|
PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
UNA CUM SACROSANCTI CONCILII PATRIBUS
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO DOGMATICA DE DIVINA
REVELATIONE
DEI VERBUM
AAS 58 (1966) 817-836
PROOEMIUM
1. DEI VERBUM
religiose audiens et fidenter proclamans, Sacrosancta Synodus verbis S. Ioannis
obsequitur dicentis: «Adnuntiamus vobis vitam aeternam, quae erat apud Patrem
et apparuit nobis: quod vidimus et audivimus adnuntiamus vobis, ut et vos
societatem habeatis nobiscum, et societas nostra sit cum Patre et cum Filio
eius Iesu Christo» ( I Io. 1, 2-3). Propterea, Conciliorum Tridentini et Vaticani I inhaerens vestigiis,
genuinam de divina revelatione ac de eius transmissione doctrinam proponere
intendit, ut salutis praeconio mundus universus audiendo credat, credendo
speret, sperando amet.
[818]
CAPUT I
DE IPSA REVELATIONE
2. Placuit Deo in
sua bonitate et sapientia Seipsum revelare et notum facere sacramentum
voluntatis suae (cf. Eph. 1, 9), quo homines per Christum, Verbum carnem
factum, in Spiritu Sancto accessum habent ad Patrem et divinae naturae
consortes efficiuntur (cf. Eph. 2, 18; 2 Petr. 1, 4). Hac itaque revelatione
Deus invisibilis (cf. Col. 1, 15; I Tim. 1, 17) ex abundantia caritatis suae
homines tamquam amicos alloquitur (cf. Ex. 33, 11; Io. 15, 14-15) et cum eis
conversatur (cf. Bar. 3, 38), ut eos ad societatem Secum invitet in eamque
suscipiat. Haec revelationis oeconomia fit gestis verbisque intrinsece inter se
connexis, ita ut opera, in historia salutis a Deo patrata, doctrinam et res verbis
significatas manifestent ac corroborent, verba autem opera proclament et
mysterium in eis contentum elucident. Intima autem per hanc revelationem tam de
Deo quam de hominis salute veritas nobis in Christo illucescit, qui mediator
simul et plenitudo totius revelationis exsistit.
3. Deus, per
Verbum omnia creans (cf. Io. 1, 3) et conservans, in rebus creatis perenne sui
testimonium hominibus praebet (cf. Rom. 1, 19-20) et, viam salutis supernae
aperire intendens, insuper protoparentibus inde ab initio Semetipsum
manifestavit. Post eorum autem lapsum eos, redemptione promissa, in spem
salutis erexit (cf. Gen. 3, 15) et sine intermissione generis humani curam
egit, ut omnibus qui secundum patientiam boni operis salutem quaerunt, vitam
aeternam daret (cf. Rom. 2, 6-7). Suo autem tempore Abraham vocavit, ut faceret
eum in gentem magnam (cf. Gen. 12, 2-3), quam post Patriarchas per Moysen et
Prophetas erudivit ad se solum Deum vivum et verum, providum Patrem et iudicem
iustum agnoscendum, et ad promissum Salvatorem expectandum, atque ita per
saecula viam Evangelio praeparavit.
4. Postquam vero
multifariam multisque modis Deus locutus est in Prophetis, «novissime diebus
istis locutus est nobis in Filio» (Hebr. 1, 1-2). Misit enim Filium suum,
aeternum scilicet Verbum, qui omnes [819] homines illuminat, ut inter homines
habitaret iisque intima Dei enarraret (cf. Io. 1, 1-18). Iesus Christus ergo,
Verbum caro factum, «homo ad homines» missus,
«verba Dei loquitur» (Io. 3, 34), et opus salutare consummat quod dedit ei
Pater faciendum (cf. Io. 5, 36; 17, 4). Quapropter Ipse, quem qui videt, videt
et Patrem (cf. Io. 14, 9), tota Suiipsius praesentia ac manifestatione, verbis
et operibus, signis et miraculis, praesertim autem morte sua et gloriosa ex
mortuis resurrectione, misso tandem Spiritu veritatis, revelationem complendo
perficit ac testimonio divino confirmat, Deum nempe nobiscum esse ad nos ex
peccati mortisque tenebris liberandos et in aeternam vitam resuscitandos.
