resurrectione Dominus
constitutus, Christus, cui omnis potestas in caelo et in terra data est[69], per virtutem Spiritus Sui in cordibus
hominum iam operatur, non solum venturi saeculi desiderium suscitans, sed eo
ipso illa etiam generosa vota animans, purificans et roborans, quibus familia
humana suam ipsius vitam humaniorem reddere et totam terram huic fini subiicere
satagit. Diversa autem sunt Spiritus dona: dum alios vocat ut caelestis
habitationis desiderio manifestum testimonium reddant illudque in humana
familia vividum conservent, alios vocat ut terreno hominum servitio se dedicent,
hoc suo ministerio materiam regni caelestis parantes. Omnes tamen liberat ut,
proprio amore abnegato omnibusque terrenis viribus in vitam humanam assumptis,
ad futura se extendant, quando humanitas ipsa fiet oblatio accepta Deo[70].
Cuius spei arrham et itineris viaticum Dominus suis
reliquit in illo sacramento fidei, in quo naturae elementa, ab hominibus
exculta, in Corpus et Sanguinem gloriosum convertuntur, coena communionis
fraternae et caelestis convivii praelibatione.
39. Terra nova et caelum
novum. Terrae ac humanitatis
consummandae tempus ignoramus[71],
nec universi transformandi modum novimus. Transit quidem figura huius mundi per
peccatum deformata[72],
sed docemur Deum novam habitationem novamque terram parare in qua iustitia
habitat[73],
et cuius beatitudo omnia pacis desideria, quae in [1057] cordibus hominum
ascendunt, implebit ac superabit[74].
Tunc, morte devicta, filii Dei in Christo resuscitabuntur, et id quod seminatum
fuit in infirmitate ac corruptione, incorruptionem induet[75]; et, manente caritate eiusque opere[76], a servitute vanitatis liberabitur tota
creatura illa[77],
quam Deus propter hominem creavit.
Monemur sane nihil prodesse homini, si universum mundum
lucretur, seipsum autem perdat[78].
Exspectatio tamen novae terrae extenuare non debet, sed potius excitare,
sollicitudinem hanc terram excolendi, ubi Corpus illud novae familiae humanae
crescit quod aliqualem novi saeculi adumbrationem iam praebere valet. Ideo,
licet progressus terrenus a Regni Christi augmento sedulo distinguendus sit,
inquantum tamen ad societatem humanam melius ordinandam conferre potest, Regni
Dei magnopere interest[79].
Bona enim humanae dignitatis, communionis fraternae et
libertatis, hos omnes scilicet bonos naturae ac industriae nostrae fructus,
postquam in Spiritu Domini et iuxta Eius mandatum in terris propagaverimus,
postea denuo inveniemus, mundata tamen ab omni sorde, illuminata ac transfigurata,
cum Christus Patri reddet regnum aeternum et universale: «regnum veritatis et
vitae, regnum sanctitatis et gratiae, regnum iustitiae, amoris et pacis»[80]. His in terris Regnum iam in mysterio
adest; adveniente autem Domino consummabitur.
CAPUT
IV
DE MUNERE ECCLESIAE IN MUNDO HUIUS TEMPORIS
40. De Ecclesiae et mundi mutua
relatione. Omnia quae a
nobis dicta sunt de dignitate personae humanae, de hominum communitate, de
profundo sensu navitatis humanae, fundamentum relationis Ecclesiam [1058] inter
et mundum necnon basim eorum mutui dialogi[81] constituunt. Ideo in hoc capite, omnibus
praesuppositis ab hoc Concilio de mysterio Ecclesiae iam edictis, eadem
Ecclesia nunc consideranda venit prout ipsa, in hoc mundo exsistit et cum eo
vivit atque agit.
Procedens ex amore Patris aeterni[82], in tempore fundata a Christo
Redemptore, coadunata in Spiritu Sancto[83],
Ecclesia finem salutarem et eschatologicum habet, qui nonnisi in futuro saeculo
plene attingi potest. Ipsa autem iam hic in terris adest, ex hominibus
collecta, terrestris nempe civitatis membris quae ad hoc vocantur ut iam in
generis humani historia familiam filiorum Dei, usque ad adventum Domini semper
augendam, efforment. Unita quidem propter bona caelestia iisque ditata, haec
familia a Christo «in hoc mundo ut societas constituta et ordinata[84] est, atque «aptis mediis unionis
visibilis et socialis»[85]
instructa. Ita Ecclesia, insimul «coetus adspectabilis et communitas
spiritualis»[86],
una cum tota humanitate incedit eamdemque cum mundo sortem terrenam experitur,
ac tamquam fermentum et veluti anima societatis humanae[87] in Christo renovandae et in familiam Dei
transformandae exsistit.
Haec quidem terrestris et caelestis civitatis
compenetratio nonnisi fide percipi potest, immo mysterium manet historiae
humanae, quae usque ad plenam revelationem claritatis filiorum Dei peccato
perturbatur. Ecclesia quidem, proprium suum finem salutarem persequens, non
solum vitam divinam cum homine communicat, sed etiam lumen eius repercussum
quodammodo super universum mundum fundit, potissimum per hoc quod personae
humanae dignitatem sanat et elevat, humanae societatis compaginem firmat, atque
cotidianam hominum navitatem profundiori sensu et significatione imbuit. Ita
Ecclesia per singula sua membra et totam suam communitatem multa se conferre
posse credit ad hominum familiam eiusque historiam humaniorem reddendam. [1059]
Libenter insuper Ecclesia Catholica ea magni aestimat quae
ad idem munus adimplendum aliae Ecclesiae christianae vel communitates
ecclesiasticae socia opera contulerunt ac conferunt. Simul sibi firmiter
persuasum habet se multum varioque modo a mundo, sive a singulis hominibus sive
ab humana societate, eorum dotibus ac navitate, in praeparatione Evangelii
iuvari posse. Mutui huius commercii atque adiutorii, in illis quae Ecclesiae et
mundo quodammodo sunt communia, rite promovendi, principia quaedam generalia
exponuntur.
