|
PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
UNA CUM SACROSANCTI CONCILII PATRIBUS
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
DECRETUM DE PASTORALI EPISCOPORUM
CHRISTUS DOMINUS
AAS 58 (1966) 673-696
PROOEMIUM
CHRISTUS DOMINUS, Filius Dei vivi, qui venit ut
salvum faceret populum suum a peccatis[1]
utque omnes homines sanctificarentur, sicut Ipse missus est a Patre, ita et
misit Apostolos suos,[2]
quos ideo sanctificavit, tradens eis Spiritum Sanctum, ut et ipsi glorificarent
Patrem super terram et homines salvos facerent, «in aedificationem Corporis
Christi» (Eph. 4, 12) quod est Ecclesia.
2. In hac Christi Ecclesia, Romanus Pontifex, ut
successor Petri, cui oves et agnos suos pascendos Christus concredidit,
suprema, plena, immediata et universali in curam animarum, ex divina
institutione, gaudet potestate. Qui ideo, cum tamquam omnium fidelium pastor ad
bonum commune Ecclesiae universae et ad bonum singularum Ecclesiarum
procurandum missus sit, super omnes Ecclesias ordinariae potestatis obtinet
principatum. [674]
Episcopi autem et ipsi, positi a Spiritu Sancto, in
Apostolorum locum succedunt ut animarum pastores,[3]
atque, una cum Summo Pontifice et sub Eiusdem auctoritate, ad Christi, aeterni
Pastoris, opus perenne reddendum missi sunt.[4]
Christus
enim Apostolis eorumque successoribus dedit mandatum atque potestatem ut
docerent omnes gentes, hominesque sanctificarent in veritate atque pascerent. Episcopi itaque, per
Spiritum Sanctum qui datus est eis, veri et authentici effecti sunt fidei
Magistri, Pontifices ac Pastores.[5]
3. Hoc suum episcopale munus, quod per
consecrationem episcopalem susceperunt,[6]
Episcopi, sollicitudinis omnium Ecclesiarum participes, in communione et sub
auctoritate Summi Pontificis exercent, ad magisterium et regimen pastorale quod
attinet, omnes uniti in Collegio seu corpore quoad universam Dei Ecclesiam.
Illud exercent singuli quoad assignatas sibi
dominici gregis partes, unusquisque Ecclesiae particularis sibi commissae curam
gerens aut quandoque aliqui coniunctim necessitatibus quibusdam diversarum
Ecclesiarum communibus providentes. Quare Sacrosancta Synodus, attentis etiam
condicionibus hominum consociationis, quae nostra hac aetate, ad novum fertur
rerum ordinem,[7] pressius
determinare intendens pastorale Episcoporum munus, haec quae sequuntur statuit.
CAPUT I
DE EPISCOPIS QUOAD UNIVERSAM ECCLESIAM
I. Partes quas habent Episcopi
quoad universam Ecclesiam
4. Episcopi, vi sacramentalis consecrationis et
hierarchica communione cum Collegii Capite atque membris, constituuntur membra
Corporis episcopalis.[8]
«Ordo autem Episcoporum, qui collegio Apostolorum [675] in magisterio et
regimine pastorali succedit, immo in quo corpus apostolicum continuo
perseverat, una cum Capite suo Romano Pontifice, et numquam sine hoc Capite,
subiectum quoque supremae ac plenae potestatis in universam Ecclesiam exsistit,
quae quidem potestas nonnisi consentiente Romano Pontifice exerceri potest».[9]
Haec vero potestas «sollemni modo in Concilio Oecumenico exercetur»:[10]
ideo Sacrosancta Synodus decernit omnibus Episcopis, qui sint membra Collegii
episcopalis, ius esse ut Concilio Oecumenico intersint.