Oeconomia ergo
christiana, utpote foedus novum et definitivum, numquam praeteribit, et nulla
iam nova revelatio publica expectanda est ante gloriosam manifestationem Domini
nostri Iesu Christi (cf. I Tim. 6, 14 et Tit. 2, 13).
5. Deo revelanti
praestanda est oboeditio fidei (cf. Rom. 16, 26; coll. Rom. 1, 5; 2 Cor. 10,
5-6), qua homo se totum libere Deo committit «plenum revelanti Deo intellectus
et voluntatis obsequium» praestando
et voluntarie revelationi ab Eo datae assentiendo. Quae fides ut praebeatur, opus est praeveniente et
adiuvante gratia Dei et internis Spiritus Sancti auxiliis, qui cor moveat et in
Deum convertat, mentis oculos aperiat, et det «omnibus suavitatem in
consentiendo et credendo veritati».[5]Quo vero profundior usque evadat revelationis intelligentia, idem Spiritus
Sanctus fidem iugiter per dona sua perficit.
6. Divina
revelatione Deus Seipsum atque aeterna voluntatis suae decreta circa hominum
salutem manifestare ac communicare voluit, «ad participanda scilicet bona
divina, quae humanae mentis intelligentiam omnino superant».
Confitetur Sacra
Synodus, «Deum, rerum omnium principium et finem, naturali humanae rationis
lumine e rebus creatis certo cognosci posse» (cf. Rom. 1, 20); eius vero
revelationi tribuendum esse docet, [820] «ut ea, quae in rebus divinis humanae
rationi per se impervia non sunt, in praesenti quoque generis humani conditione
ab omnibus expedite, firma certitudine et nullo admixto errore cognosci
possint».
CAPUT II
DE DIVINAE REVELATIONIS TRANSMISSIONE
7. Quae Deus ad
salutem cunctarum gentium revelaverat, eadem benignissime disposuit ut in aevum
integra permanerent omnibusque generationibus transmitterentur. Ideo Christus
Dominus, in quo summi Dei tota revelatio consummatur (cf. 2 Cor. 1,20 et 3,16 -
4,6), mandatum dedit Apostolis ut Evangelium, quod promissum ante per Prophetas
Ipse adimplevit et proprio ore promulgavit, tamquam fontem omnis et salutaris
veritatis et morum disciplinae omnibus praedicarent,
eis dona divina communicantes. Quod quidem fideliter factum est, tum ab
Apostolis, qui in praedicatione orali, exemplis et institutionibus ea
tradiderunt quae sive ex ore, conversatione et operibus Christi acceperant,
sive a Spiritu Sancto suggerente didicerant, tum ab illis Apostolis virisque
apostolicis, qui, sub inspiratione eiusdem Spiritus Sancti, nuntium salutis
scriptis mandaverunt.
Ut autem
Evangelium integrum et vivum iugiter in Ecclesia servaretur, Apostoli
successores reliquerunt Episcopos, ipsis «suum ipsorum locum magisterii
tradentes». Haec igitur
Sacra Traditio et Sacra utriusque Testamenti Scriptura veluti speculum sunt in
quo Ecclesia in terris peregrinans contemplatur Deum, a quo omnia accipit,
usquedum ad Eum videndum facie ad faciem sicuti est perducatur (cf. I Io. 3,
2).