41. De adiutorio quod Ecclesia singulis hominibus
praestare satagit. Homo hodiernus in via est ad personalitatem suam plenius
evolvendam iuraque sua in dies magis detegenda et affirmanda. Cum autem
Ecclesiae concreditum sit manifestare mysterium Dei, qui est ultimus finis
hominis, ipsa homini simul aperit sensum propriae eius exsistentiae, intimam
scilicet de homine veritatem. Vere novit Ecclesia solum Deum, cui ipsa
inservit, profundissimis respondere desideriis humani cordis, quod nutrimentis
terrestribus numquam plene satiatur. Novit praeterea hominem, incessanter a
Spiritu Dei incitatum, numquam circa problema religionis prorsus indifferentem
fore, sicut non solum experientia saeculorum anteactorum, sed multiplici etiam
testimonio nostrorum temporum comprobatur. Semper enim homo scire desiderabit,
saltem confuse, quae sit significatio suae vitae, suae navitatis ac suae
mortis. Ipsa praesentia Ecclesiae haec problemata in eius mentem revocat. Solus
autem Deus, qui hominem ad imaginem suam creavit atque a peccato redemit, his
quaestionibus plenissimum responsum praebet, idque per revelationem in Filio
suo qui homo factus est. Quicumque Christum sequitur, Hominem perfectum, et
ipse magis homo fit.
Ex hac fide Ecclesia dignitatem naturae humanae omnibus
opinionum mutationibus subtrahere potest, quae, exempli gratia, corpus humanum
aut nimis deprimunt aut immoderate extollunt. Nulla lege humana personalis
dignitas atque libertas hominis tam apte in tuto collocari possunt quam
Evangelio Christi Ecclesiae concredito. Hoc enim Evangelium libertatem filiorum
Dei annuntiat et proclamat, omnem servitutem ex peccato ultimatim fluentem
respuit[88],
dignitatem [1060] conscientiae eiusque liberam decisionem sancte veretur, omnia
talenta humana in Dei servitium hominumque bonum reduplicare indesinenter
monet, omnes denique omnium commendans caritati[89]. Quod legi fundamentali oeconomiae
christianae correspondet. Etsi enim idem Deus sit Salvator qui et Creator, idem
quoque Dominus et historiae humanae et historiae salutis, tamen in hoc ipso
ordine divino iusta creaturae autonomia et praesertim hominis nedum auferatur,
potius in suam dignitatem restituitur atque in ipsa firmatur.
Ecclesia ergo, vi Evangelii sibi concrediti, iura hominum
proclamat et hodierni temporis dynamismum, quo haec iura undique promoventur,
agnoscit et magni aestimat. Qui motus tamen spiritu Evangelii
imbuendus et adversus omnem speciem falsae autonomiae tutandus est. Tentationi
enim subiicimur, iudicandi nostra iura personalia tunc tantum plene servari,
cum ab omni norma Legis divinae solvimur. Hac autem via, personae humanae
dignitas, nedum salvetur, potius perit.
42. De adiutorio quod Ecclesia societati humanae afferre
satagit. Unio familiae humanae unitate familiae filiorum Dei in Christo
fundata[90]
multum roboratur et completur.
Missio quidem propria, quam Christus Ecclesiae suae
concredidit, non est ordinis politici, oeconomici vel socialis: finis enim quem
ei praefixit ordinis religiosi[91]
est. At sane ex hac ipsa missione religiosa munus, lux et vires fluunt quae
communitati hominum secundum Legem divinam constituendae et firmandae inservire
possunt. Item, ubi opus fuerit, secundum temporum et locorum circumstantias, et
ipsa suscitare potest, immo et debet, opera in servitium omnium, praesertim
vero egentium destinata, uti opera misercordiae vel alia huiusmodi. [1061]
Ecclesia insuper agnoscit quidquid boni in dynamismo
sociali hodierno invenitur: praesertim evolutionem versus unitatem, processum
sanae socializationis et consociationis civilis et oeconomicae. Promotio enim
unitatis cum intima Ecclesiae missione cohaeret, cum ipsa sit «in Christo
veluti sacramentum seu signum et instrumentum intimae cum Deo unionis totiusque
generis humani unitatis»[92].
Ita ipsa mundo ostendit veram unionem socialem externam ex unione mentium et
cordium fluere, ex illa scilicet fide et caritate, quibus in Spiritu Sancto
eius unitas indissolubiliter condita est. Vis enim, quam Ecclesia hodiernae
hominum societati iniicere valet, in illa fide et caritate, ad effectum vitae
adductis, consistit, non autem in dominio aliquo externo mediis mere humanis
exercendo.