«Eadem potestas collegialis una cum Papa exerceri
potest ab Episcopis in orbe terrarum degentibus, dummodo Caput Collegii eos ad
actionem collegialem vocet, vel saltem Episcoporum dispersorum unitam actionem
approbet vel libere recipiat, ita ut verus actus collegialis efficiatur».[11]
5. Episcopi e diversis orbis regionibus selecti,
modis et rationibus a Romano Pontifice statutis vel statuendis, Supremo
Ecclesiae Pastori validiorem praestant adiutricem operam in Consilio, quod
proprio nomine Synodus Episcoporum[12]
appellatur, quae quidem, utpote totius catholici Episcopatus partes agens,
simul significat omnes Episcopos in hierarchica communione sollicitudinis
universae Ecclesiae participes esse.[13]
6. Episcopi, qua legitimi Apostolorum successores
et Collegii episcopalis membra, inter se coniunctos semper se sciant atque
omnium Ecclesiarum sollicitos sese exhibeant, cum ex Dei institutione et
praecepto apostolici muneris unusquisque Ecclesiae una cum ceteris Episcopis
sponsor sit.[14] Praesertim
solliciti sint de illis orbis terrarum regionibus in quibus verbum Dei
nuntiatum nondum est aut in quibus, praecipue ob parvum sacerdotum numerum,
christifideles in periculo versantur a vitae christianae mandatis discedendi,
immo et ipsam fidem amittendi. [676]
Quare omnibus viribus satagant ut evangelizationis
et apostolatus opera a fidelibus alacriter sustineantur et promoveantur.
Insuper curare studeant ut apti praeparentur sacrorum administri necnon
auxiliares tum religiosi tum laici pro missionibus atque regionibus cleri
penuria laborantibus. Curent etiam ut, quantum possibile sit, aliqui ex suis
sacerdotibus praedictas missiones vel dioeceses adeant, ibidem sacrum ministerium
in perpetuum aut saltem ad praefinitum tempus peracturi.
Prae oculis habeant praeterea Episcopi in usu
bonorum ecclesiasticorum rationem quoque esse habendam necessitatum non tantum
suae dioecesis sed et aliarum particularium Ecclesiarum, quippe quae unius
Ecclesiae Christi sint partes. Attendant denique ad calamitates pro viribus
sublevandas, quibus aliae dioeceses vel regiones laborant.
7. Maxime illos Sacrorum Antistites, qui propter
nomen Christi calumniis et angustiis vexantur, in carceribus detinentur, vel
suo ministerio prohibentur, fraterno amplectantur animo eosque germana actuosa
cura prosequantur, ut eorum dolores precatione et opera Confratrum leniantur et
mulceantur.
II. EPISCOPI ET
APOSTOLICA SEDES
8. a) Episcopis, ut Apostolorum successoribus, in
dioecesibus ipsis commissis per se omnis competit potestas ordinaria, propria
ac immediata, quae ad exercitium eorum muneris pastoralis requiritur, firma
semper in omnibus potestate quam, vi muneris sui, Romanus Pontifex habet sibi
vel alii Auctoritati causas reservandi.
b) Singulis Episcopis dioecesanis facultas fit a
lege generali Ecclesiae in casu particulari dispensandi fideles in quos ad
normam iuris exercent auctoritatem, quoties id ad eorum bonum spirituale
conferre iudicent, nisi a Suprema Ecclesiae Auctoritate specialis reservatio
facta fuerit.
9. In exercenda suprema, plena et immediata
potestate in universam Ecclesiam, Romanus Pontifex utitur Romanae Curiae
Dicasteriis, quae proinde nomine et auctoritate illius munus suum explent in
bonum Ecclesiarum et in servitium Sacrorum Pastorum.
Exoptant autem Sacrosancti Concilii Patres ut haec
Dicasteria, quae quidem Romano Pontifici atque Ecclesiae Pastoribus eximium
praebuerunt auxilium, novae ordinationi, necessitatibus temporum, regionum ac Rituum
magis aptatae, subiciantur, praesertim quod spectat eorundem numerum, nomen,
competentiam propriamque procedendi rationem, [677] atque inter se laborum
coordinationem.[15] Exoptant
pariter ut, ratione habita muneris pastoralis Episcoporum proprii, Legatorum
Romani Pontificis officium pressius determinetur.
10. Praeterea cum eadem Dicasteria ad universalis
Ecclesiae bonum sint constituta, optatur ut eorum Membra, Officiales et
Consultores, necnon Legati Romani Pontificis, quantum fieri potest, ex diversis
Ecclesiae regionibus magis assumantur, ita ut catholicae Ecclesiae officia seu
organa centralia indolem vere universalem prae se ferant.
In votis quoque est ut inter Dicasteriorum Membra
cooptentur etiam aliqui Episcopi praesertim dioecesani, qui mentem, optata ac
necessitates omnium Ecclesiarum Summo Pontifici plenius referre valeant.