8. Itaque
praedicatio apostolica, quae in inspiratis libris speciali modo exprimitur,
continua successione usque ad consummationem temporum conservari debebat. Unde
Apostoli, tradentes quod et ipsi acceperunt, fideles monent ut teneant
traditiones quas sive per sermonem sive per epistulam didicerint (cf. 2 Thess.
2, 15), utque pro semel sibi tradita fide decertent [821] (cf. Iud. 3).
Quod vero ab Apostolis traditum est, ea omnia complectitur quae ad Populi Dei
vitam sancte ducendam fidemque augendam conferunt, sicque Ecclesia, in sua
doctrina, vita et cultu, perpetuat cunctisque generationibus transmittit omne
quod ipsa est, omne quod credit.
Haec quae est ab
Apostolis Traditio sub assistentia Spiritus Sancti in Ecclesia proficit:
crescit enim tam rerum quam verborum traditorum perceptio, tum ex
contemplatione et studio credentium, qui ea conferunt in corde suo (cf. Lc. 2,
19 et 51), tum ex intima spiritualium rerum quam experiuntur intelligentia, tum
ex praeconio eorum qui cum episcopatus successione charisma veritatis certum
acceperunt. Ecclesia scilicet, volventibus saeculis, ad plenitudinem divinae
veritatis iugiter tendit, donec in ipsa consummentur verba Dei.
Sanctorum Patrum
dicta huius Traditionis vivificam testificantur praesentiam, cuius divitiae in
praxim vitamque credentis et orantis Ecclesiae transfunduntur. Per eandem
Traditionem integer Sacrorum Librorum canon Ecclesiae innotescit, ipsaeque
Sacrae Litterae in ea penitius intelliguntur et indesinenter actuosae
redduntur; sicque Deus, qui olim locutus est, sine intermissione cum dilecti
Filii sui Sponsa colloquitur, et Spiritus Sanctus, per quem viva vox Evangelii
in Ecclesia, et per ipsam in mundo resonat, credentes in omnem veritatem
inducit, verbumque Christi in eis abundanter inhabitare facit (cf. Col. 3, 16).
9. Sacra Traditio
ergo et Sacra Scriptura arcte inter se connectuntur atque communicant. Nam
ambae, ex eadem divina scaturigine promanantes, in unum quodammodo coalescunt
et in eundem finem tendunt. Etenim Sacra Scriptura est locutio Dei quatenus
divino afflante Spiritu scripto consignatur; Sacra autem Traditio verbum Dei, a
Christo Domino et a Spiritu Sancto Apostolis concreditum, successoribus eorum
integre transmittit, ut illud, praelucente Spiritu veritatis, praeconio suo
fideliter servent, exponant atque diffundant; quo fit ut Ecclesia certitudinem
suam de omnibus revelatis non per solam Sacram Scripturam hauriat. Quapropter
utraque pari pietatis affectu ac reverentia suscipienda et veneranda est.
[822]
10. Sacra
Traditio et Sacra Scriptura unum verbi Dei sacrum depositum constituunt Ecclesiae
commissum, cui inhaerens tota plebs sancta Pastoribus suis adunata in doctrina
Apostolorum et communione, fractione panis et orationibus iugiter perseverat
(cf. Act. 2, 42 gr.), ita ut in tradita fide tenenda, exercenda profitendaque
singularis fiat Antistitum et fidelium conspiratio.
Munus autem
authentice interpretandi verbum Dei scriptum vel traditum
soli vivo Ecclesiae Magisterio concreditum est,
cuius auctoritas in nomine Iesu Christi exercetur. Quod quidem Magisterium non
supra verbum Dei est, sed eidem ministrat, docens nonnisi quod traditum est,
quatenus illud, ex divino mandato et Spiritu Sancto assistente, pie audit,
sancte custodit et fideliter exponit, ac ea omnia ex hoc uno fidei deposito
haurit quae tamquam divinitus revelata credenda proponit.