Cum insuper vi suae missionis et naturae ad nullam
alligetur particularem culturae humanae formam aut systema politicum,
oeconomicum vel sociale, Ecclesia ex hac sua universalitate ligamen arctissimum
inter diversas hominum communitates et nationes exsistere potest, dummodo ipsae
ei fidant eiusque veram libertatem ad hanc suam missionem adimplendam reapse
agnoscant. Qua de causa Ecclesia filios suos, sed etiam omnes homines monet, ut
in hoc familiali spiritu filiorum Dei, omnes dissensiones inter nationes et
stirpes superent et iustis associationibus humanis internam firmitatem praebeant.
Quaecumque igitur vera, bona, iustaque inveniuntur in
diversissimis institutionibus, quae genus humanum sibi condidit incessanterque
condit, eadem Concilium magna cum reverentia considerat. Declarat
insuper Ecclesiam omnes tales institutiones adiuvare et promovere velle,
quatenus hoc ab ea dependet et cum eius missione coniungi potest. Ipsa nihil
ardentius desiderat quam ut omnium bono inserviens, se libere sub quovis
regimine evolvere possit, quod iura fundamentalia personae ac familiae et boni
communis necessitates agnoscat.
43. De adiutorio quod Ecclesia per christianos navitati
humanae conferre satagit. Concilium christianos, cives utriusque civitatis,
adhortatur ut sua terrestria officia fideliter implere studeant, idque spiritu
[1062] Evangelii ducti. A veritate discedunt qui, scientes nos non habere hic
manentem civitatem sed futuram inquirere[93], putent se proinde officia sua
terrestria negligere posse, non attendentes se per ipsam fidem ad eadem
implenda magis teneri, secundum vocationem qua quisque vocatus est[94]. At non minus errant qui, e contrario,
opinentur se ita seipsos negotiis terrestribus immergere posse, quasi ista
omnino aliena sint a vita religiosa, quippe quia ipsam in solius cultus actibus
et officiis quibusdam moralibus implendis consistere arbitrentur. Discidium illud
inter fidem quam profitentur et vitam quotidianam multorum, inter graviores
nostri temporis errores recensendum est. Scandalum hoc iam in Vetere Testamento
Prophetae vehementer redarguebant[95]
et multo magis in Novo Testamento ipse Iesus Christus gravibus poenis minabatur[96]. Ne igitur perperam inter se opponantur
activitates professionales et sociales ex una parte, vita religiosa ex altera.
Christianus, officia sua temporalia negligens, officia sua erga proximum, immo
et ipsum Deum negligit suamque aeternam salutem in discrimen adducit. Gaudeant
potius christiani, exemplum Christi secuti, qui fabrilem artem exercuit, se
omnes suas navitates terrestres exercere posse, conatus humanos, domesticos,
professionales, scientificos vel technicos in unam synthesim vitalem cum bonis
religiosis colligendo, sub quorum altissima ordinatione omnia in Dei gloriam
coordinantur.
Laicis proprie, etsi non exclusive, saecularia officia et
navitates competunt. Cum igitur, sive singuli sive consociati, ut cives mundi
agunt, non solum leges proprias uniuscuiusque disciplinae servabunt, sed veram
peritiam in illis campis sibi comparare studebunt. Libenter cum hominibus
eosdem fines prosequentibus cooperabuntur. Agnoscentes exigentias fidei eiusque
virtute praediti, incunctanter, ubi oportet, nova incepta excogitent atque ad
effectum deducant. Ad ipsorum conscientiam iam apte formatam spectat,
ut lex divina in civitatis terrenae vita inscribatur. A sacerdotibus vero laici
lucem ac vim spiritualem exspectent. Neque tamen ipsi censeant pastores suos
semper adeo peritos esse ut, in omni quaestione exsurgente, etiam gravi,
solutionem [1063] concretam in promptu habere queant, aut illos ad hoc missos
esse: ipsi potius, sapientia christiana illustrati et ad doctrinam Magisterii
observanter attendentes[97],
partes suas proprias assumant.
Pluries ipsa visio christiana rerum eos ad
aliquam determinatam solutionem in quibusdam rerum adiunctis inclinabit. Alii
tamen fideles, non minore sinceritate ducti, ut saepius et quidem legitime
accidit, aliter de eadem re iudicabunt. Quodsi solutiones hinc inde propositae,
etiam praeter partium intentionem, a multis facile connectantur cum nuntio
evangelico, meminerint oportet nemini licere in praefatis casibus pro sua
sententia auctoritatem Ecclesiae sibi exclusive vindicare. Semper
autem colloquio sincero se invicem illuminare satagant, mutuam caritatem
servantes et boni communis imprimis solliciti.
Laici vero, qui in tota vita Ecclesiae actuosas partes
gerendas habent, non solum mundum spiritu christiano imbuere tenentur, sed
etiam ad hoc vocantur ut in omnibus, in media quidem humana consortione,
Christi sint testes.