Denique perutile esse censent Concilii Patres si
eadem Dicasteria laicos, virtute, scientia et experientia praestantes, magis
audiant, ita ut et ipsi in rebus Ecclesiae partes sibi congruentes habeant.
CAPUT II
DE EPISCOPIS QUOAD ECCLESIAS
PARTICULARES SEU DIOECESES
I. Episcopi Dioecesani
11. Dioecesis est Populi Dei portio, quae Episcopo
cum cooperatione presbyterii pascenda concreditur, ita ut, pastori suo
adhaerens ab eoque per Evangelium et Eucharistiam in Spiritu Sancto congregata,
Ecclesiam particularem constituat, in qua vere inest et operatur Una Sancta
Catholica et Apostolica Christi Ecclesia.
Singuli Episcopi, quibus Ecclesiae particularis
cura commissa est, sub auctoritate Summi Pontificis, tamquam proprii, ordinarii
et immediati earum pastores, oves suas in nomine Domini pascunt, munus docendi.
sanctificandi et regendi in eas exercentes. Ipsi tamen agnoscant iura, quae
sive Patriarchis sive aliis hierarchicis Auctoritatibus legitime competunt.[16]
Ad suum autem apostolicum munus intendant Episcopi
ut Christi testes coram omnibus hominibus, non solum iis providentes qui iam
Principem Pastorum sequuntur, sed iis quoque toto animo sese devoventes [678]
qui a via veritatis quoquo modo deflexerunt aut Christi Evangelium et
misericordiam salutiferam ignorant, donec «in omni bonitate et iustitia et
veritate» (Eph. 5, 9) tandem omnes ambulent.
12. In exercendo suo munere docendi, Christi
Evangelium hominibus annuntient, quod inter praecipua Episcoporum munera eminet,[17]
eos in Spiritus fortitudine ad fidem vocantes aut in fide viva confirmantes;
integrum Christi mysterium ipsis proponant, illas nempe veritates quarum
ignorantia, Christi ignorantia est, itemque viam quae divinitus revelata est ad
glorificationem Dei atque eo ipso ad beatitudinem aeternam consequendam.[18]
Ostendant insuper res ipsas terrestres et humana
instituta secundum Dei Creatoris consilium, ad hominum salutem quoque ordinari
et ideo ad aedificationem Corporis Christi non parum conferre posse.
Edoceant ideo quanti, iuxta doctrinam Ecclesiae,
aestimanda sit persona humana, cum sua libertate et ipsa corporis vita; familia
eiusque unitas et stabilitas, prolisque procreatio et educatio; civile
consortium cum suis legibus et professionibus; labor et otia, artes et technica
inventa; paupertas et opum affluentia; rationes denique exponant quibus
solvendae sunt de bonorum materialium possessione, incremento ac recta
distributione, de pace et bello, de fraterna omnium populorum conversatione
gravissimae quaestiones.[19]
13. Doctrinam christianam proponant ratione
temporum necessitatibus aptata, quae scilicet respondeat difficultatibus et
quaestionibus quibus maxime homines premuntur et anguntur; eandem doctrinam quoque
tueantur, ipsos fideles docentes illam defendere et propagare. In eadem
tradenda, maternam Ecclesiae sollicitudinem comprobent erga omnes homines, sive
fideles sive non fideles, et peculiari cura prosequantur pauperes et tenuiores,
quos evangelizare misit eos Dominus.
Cum Ecclesiae sit cum humana societate, in qua
vivit, ad colloquium venire,[20]
Episcoporum imprimis est officium ut homines adeant et colloquia cum eisdem
petant ac promoveant. Quae salutis colloquia, ut [679] semper veritas cum
caritate, intellegentia cum amore copulentur, perspicuitate sermonis simul ac
humilitate et lenitate praestent oportet, itemque debita prudentia iuncta tamen
cum fiducia, quippe quae amicitiam cum foveat animos coniungere nata sit.[21]
Varia media ad doctrinam christianam annuntiandam
adhibere satagant in hodierno tempore quae praesto sunt, videlicet imprimis
praedicationem atque catecheticam institutionem, quae quidem semper principem
tenent locum, sed et propositionem doctrinae in scholis, in academiis,
conferentiis et coadunationibus omnis generis, necnon eiusdem diffusionem
declarationibus publicis occasione quorumdam eventuum factis, prelo variisque
instrumentis communicationis socialis, quibus ad Christi Evangelium nuntiandum
uti omnino oportet.[22]
14. Invigilent ut catechetica institutio, quae eo
tendit ut in hominibus fides, per doctrinam illustrata, viva fiat atque
explicita et operosa, tum pueris et adolescentibus, tum iuvenibus, tum etiam
adultis sedula cura tradatur; ut in eadem tradenda serventur aptus ordo atque
methodus conveniens non tantum materiae de qua agitur, sed et indoli,
facultatibus et aetati necnon vitae condicionibus auditorum, ut eadem
institutio innitatur Sacra Scriptura, Traditione, Liturgia, Magisterio vitaque
Ecclesiae.