Patet igitur
Sacram Traditionem, Sacram Scripturam et Ecclesiae Magisterium, iuxta
sapientissimum Dei consilium, ita inter se connecti et consociari, ut unum sine
aliis non consistat, omniaque simul, singula suo modo sub actione unius Spiritus
Sancti, ad animarum salutem efficaciter conferant.
CAPUT III
DE SACRAE SCRIPTURAE DIVINA INSPIRATIONE ET DE EIUS
INTERPRETATIONE
11. Divinitus
revelata, quae in Sacra Scriptura litteris continentur et prostant, Spiritu
Sancto afflante consignata sunt. Libros enim integros tam Veteris quam Novi
Testamenti, cum omnibus eorum partibus, sancta Mater Ecclesia ex apostolica
fide pro sacris et canonicis habet, propterea quod, Spiritu Sancto inspirante
conscripti (cf. Io. 20, 31; 2 Tim. 3, 16; 2 Pt. 1, 19-21; 3, 15-16), Deum
habent auctorem, atque ut [823] tales ipsi Ecclesiae traditi sunt.
In sacris vero libris conficiendis Deus homines elegit, quos facultatibus ac
viribus suis utentes adhibuit,
ut Ipso in illis et per illos agente,19
ea omnia eaque sola, quae Ipse vellet, ut veri auctores scripto traderent.
Cum ergo omne id,
quod auctores inspirati seu hagiographi asserunt, retineri debeat assertum a
Spiritu Sancto, inde Scripturae libri veritatem, quam Deus nostrae salutis
causa, Litteris Sacris consignari voluit, firmiter, fideliter et sine errore
docere profitendi sunt.
Itaque «omnis Scriptura divinitus inspirata et utilis ad docendum, ad
arguendum, ad corripiendum, ad erudiendum in iustitia: ut perfectus sit homo
Dei, ad omne opus bonum instructus» (2 Tim. 3, 16-17, gr.).
12. Cum autem
Deus in Sacra Scriptura per homines more hominum locutus sit,
interpres Sacrae Scripturae, ut perspiciat, quid Ipse nobiscum communicare
voluerit, attente investigare debet, quid hagiographi reapse significare
intenderint et eorum verbis manifestare Deo placuerit.
Ad hagiographorum
intentionem eruendam inter alia etiam genera litteraria respicienda sunt.
Aliter enim atque
aliter veritas in textibus vario modo historicis, vel propheticis, vel
poeticis, vel in aliis dicendi generibus proponitur et exprimitur.
Oportet porro ut
interpres sensum inquirat, quem in determinatis adiunctis hagiographus, pro sui
temporis et suae culturae condicione, ope generum litterariorum illo tempore
adhibitorum exprimere [824] intenderit et expresserit.
Ad recte enim intelligendum id quod sacer auctor scripto asserere voluerit,
rite attendendum est tum ad suetos illos nativos sentiendi, dicendi, narrandive
modos, qui temporibus hagiographi vigebant, tum ad illos qui illo aevo in mutuo
hominum commercio passim adhiberi solebant.
Sed, cum Sacra
Scriptura eodem Spiritu quo scripta est etiam legenda et interpretanda sit,
ad recte sacrorum textuum sensum eruendum, non minus diligenter respiciendum
est ad contentum et unitatem totius Scripturae, ratione habita vivae totius
Ecclesiae Traditionis et analogiae fidei. Exegetarum autem est secundum has
regulas adlaborare ad Sacrae Scripturae sensum penitius intelligendum et
exponendum, ut quasi praeparato studio, iudicium Ecclesiae maturetur. Cuncta
enim haec, de ratione interpretandi Scripturam, Ecclesiae iudicio ultime
subsunt, quae verbi Dei servandi et interpretandi divino fungitur mandato et
ministerio.