Episcopi vero, quibus munus moderandi Ecclesiam Dei
commissum est, cum presbyteris suis nuntium Christi ita praedicent, ut omnes
fidelium terrestres activitates Evangelii luce perfundantur. Insuper pastores
omnes memores sint se sua cotidiana conversatione et sollicitudine[98] mundo faciem Ecclesiae exhibere, ex qua
homines vim et veritatem nuntii christiani iudicant. Vita et verbo, una cum
religiosis atque suis fidelibus, demonstrent Ecclesiam sola sua praesentia, cum
omnibus quae continet donis, inexhaustum fontem esse illarum virtutum, quibus
mundus hodiernus maxime indiget. Studiis assiduis se ita aptos reddant, ut in
dialogo cum mundo et hominibus cuiuscumque opinionis instituendo partes suas
agere possint. Imprimis vero in corde verba huius Concilii habeant: «Quia genus
humanum hodie magis magisque in unitatem civilem, oeconomicam et socialem
coalescit, eo magis oportet ut Sacerdotes, coniuncta cura et ope sub ductu
Episcoporum et Summi Pontificis, omnem rationem dispersionis elidant, ut in
unitatem familiae Dei totum genus humanum adducatur»[99]. [1064]
Quamvis Ecclesia ex virtute Spiritus Sancti fidelis
sponsa Domini sui manserit et numquam cessaverit esse signum salutis in mundo,
ipsa tamen minime ignorat inter membra sua[100], sive clericos sive laicos, decurrente
multorum saeculorum serie, non defuisse qui Spiritui Dei infideles exstiterint.
Etiam hac nostra aetate Ecclesiam non fugit, quantum inter se distent nuntius a
se prolatus et humana debilitas eorum quibus Evangelium concreditur. Quidquid
de istis defectibus historia iudicet, eorum conscii esse debemus eosdemque
strenue impugnare, ne Evangelio diffundendo detrimentum afferant. Pariter novit
Ecclesia quantopere ipsa, in sua cum mundo relatione excolenda, ex saeculorum
experientia iugiter maturescere debeat. A Spiritu Sancto ducta, Ecclesia Mater
indesinenter filios suos «ad purificationem et renovationem exhortatur, ut
signum Christi super faciem Ecclesiae clarius effulgeat»[101].
44. De adiutorio quod Ecclesia a mundo hodierno
accipit. Sicut autem mundi interest Ecclesiam ut socialem realitatem historiae
eiusque fermentum agnoscere, ita ipsa Ecclesia non ignorat, quantum ex humani
generis historia et evolutione acceperit.
Praeteritorum saeculorum experientia, scientiarum
profectus, thesauri in variis culturae humanae formis absconditi, quibus ipsius
hominis natura plenius manifestatur novaeque viae ad veritatem aperiuntur,
Ecclesiae quoque prosunt. Ipsa enim, inde ab initio suae historiae, nuntium
Christi, ope conceptuum et linguarum diversorum populorum exprimere didicit,
eumdemque sapientia insuper philosophorum illustrare conata est: in hunc finem
nempe ut Evangelium tum omnium captui tum sapientium exigentiis, in quantum par
erat, aptaret. Quae quidem verbi revelati accommodata praedicatio lex omnis
evangelizationis permanere debet. Ita enim in omni natione facultas nuntium
Christi suo modo exprimendi excitatur simulque vivum commercium inter Ecclesiam
et diversas populorum culturas promovetur[102]. Ad tale [1065] commercium augendum
Ecclesia, imprimis nostris temporibus, in quibus res celerrime mutantur et
cogitandi modi valde variantur, peculiariter eorum auxilio indiget qui,
viventes in mundo, varias institutiones et disciplinas callent earumque intimam
mentem intelligunt, sive de credentibus sive de non credentibus agatur. Totius
Populi Dei est, praesertim pastorum et theologorum, adiuvante Spiritu Sancto,
varias loquelas nostri temporis auscultare, discernere et interpretari easque
sub lumine verbi divini diiudicare, ut revelata Veritas semper penitius
percipi, melius intelligi aptiusque proponi possit.
Ecclesia, cum visibilem structuram socialem habeat,
signum quidem suae unitatis in Christo, etiam evolutione vitae socialis humanae
ditari potest et ditatur, non quasi aliquid in constitutione a Christo sibi
data deesset, sed ad eamdem profundius cognoscendam, melius exprimendam atque
temporibus nostris felicius accommodandam. Ipsa grato animo percipit se, in sua
communitate non minus quam in singulis suis filiis, varium adiutorium ab
hominibus cuiusvis gradus vel condicionis accipere. Quicumque enim communitatem
humanam in ordine familiae, culturae, vitae oeconomicae et socialis, necnon
politicae tam nationalis quam internationalis, promovent, secundum consilium
Dei communitati quoque ecclesiali, in quantum haec ab externis dependet,
adiutorium non parvum afferunt. Immo Ecclesia, ex ipsa oppositione eorum qui ei
adversantur vel eam persequuntur, se multum profecisse et proficere posse
fatetur[103].
45 De
Christo, alpha et omega. Ecclesia, dum ipsa
mundum adiuvat et ab eo multa accipit, ad hoc unum tendit ut Regnum Dei
adveniat et totius humani generis salus instauretur. Omne vero bonum, quod
Populus Dei in suae peregrinationis terrestris tempore hominum familiae
praebere potest, ex hoc profluit quod Ecclesia est «universale salutis [1066]
sacramentum»[104]
mysterium amoris Dei erga hominem manifestans simul et operans.
Verbum enim Dei, per quod omnia facta sunt, Ipsum caro
factum est, ita ut, perfectus Homo, omnes salvaret et universa recapitularet.