Curent praeterea ut catechetae ad munus suum rite
praeparentur, ita ut Ecclesiae doctrinam plane cognoscant, necnon et leges
psychologicas et disciplinas paedagogicas theoretice et practice addiscant.
Satagant etiam ut institutio catechumenorum
adultorum restituatur aut melius adaptetur.
15. In exercendo suo munere sanctificandi memores
sint Episcopi se ex hominibus assumptos esse et pro hominibus constitui, in iis
quae sunt ad Deum, ut offerant dona et sacrificia pro peccatis. Episcopi enim
plenitudine Sacramenti Ordinis gaudent et ab ipsis in exercenda sua potestate
pendent tum presbyteri, qui quidem, ut Ordinis episcopalis providi sint
cooperatores, et ipsi consecrati sunt veri Novi Testamenti sacerdotes, tum
diaconi, qui ad ministerium ordinati populo Dei in communione cum Episcopo
eiusque presbyterio inserviunt; ipsi itaque Episcopi praecipui sunt
dispensatores mysteriorum Dei, sicut et totius [680] vitae liturgicae in
Ecclesia sibi commissa moderatores, promotores atque custodes.[23]
Iugiter itaque adnitantur ut christifideles
paschale mysterium penitius cognoscant et vivant, per Eucharistiam, ita ut unum
arctissimum efficiant Corpus in unitate caritatis Christi;[24]
«orationi et ministerio verbi instantes» (Act. 6, 4), laborem impendant ut
omnes quorum cura sibi est commissa unanimi sint in oratione[25]
utque Sacramentorum receptione in gratia crescant ac fideles Domino sint
testes.
Qua perfectores, Episcopi clericorum suorum,
religiosorum et laicorum sanctitatem, secundum suam cuiusque peculiarem
vocationem, promovere studeant,[26]
memores quidem se teneri ad exemplum sanctitatis praebendum, in caritate,
humilitate et vitae simplicitate. Ita Ecclesias sibi concreditas sanctificent
ut in eisdem universae Christi Ecclesiae sensus plene effulgeat. Idcirco
vocationes sacerdotales ac religiosas quam maxime foveant, speciali cura
vocationum missionalium adhibita.
16. In exercendo suo munere patris ac pastoris,
sint Episcopi in medio suorum sicut qui ministrant,[27]
boni pastores qui cognoscunt suas oves quosque et ipsae cognoscunt, veri patres
qui spiritu dilectionis et sollicitudinis erga omnes praestant, quorumque
auctoritati divinitus quidem collatae omnes grato animo sese subiciunt.
Integram sui gregis familiam ita congregent atque efforment ut omnes,
officiorum suorum conscii, in communione caritatis vivant et operentur.
Quae ut efficaciter facere valeant, Episcopi, «ad
omne opus bonum parati» (2 Tim. 2, 21) et «omnia sustinentes propter electos»
(2 Tim. 2, 10) vitam suam ita ordinent oportet, ut necessitatibus temporum
accommodata sit.
Sacerdotes, quippe qui munera et sollicitudinem
ipsorum pro parte suscipiant et cura cotidiana tam studiose exerceant,
peculiari semper caritate amplectantur, eosdem ut filios et amicos habentes[28]
ideoque [681] ad eos audiendos parati atque confidenti cum eisdem consuetudine,
integrum opus pastorale totius dioecesis promovere studeant.
Solliciti sint eorum condicionum spiritualium,
intellectualium et materialium ut hi sancte pieque vivere atque ministerium
suum fideliter ac fructuose adimplere valeant. Quare institutiones foveant et
peculiares conventus instaurent, in quibus sacerdotes aliquoties congregentur
tum ad longiora peragenda exercitia spiritualia in vitae suae renovationem tum
ad altiorem acquirendam cognitionem ecclesiasticarum disciplinarum, praesertim
Sacrae Scripturae et theologiae, socialium maioris momenti quaestionum, necnon
novarum actionis pastoralis rationum. Operosa misericordia prosequantur
sacerdotes qui in periculo quoquo modo versantur aut in quibusdam defecerunt.