13. In Sacra
Scriptura ergo manifestatur, salva semper Dei veritate et sanctitate, aeternae
Sapientiae admirabilis condescensio, «ut discamus ineffabilem Dei benignitatem,
et quanta sermonis attemperatione usus sit, nostrae naturae providentiam et
curam habens». Dei enim
verba, humanis linguis expressa, humano sermoni assimilia facta sunt, sicut
olim Aeterni Patris Verbum, humanae infirmitatis assumpta carne, hominibus
simile factum est.
CAPUT IV
DE VETERE TESTAMENTO
14. Amantissimus
Deus totius humani generis salutem sollicite intendens et praeparans, singulari
dispensatione populum sibi elegit, cui promissiones concrederet. Foedere enim
cum Abraham (cf. Gen. 15, 18) et cum plebe Israel per Moysen (cf. Ex. 24, 8)
inito, populo sibi acquisito [825] ita Se tamquam unicum Deum verum et vivum
verbis ac gestis revelavit, ut Israel, quae divinae essent cum hominibus viae
experiretur, easque, ipso Deo per os Prophetarum loquente, penitius et clarius
in dies intelligeret atque latius in gentes exhiberet (cf. Ps. 21, 28-29; 95,
1-3; Is. 2, 1-4; Ier. 3, 17). Oeconomia autem salutis ab auctoribus sacris
praenuntiata, enarrata atque explicata, ut verum Dei verbum in libris Veteris
Testamenti exstat; quapropter hi libri divinitus inspirati perennem valorem
servant: «Quaecumque enim scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt, ut
per patientiam et consolationem Scripturarum spem habeamus» (Rom. 15, 4).
15. Veteris
Testamenti oeconomia ad hoc potissimum disposita erat, ut Christi universorum
redemptoris Regnique Messianici adventum praepararet, prophetice nuntiaret (cf.
Lc. 24, 44; Io. 5, 39; I Pt. 1, 10) et variis typis significaret (cf. I Cor.
10, 11). Veteris autem Testamenti libri, pro condicione humani generis ante
tempora instauratae a Christo salutis, Dei et hominis cognitionem ac modos
quibus Deus iustus et misericors cum hominibus agit, omnibus manifestant. Qui
libri, quamvis etiam imperfecta et temporaria contineant, veram tamen
paedagogiam divinam demonstrant.
Unde iidem libri, qui vivum sensum Dei exprimunt, in quibus sublimes de Deo
doctrinae ac salutaris de vita hominis sapientia mirabilesque precum thesauri
reconduntur, in quibus tandem latet mysterium salutis nostrae, a
Christifidelibus devote accipiendi sunt.
16. Deus igitur
librorum utriusque Testamenti inspirator et auctor, ita sapienter disposuit, ut
Novum in Vetere lateret et in Novo Vetus pateret.
Nam, etsi Christus in sanguine suo Novum Foedus condidit (cf. Luc. 22, 20; I
Cor. 11, 25), libri tamen Veteris Testamenti integri in praeconio evangelico
assumpti, in Novo
Testamento significationem suam completam acquirunt et ostendunt (cf. Mt.
5, 17; Lc. 24, 27; Rom. 16, 25-26; 2
Cor. 3, 14-16), illudque vicissim illuminant et explicant. [826]
CAPUT V
DE NOVO TESTAMENTO
17. Verbum Dei,
quod virtus Dei est in salutem omni credenti (cf. Rom. 1, 16), in scriptis Novi
Testamenti praecellenti modo praesentatur et vim suam exhibet. Ubi enim venit plenitudo temporis (cf.
Gal. 4, 4), Verbum caro factum est et habitavit in nobis plenum gratiae et
veritatis (cf. Io. 1, 14). Christus Regnum Dei in terris instauravit, factis et
verbis Patrem suum ac Seipsum manifestavit, atque morte, resurrectione et
gloriosa ascensione missioneque Spiritus Sancti opus suum complevit. Exaltatus
a terra omnes ad Seipsum trahit (cf. Io. 12, 32, gr.), Ipse qui solus verba
vitae aeternae habet (cf. Io. 6, 68). Hoc autem mysterium aliis generationibus
non est patefactum, sicut nunc revelatum est sanctis Apostolis Eius et
Prophetis in Spiritu Sancto (cf. Eph. 3, 4-6, gr.), ut Evangelium praedicarent,
fidem in Iesum Christum ac Dominum excitarent et Ecclesiam congregarent. Quarum rerum scripta Novi Testamenti
exstant testimonium perenne atque divinum.