Dominus finis est humanae historiae, punctum in quod historiae et
civilizationis desideria vergunt, humani generis centrum, omnium cordium
gaudium eorumque appetitionum plenitudo[105]. Ille est quem Pater a mortuis
suscitavit, exaltavit et a dextris suis collocavit, Eum vivorum atque mortuorum
iudicem constituens. In Eius Spiritu vivificati et coadunati, versus historiae
humanae peregrinamur consummationem, quae cum consilio Eius dilectionis plene
congruit: «Instaurare omnia in Christo, quae in caelis et quae in terra sunt»
(Eph. 1, 10).
Dicit Ipse Dominus: «Ecce venio cito, et merces mea mecum
est, reddere unicuique secundum opera sua. Ego sum alpha
et omega, primus et novissimus, principium et finis» (Apoc. 22, 12-13).
PARS
II
DE
QUIBUSDAM PROBLEMATIBUS URGENTIORIBUS
46. Prooemium.
Concilium, postquam exposuit cuiusnam
dignitatis sit persona hominis necnon ad quodnam munus, sive individuale sive
sociale, in universo mundo adimplendum sit vocata, sub luce Evangelii et
humanae experientiae omnium nunc animos ad quasdam urgentiores huius temporis
necessitates convertit, quae maxime genus humanum afficiunt.
Inter multa quae hodie sollicitudinem omnium excitant
haec praesertim recolere iuvat: matrimonium et familiam, culturam humanam,
vitam oeconomicam-socialem ac politicam, coniunctionem familiae populorum et
pacem. Circa haec singula clarescant principia et lumina a Christo manantia,
quibus christifideles ducantur omnesque homines illuminentur in tot
implicatorum problematum solutione quaerenda. [1067]
CAPUT I
DE DIGNITATE MATRIMONII ET FAMILIAE FOVENDA
47. De matrimonio et familia in mundo
hodierno. Salus
personae et societatis humanae ac christianae arcte cum fausta condicione
communitatis coniugalis et familiaris connectitur. Ideo christiani, una cum
omnibus qui eandem communitatem magni aestimant, sincere gaudent de variis
subsidiis quibus homines, in hac communitate amoris fovenda et in vita colenda,
hodie progrediuntur, et coniuges atque parentes in praecellenti suo munere
adiuvantur; meliora insuper exinde beneficia exspectant atque promovere
student.
Non ubique vero huius institutionis dignitas eadem
claritate illucescit, siquidem polygamia, divortii lue, amore sic dicto libero,
aliisve deformationibus obscuratur; insuper amor nuptialis saepius egoismo,
hedonismo et illicitis usibus contra generationem profanatur. Praeterea
hodiernae condiciones oeconomicae, socio-psychologicae et civiles non leves in
familiam perturbationes inducunt. In certis denique orbis partibus non absque
sollicitudine problemata ex incremento demographico exorta observantur. Quibus
omnibus conscientiae anguntur. Verumtamen matrimonialis familiarisque instituti
vis et robur ex eo quoque apparent, quod profundae immutationes societatis
hodiernae, non obstantibus difficultatibus inde prorumpentibus, saepe saepius
veram eiusdem instituti indolem vario modo manifestant.
Quapropter Concilium, quaedam doctrinae Ecclesiae capita
in clariorem lucem ponendo, christianos hominesque universos illuminare et
confortare intendit, qui nativam status matrimonialis dignitatem eiusque
eximium valorem sacrum tueri et promovere conantur.
48. De sanctitate matrimonii et
familiae. Intima
communitas vitae et amoris coniugalis, a Creatore condita suisque legibus
instructa, foedere coniugii seu irrevocabili consensu personali instauratur.
Ita actu humano, quo coniuges sese mutuo tradunt atque accipiunt, institutum
ordinatione divina firmum oritur, etiam coram societate; hoc vinculum sacrum
intuitu boni, tum coniugum et prolis tum societatis, non ex humano arbitrio
pendet. Ipse vero Deus est auctor matrimonii, variis [1068] bonis ac finibus
praediti[106];
quae omnia pro generis humani continuatione, pro singulorum familiae membrorum
profectu personali ac sorte aeterna, pro dignitate, stabilitate, pace et
prosperitate ipsius familiae totiusque humanae societatis maximi sunt momenti. Indole
autem sua naturali, ipsum institutum matrimonii amorque coniugalis ad
procreationem et educationem prolis ordinantur iisque veluti suo fastigio
coronantur. Vir itaque et mulier, qui foedere coniugali «iam non sunt duo, sed
una caro» (Mt. 19, 6), intima personarum atque operum coniunctione mutuum sibi
adiutorium et servitium praestant, sensumque suae unitatis experiuntur et
plenius in dies adipiscuntur. Quae intima unio, utpote mutua duarum personarum
donatio, sicut et bonum liberorum, plenam coniugum fidem exigunt atque
indissolubilem eorum unitatem urgent[107].
Christus Dominus huic multiformi dilectioni, e divino
caritatis fonte exortae et ad exemplar suae cum Ecclesia unionis constitutae,
abundanter benedixit. Sicut enim Deus olim foedere dilectionis et fidelitatis
populo suo occurrit[108],
ita nunc hominum Salvator Ecclesiaeque Sponsus[109], per sacramentum matrimonii
christifidelibus coniugibus obviam venit. Manet porro cum eis, ut quemadmodum
Ipse dilexit Ecclesiam et Semetipsum pro ea tradidit[110], ita et coniuges, mutua deditione, se
invicem perpetua fidelitate diligant. Germanus amor coniugalis in divinum
amorem assumitur atque virtute redemptiva Christi et salvifica actione
Ecclesiae regitur ac ditatur, ut coniuges efficaciter ad Deum ducantur atque in
sublimi munere patris et matris adiuventur et confortentur[111]. Quapropter coniuges christiani ad sui
status officia et dignitatem peculiari sacramento roborantur et veluti
consecrantur[112];
cuius [1069] virtute munus suum coniugale et familiare explentes, spiritu
Christi imbuti, quo tota eorum vita, fide, spe et caritate pervaditur, magis ac
magis ad propriam suam perfectionem mutuamque sanctificationem, ideoque
communiter ad Dei glorificationem accedunt.