18. Neminem fugit
inter omnes, etiam Novi Testamenti Scripturas, Evangelia merito excellere,
quippe quae praecipuum testimonium sint de Verbi Incarnati, Salvatoris nostri,
vita atque doctrina.
Quattuor
Evangelia originem apostolicam habere Ecclesia semper et ubique tenuit ac
tenet. Quae enim Apostoli ex mandato Christi praedicaverunt, postea divino
afflante Spiritu, in scriptis, ipsi et apostolici viri nobis tradiderunt, fidei
fundamentum, quadriforme nempe Evangelium, secundum Matthaeum, Marcum, Lucam et
Ioannem.
19. Sancta Mater
Ecclesia firmiter et constantissime tenuit ac tenet quattuor recensita
Evangelia, quorum historicitatem incunctanter affirmat, fideliter tradere quae
Iesus Dei Filius, vitam inter homines degens, ad aeternam eorum salutem reapse
fecit et docuit, usque in diem qua assumptus est (cf. Act. 1, 1-2). Apostoli
quidem post ascensionem Domini, illa quae Ipse dixerat et fecerat, auditoribus
ea pleniore intelligentia tradiderunt, qua ipsi, eventibus gloriosis Christi
instructi et lumine [827] Spiritus veritatis
edocti, fruebantur.
Auctores autem sacri quattuor Evangelia conscripserunt, quaedam e multis aut
ore aut iam scripto traditis seligentes, quaedam in synthesim redigentes, vel
statui ecclesiarum attendendo explanantes, formam denique praeconii retinentes,
ita semper ut vera et sincera de Iesu nobiscum communicarent.
Illa enim intentione scripserunt, sive ex sua propria memoria et recordatione,
sive ex testimonio illorum «qui ab initio ipsi viderunt et ministri fuerunt
sermonis», ut cognoscamus eorum verborum de quibus eruditi sumus, «veritatem»
(cf. Lc. 1, 2-4).
20. Novi
Testamenti canon praeter quattuor Evangelia etiam epistulas sancti Pauli
aliaque scripta apostolica Spiritu Sancto inspirante exarata continet, quibus,
ex sapienti Dei consilio, ea quae sunt de Christo Domino confirmantur, genuina
Eius doctrina magis magisque declaratur, salutifera virtus divini operis
Christi praedicatur, Ecclesiae initia ac admirabilis diffusio narrantur eiusque
consummatio gloriosa praenuntiatur.
Apostolis enim
suis Dominus Iesus sicut promiserat affuit (cf. Mt. 28, 20) et iis Paraclitum
Spiritum misit, qui eos in plenitudinem veritatis induceret (cf. Io. 16, 13).
CAPUT VI
DE SACRA SCRIPTURA IN VITA ECCLESIAE
21. Divinas
Scripturas sicut et ipsum Corpus dominicum semper venerata est Ecclesia, cum,
maxime in sacra Liturgia, non desinat ex mensa tam verbi Dei quam Corporis
Christi panem vitae sumere atque fidelibus porrigere. Eas una cum Sacra
Traditione semper ut supremam fidei suae regulam habuit et habet, cum a Deo
inspiratae et semel pro semper litteris consignatae, verbum ipsius Dei
immutabiliter impertiant, atque in verbis Prophetarum Apostolorumque vocem Spiritus
Sancti personare faciant. Omnis ergo praedicatio ecclesiastica sicut ipsa
religio christiana Sacra Scriptura nutriatur et regatur oportet. In sacris enim
libris Pater qui in caelis est filiis suis peramanter occurrit et cum eis [828]
sermonem confert; tanta autem verbo Dei vis ac virtus inest, ut Ecclesiae
sustentaculum ac vigor, et Ecclesiae filiis fidei robur, animae cibus, vitae
spiritualis fons purus et perennis exstet. Unde de Sacra Scriptura excellenter valent dicta:
«Vivus est enim sermo Dei et efficax» (Hebr. 4, 12), «qui potens est aedificare
et dare hereditatem in sanctificatis omnibus» (Act. 20, 32; cf. I Thess. 2,
13).
22.
Christifidelibus aditus ad Sacram Scripturam late pateat oportet. Qua de
causa Ecclesia inde ab initiis graecam illam antiquissimam Veteris Testamenti
versionem a LXX viris nuncupatam ut suam suscepit; alias vero versiones
orientales et versiones latinas, praecipue illam quam Vulgatam vocant, semper
in honore habet. Cum autem verbum Dei omnibus temporibus praesto esse debeat,
Ecclesia materna sollicitudine curat, ut aptae ac rectae exarentur in varias
linguas versiones, praesertim ex primigenis Sacrorum Librorum textibus. Quae
si, data opportunitate et annuente Ecclesiae auctoritate, conficiantur communi
etiam cum fratribus seiunctis nisu, ab omnibus christianis adhiberi poterunt.
23. Verbi incarnati Sponsa, Ecclesia nempe, a Sancto Spiritu
edocta, ad profundiorem in dies Scripturarum Sacrarum intelligentiam
assequendam accedere satagit, ut filios suos divinis eloquiis indesinenter
pascat; quapropter etiam studium sanctorum Patrum tum Orientis tum Occidentis
et sacrarum Liturgiarum rite fovet. Exegetae autem catholici, aliique Sacrae
Theologiae cultores, collatis sedulo viribus, operam dent oportet, ut sub
vigilantia Sacri Magisterii, aptis subsidiis divinas Litteras ita investigent
et proponant, ut quam plurimi divini verbi administri possint plebi Dei
Scripturarum pabulum fructuose suppeditare, quod mentem illuminet, firmet
voluntates, hominum corda ad Dei amorem accendat.
Sacra Synodus Ecclesiae filiis, biblicarum rerum cultoribus, animum addit, ut
opus feliciter susceptum, renovatis in dies viribus, omni studio secundum
sensum Ecclesiae exsequi pergant.
24. Sacra
Theologia in verbo Dei scripto, una cum Sacra Traditione, tamquam in perenni
fundamento innititur, in eoque ipsa firmissime [829] roboratur semperque
iuvenescit, omnem veritatem in mysterio Christi conditam sub lumine fidei
perscrutando. Sacrae autem Scripturae verbum Dei continent et, quia inspiratae,
vere verbum Dei sunt; ideoque Sacrae Paginae studium sit veluti anima Sacrae
Theologiae. Eodem autem
Scripturae verbo etiam ministerium verbi, pastoralis nempe praedicatio,
catechesis omnisque instructio christiana, in qua homilia liturgica eximium
locum habeat oportet, salubriter nutritur sancteque virescit.