Unde, ipsis parentibus exemplo et oratione familiari
praegredientibus, filii, immo et omnes in familiae convictu degentes,
humanitatis, salutis atque sanctitatis viam facilius invenient. Coniuges autem,
dignitate ac munere paternitatis et maternitatis ornati, officium educationis
praesertim religiosae, quod ad ipsos imprimis spectat, diligenter adimplebunt.
Liberi, ut viva familiae membra, ad sanctificationem
parentum suo modo conferunt. Gratae enim mentis affectu, pietate atque fiducia
beneficiis parentum respondebunt ipsisque in rebus adversis necnon in
senectutis solitudine filiorum more assistent. Viduitas, in continuitate
vocationis coniugalis forti animo assumpta, ab omnibus honorabitur[113].
Familia suas divitias spirituales cum aliis quoque familiis generose
communicabit. Proinde familia christiana, cum e matrimonio, quod est imago et
participatio foederis dilectionis Christi et Ecclesiae, exoriatur[114],
vivam Salvatoris in mundo praesentiam atque germanam Ecclesiae naturam omnibus
patefaciet, tum coniugum amore, generosa fecunditate, unitate atque fidelitate,
tum amabili omnium membrorum cooperatione.
49. De amore
coniugali. Pluries verbo divino sponsi
atque coniuges invitantur, ut casto amore sponsalia et indivisa dilectione
coniugium nutriant atque foveant[115]. Plures quoque nostrae aetatis homines
verum amorem inter maritum et uxorem variis rationibus secundum honestos
populorum et temporum mores manifestatum magni faciunt. Ille autem amor, utpote
eminenter humanus, cum a persona in personam voluntatis affectu dirigatur,
totius personae bonum complectitur ideoque corporis animique expressiones
peculiari dignitate ditare easque tamquam elementa ac signa specialia coniugalis
amicitiae nobilitare valet. [1070] Hunc amorem Dominus, speciali gratiae et
caritatis dono, sanare, perficere et elevare dignatus est. Talis amor, humana
simul et divina consocians, coniuges ad liberum et mutuum sui ipsius donum,
tenero affectu et opere probatum, conducit totamque vitam eorum pervadit[116];
immo ipse generosa sua operositate perficitur et crescit. Longe igitur
exsuperat meram eroticam inclinationem, quae, egoistice exculta, citius et
misere evanescit.
Haec dilectio proprio matrimonii opere singulariter
exprimitur et perficitur. Actus proinde, quibus coniuges intime et caste inter
se uniuntur, honesti ac digni sunt et, modo vere humano exerciti, donationem
mutuam significant et fovent, qua sese invicem laeto gratoque animo
locupletant. Amor ille mutua fide ratus, et potissimum sacramento
Christi sancitus, inter prospera et adversa corpore ac mente indissolubiliter
fidelis est, et proinde ab omni adulterio et divortio alienus remanet. Aequali
etiam dignitate personali cum mulieris tum viri agnoscenda in mutua atque plena
dilectione, unitas matrimonii a Domino confirmata luculenter apparet. Ad
officia autem huius vocationis christianae constanter exsequenda virtus
insignis requiritur: quapropter coniuges, gratia ad vitam sanctam roborati,
firmitatem amoris, magnitudinem animi et spiritum sacrificii assidue colent et
oratione impetrabunt.
Germanus autem amor coniugalis altius aestimabitur atque
sana circa eum opinio publica efformabitur, si coniuges christiani testimonio
fidelitatis et harmoniae in eodem amore necnon sollicitudine in filiis
educandis, eminent atque in necessaria renovatione culturali, psychologica et
sociali in favorem matrimonii et familiae partes suas agunt. Iuvenes
de amoris coniugalis dignitate, munere et opere, potissimum in sinu ipsius
familiae, apte et tempestive instruendi sunt, ut, castitatis cultu instituti,
convenienti aetate ab honestis sponsalibus ad nuptias transire possint.
50. De matrimonii
fecunditate. Matrimonium et amor
coniugalis indole sua ad prolem procreandam et educandam ordinantur. Filii sane
sunt praestantissimum matrimonii donum et ad ipsorum parentum [1071] bonum
maxime conferunt. Ipse Deus qui dixit: «non est bonum esse hominem solum» (Gen.
2, 18) et qui «hominem ab initio masculum et feminam... fecit» (Mt. 19, 4),
volens ei participationem specialem quamdam in Suiipsius opere creativo
communicare, viro et mulieri benedixit dicens: «crescite et multiplicamini»
(Gen. 1, 28). Unde verus amoris coniugalis cultus totaque vitae familiaris
ratio inde oriens, non posthabitis ceteris matrimonii finibus, eo tendunt ut
coniuges forti animo dispositi sint ad cooperandum cum amore Creatoris atque
Salvatoris, qui per eos Suam familiam in dies dilatat et ditat.
In officio humanam vitam transmittendi atque educandi,
quod tamquam propria eorum missio considerandum est, coniuges sciunt se
cooperatores esse amoris Dei Creatoris eiusque veluti interpretes. Ideo humana
et christiana responsabilitate suum munus adimplebunt ac docili erga Deum
reverentia, communi consilio atque conatu, rectum iudicium sibi efformabunt,
attendentes tum ad suum ipsorum bonum tum ad bonum liberorum, sive iam nati
sint sive futuri praevideantur, dignoscentes temporum et status vitae
condiciones tum materiales tum spirituales, ac denique rationem servantes boni
communitatis familiaris, societatis temporalis ipsiusque Ecclesiae. Hoc
iudicium ipsi ultimatim coniuges coram Deo ferre debent. In sua vero agendi
ratione coniuges christiani conscii sint se non ad arbitrium suum procedere
posse, sed semper regi debere conscientia ipsi legi divinae conformanda,
dociles erga Ecclesiae Magisterium, quod illam sub luce Evangelii authentice
interpretatur. Lex illa divina plenam amoris coniugalis significationem
ostendit, illum protegit et ad eiusdem vere humanam perfectionem impellit. Ita
coniuges christiani, divinae Providentiae confidentes et spiritum sacrificii
excolentes[117],
Creatorem glorificant atque ad perfectionem in Christo contendunt, cum
procreandi munere generosa, humana atque christiana responsabilitate funguntur.
Inter coniuges qui tali modo muneri sibi a Deo commisso satisfaciunt,
peculiariter memorandi sunt illi qui, prudenti communique consilio, magno animo
prolem congruenter educandam etiam numerosiorem suscipiunt[118].
Matrimonium vero, non est tantum ad procreationem
institutum; sed ipsa indoles foederis inter personas indissolubilis atque bonum
[1072] prolis exigunt, ut mutuus etiam coniugum amor recto ordine exhibeatur,
proficiat et maturescat. Ideo etsi proles, saepius tam optata, deficit,
matrimonium ut totius vitae consuetudo et communio perseverat, suumque valorem
atque indissolubilitatem servat.
51. De amore coniugali componendo cum observantia vitae
humanae. Concilium novit coniuges, in vita coniugali harmonice ordinanda,
saepe quibusdam hodiernis vitae condicionibus praepediri atque in
circumstantiis versari posse in quibus numerus prolis, saltem ad tempus, augeri
nequit, et fidelis amoris cultus atque plena vitae consuetudo non sine
difficultate conservantur. Ubi autem intima vita coniugalis abrumpitur, bonum
fidei non raro in discrimen vocari et bonum prolis pessumdari possunt: tunc
enim educatio liberorum necnon fortis animus ad prolem ulteriorem suscipiendam
periclitantur.
Sunt qui his problematibus solutiones inhonestas afferre
praesumunt, immo ab occisione non abhorrent; at Ecclesia in memoriam revocat
veram contradictionem inter divinas leges vitae transmittendae et germani
amoris coniugalis fovendi adesse non posse.
Deus enim, Dominus vitae, praecellens servandi vitam
ministerium hominibus commisit, modo homine digno adimplendum. Vita igitur inde
a conceptione, maxima cura tuenda est; abortus necnon infanticidium nefanda
sunt crimina. Indoles vero sexualis hominis necnon humana generandi facultas
mirabiliter exsuperant ea quae in inferioribus vitae gradibus habentur; proinde
ipsi actus vitae coniugali proprii, secundum germanam dignitatem humanam
ordinati, magna observantia reverendi sunt. Moralis igitur indoles rationis
agendi, ubi de componendo amore coniugali cum responsabili vitae transmissione
agitur, non a sola sincera intentione et aestimatione motivorum pendet, sed
obiectivis criteriis, ex personae eiusdemque actuum natura desumptis,
determinari debet, quae integrum sensum mutuae donationis ac humanae
procreationis in contextu veri amoris observant; quod fieri nequit nisi virtus
castitatis coniugalis sincero animo colatur. Filiis Ecclesiae, his principiis
innixis, in procreatione regulanda, vias inire non licet, quae a Magisterio, in
lege divina explicanda, improbantur[119]. [1073]
Omnibus vero compertum sit vitam hominum et munus eam
transmittendi non ad hoc saeculum tantum restringi neque eo tantum commensurari
et intelligi posse, sed ad aeternam hominum destinationem semper respicere.
52. De matrimonii et familiae promotione ab omnibus
curanda. Familia schola quaedam uberioris humanitatis est. Ut autem vitae ac
missionis suae plenitudinem attingere valeat, benevola animi communicatio
communeque coniugum consilium necnon sedula parentum cooperatio in filiorum educatione
requiruntur. Praesentia actuosa patris eorumdem efformationi magnopere
prodest, sed et cura domestica matris, qua liberi praesertim iuniores indigent,
in tuto ponenda est, quin legitima mulieris promotio socialis posthabeatur.
Liberi ita educatione instruantur ut ad aetatem adultam provecti pleno
responsabilitatis sensu vocationem etiam sacram sequi ac vitae statum eligere
queant, in quo, si nuptiis iungantur, familiam propriam, in condicionibus
moralibus, socialibus et oeconomicis eidem propitiis, condere possint. Parentum
vel tutorum est se iunioribus, in fundanda familia, prudenti consilio, ab eis
libenter audiendo, duces praebere, caventes tamen ne eos coactione directa vel
indirecta ad matrimonium ineundum aut ad electionem compartis adigant.