25. Quapropter
clericos omnes, imprimis Christi sacerdotes ceterosque qui ut diaconi vel
catechistae ministerio verbi legitime instant, assidua lectione sacra atque
exquisito studio in Scripturis haerere necesse est, ne quis eorum fiat «verbi
Dei inanis forinsecus praedicator, qui non est intus auditor»,
dum verbi divini amplissimas divitias, speciatim in sacra Liturgia, cum
fidelibus sibi commissis communicare debet. Pariter Sancta Synodus
christifideles omnes, praesertim sodales religiosos, vehementer peculiariterque
exhortatur, ut frequenti divinarum Scripturarum lectione «eminentem scientiam
Iesu Christi» (Phil. 3, 8) ediscant. «Ignoratio enim Scripturarum ignoratio
Christi est». Libenter
igitur ad sacrum textum ipsum accedant, sive per sacram Liturgiam divinis
eloquiis confertam, sive per piam lectionem, sive per institutiones ad id aptas
aliaque subsidia, quae approbantibus et curantibus Pastoribus Ecclesiae ubique
nostro tempore laudabiliter diffunduntur. Meminerint autem orationem
concomitari debere Sacrae Scripturae lectionem, ut fiat colloquium inter Deum
et hominem; nam «illum alloquimur, cum oramus; illum audimus, cum divina
legimus oracula».
Sacris autem
Antistitibus, «apud quos est apostolica doctrina»,
fideles sibi commissos ad rectum divinorum librorum usum, praesertim Novi
Testamenti et imprimis Evangeliorum, opportune instituere competit per sacrorum
textuum versiones, quae necessariis et vere sufficientibus [830]
explicationibus instructae sint, ut tuto ac utiliter Ecclesiae filii cum
Scripturis Sacris conversentur earumque spiritu imbuantur.
Insuper editiones
Sacrae Scripturae, aptis instructae adnotationibus, ad usum etiam
non-christianorum eorundemque conditionibus accommodatae, conficiantur, quas
quoquomodo sive animarum Pastores sive Christiani cuiuscumque status spargere
sapienter curent.
26. Ita ergo
lectione et studio Sacrorum Librorum «sermo Dei currat et clarificetur» (2
Thess. 3, 1), thesaurusque revelationis, Ecclesiae concreditus, magis magisque
corda hominum impleat. Sicut ex assidua frequentatione mysterii Eucharistici
Ecclesiae vita incrementum suscipit, ita novum spiritualis vitae impulsum
sperare licet ex adaucta veneratione verbi Dei, quod «manet in aeternum» (Is.
40, 8; Pt. 1, 23-25).
Haec omnia et
singula quae in hac Constitutione dogmatica edicta sunt, placuerunt
Sacrostancti Concilii Patribus. Et Nos, Apostolica a Christo Nobis tradita
potestate, illa, una cum Venerabilibus Patribus, in Spiritu Sancto approbamus,
decernimus ac statuimus et quae ita synodaliter statuta sunt ad Dei gloriam
promulgari iubemus.
Romae, apud S. Petrum die XVIII mensis novembris anno MCMLXV
Ego PAULUS Catholicae Ecclesiae Episcopus
Sequuntur Patrum subsignationes. [830-835]
Ex Actes Ss. Oecumenici Concilii Vaticani II [836]
NOTIFICATIO
Facta ab Exc.mo Secretario Generali Ss.
Concilii in Congregatione Generali CLXXI diei XV nov. MCMLXV
Quaesitum est
quaenam esse debeat qualificatio theologica doctrinae, quae in Schemate
Constitutionis dogmaticae de Divina Revelatione exponitur et suffragationi
subicitur.
Huic quaesito
Commissio de doctrina fidei et morum hanc dedit responsionem iuxta suam
Declarationem diei 6 martii 1964:
«Ratione habita
moris conciliaris ac praesentis Concilii finis pastoralis, haec S. Synodus ea
tantum de rebus fidei vel morum ab Ecclesia tenenda definit quae ut talia
aperte ipsa declaraverit».
«Cetera autem,
quae S. Synodus proponit, utpote Supremi Ecclesiae Magisterii doctrinam, omnes
ac singuli christifideles excipere et amplecti debent iuxta ipsius S. Synodi
mentem, quae sive ex subiecta materia sive ex dicendi ratione innotescit,
secundum normas theologicae interpretationis».
PERICLES FELICI
Archiepiscopus tit. Samosatensis
Ss. Concilii Secretarius Generalis
|