Ita familia, in qua diversae generationes conveniunt ac
sese mutuo adiuvant ad pleniorem sapientiam acquirendam atque iura personarum
cum aliis vitae socialis exigentiis componenda, fundamentum societatis
constituit. Ideoque omnes qui influxum in communitates et coetus
sociales exercent, ad promotionem matrimonii et familiae efficaciter conferre
debent. Potestas civilis veram eorumdem indolem agnoscere,
protegere et provehere, moralitatem publicam tueri atque prosperitati
domesticae favere, ut sacrum suum munus consideret. Ius parentum prolem
procreandi et in sinu familiae educandi tutandum est. Provida legislatione
variisque inceptis etiam illi protegantur aptoque adiumento subleventur qui
bono familiae infeliciter carent. [1074]
Christifideles, praesens tempus redimentes[120]
atque aeterna a mutabilibus formis discernentes, bona matrimonii et familiae,
tum propriae vitae testimonio tum concordi actione cum hominibus bonae
volutatis, diligenter promoveant, et sic, interceptis difficultatibus,
providebunt familiae necessitatibus et commodis, quae novis temporibus
conveniunt. Ad quem finem obtinendum sensus christianus fidelium, recta hominum
conscientia moralis necnon sapientia ac peritia eorum qui in sacris disciplinis
versati sunt, magno auxilio erunt.
Qui scientiis, praecipue biologicis, medicis, socialibus
et psychologicis eruditi sunt, multum bono matrimonii et familiae, pacique
conscientiarum inservire possunt, si collatis studiis diversas condiciones
honestae ordinationi procreationis humanae faventes, penitius elucidare conentur.
Sacerdotum est, debita de re familiari eruditione
accepta, vocationem coniugum diversis mediis pastoralibus, verbi Dei
praedicatione, cultu liturgico aliisve adiumentis spiritualibus in vita eorum
coniugali et familiari fovere, eosque humaniter et patienter in difficultatibus
roborare atque in caritate confortare ut vere radiosae familiae efformentur.
Varia opera, praesertim familiarum consociationes,
iuvenes ipsosque coniuges, praecipue nuper iunctos, doctrina et actione
confirmare eosque ad vitam familiarem, socialem et apostolicam formare satagent.
Ipsi denique coniuges, ad imaginem Dei vivi facti et in
vero ordine personarum constituti, affectu compari, mente consimili et mutua
sanctitate adunati sint[121],
ut Christum, vitae principium[122] secuti, in gaudiis et sacrificiis
vocationis suae, per suum fidelem amorem, illius testes fiant mysterii
dilectionis, quod Dominus morte et resurrectione sua mundo revelavit[123]. [1075]
CAPUT
II
DE CULTURAE PROGRESSU RITE PROMOVENDO
53. Introductio. Ad ipsam personam hominis pertinet ut
nonnisi per culturam, hoc est bona naturae valoresque colendo, ad veram
plenamque humanitatem accedat. Ubicumque ergo de vita humana agitur, natura et
cultura quam intime connectuntur.
Voce cultura sensu generali indicantur omnia quibus homo
multifarias dotes animi corporisque perpolit atque explicat; ipsum orbem
terrarum cognitione et labore in suam potestatem redigere studet; vitam
socialem, tam in familia quam in tota consortione civili, progressu morum
institutorumque humaniorem reddit; denique magnas experientias spirituales
atque appetitiones decursu temporum in operibus suis exprimit, communicat atque
conservat, ut ad profectum multorum, quinimmo totius generis humani, inserviant.
Inde sequitur culturam humanam aspectum historicum atque
socialem necessario prae se ferre, atque vocem cultura saepe sensum
sociologicum necnon ethnologicum assumere. Hoc autem sensu
de culturarum pluralitate sermo fit. Ex diverso enim modo utendi rebus, laborem
praestandi et sese exprimendi, religionem colendi moresque formandi, statuendi
leges et iuridica instituta, augendi scientias et artes atque colendi pulchrum,
diversae oriuntur communes vivendi condiciones et diversae formae bona vitae
componendi. Ita ex traditis institutis efficitur patrimonium cuique humanae
communitati proprium. Ita etiam constituitur ambitus definitus et historicus,
in quem homo cuiusque gentis vel aetatis inseritur, et ex quo bona ad humanum
civilemque cultum promovendum haurit.
Sectio 1: De culturae condicionibus in mundo
hodierno
54. De novis vivendi
formis. Condiciones vitae hominis
moderni sub respectu sociali et culturali profunde immutatae sunt, ita ut de
nova historiae humanae aetate loqui liceat[124]. Exinde ad culturam perficiendam
ampliusque spargendam novae patent viae. Quas paraverunt ingens [1076]
augmentum scientiarum naturalium et humanarum, etiam socialium, incrementum
technicarum artium, necnon progressus in excolendis et recte disponendis
instrumentis quibus homines inter se communicant. Hinc cultura hodierna
particularibus signatur notis: scientiae, quae exactae nuncupantur, iudicium
criticum maxime excolunt; recentiora psychologiae studia humanam activitatem
profundius explicant; disciplinae historicae valde conferunt ut res sub specie
suae mutabilitatis atque evolutionis adspiciantur; vitae consuetudines et mores
in dies magis uniformes efficiuntur; industrializatio, urbanizatio al |