Fidelium bono ut pro sua cuiusque condicione aptius
consulere queant, eorumdem necessitates, in socialibus in quibus vivunt
adiunctis, rite cognoscere satagant, aptis ideo adhibitis instrumentis,
praesertim investigationis socialis.
Erga omnes sollicitos se praebeant cuiuscumque sunt
aetatis, condicionis vel nationis, tum incolas, tum advenas et peregrinos. In
hac pastorali sollicitudine exercenda fidelibus suis in rebus Ecclesiae partes
ipsis congruentes servent, eorumdem officium et ius quoque agnoscentes active
adlaborandi ad aedificationem mystici Corporis Christi.
Fratres seiunctos amore prosequantur, fidelibus
etiam commendantes ut erga eos magna cum humanitate et caritate se gerant,
oecumenismum quoque, ut ab Ecclesia intelligitur, foventes.[29]
Etiam non baptizatos cordi habeant, ut et ipsis caritas eluceat Christi Iesu,
Cuius coram omnibus testes sunt Episcopi.
17. Variae foveantur apostolatus rationes atque in
universa dioecesi, vel in eiusdem peculiaribus regionibus, omnium operum
apostolatus, sub moderamine Episcopi, coordinatio atque intima coniunctio, qua
quidem omnia incepta atque instituta, catechetica, missionalia, caritativa,
socialia, familiaria, scholastica atque quaelibet alia finem pastoralem
persequentia, ad concordem redigantur actionem, qua simul clarius dioecesis
unitas eluceat.
Sedulo urgeatur officium quo tenentur fideles ad
apostolatum pro sua quisque condicione et aptitudine exercendum, atque ipsis
commendetur ut varia opera laicorum apostolatus, et praesertim Actionem
Catholicam, [682] participent aut iuvent. Associationes quoque promoveantur vel
foveantur quae finem supernaturalem directe aut indirecte prosequuntur, ad
perfectiorem scilicet vitam assequendam, aut ad Christi Evangelium omnibus
annuntiandum, aut ad doctrinam christianam vel incrementum cultus publici
promovendum, aut ad fines sociales persequendos aut ad pietatis vel caritatis
opera exercenda.
Apostolatus formae rite accommodentur
necessitatibus hodiernis, attentis hominum condicionibus, non solum
spiritualibus et moralibus, sed etiam socialibus, demographicis et oeconomicis.
Ad quod efficaciter et fructuose assequendum, magnopere conferunt
investigationes sociales et religiosae, per officia sociologiae pastoralis,
quae enixe commendantur.
18. Peculiaris sollicitudo habeatur fidelium, qui
ob vitae condicionem communi ordinaria parochorum cura pastorali non satis frui
valent aut eadem penitus carent, uti sunt quamplurimi migrantes, exsules et
profugi, maritimi sicut et aeronavigantes, nomades aliique id genus. Aptae
methodi pastorales promoveantur ad vitam spiritualem fovendam eorum qui
relaxationis causa ad tempus alias regiones petunt.
Episcoporum Conferentiae, praesertim Nationales,
urgentioribus quaestionibus ad praedictos spectantibus sedulo studeant, et
aptis instrumentis ac institutionibus spirituali eorum curae, concordi
voluntate viribusque unitis consulant atque faveant, attentis in primis normis
ab Apostolica Sede statutis[30]
vel statuendis, temporum, locorum et personarum condicionibus apte accommodatis.
19. In suo apostolico munere obeundo, quod animarum
salutem intendit, Episcopi per se plena ac perfecta gaudent libertate atque
independentia a quacumque civili potestate. Quare non licet eorum muneris
ecclesiastici exercitium directe vel indirecte impedire neve eos prohibere quominus
cum Apostolica Sede aliisque Auctoritatibus ecclesiasticis et cum suis subditis
libere communicent.
Profecto Sacri Pastores, dum in spiritualem sui
gregis curam incumbunt, reapse sociali quoque et civili profectui ac
prosperitati consulunt, actuosam in hunc finem cum publicis auctoritatibus, pro
sui officii ratione [683] et sicut Episcopos decet, operam consociantes atque
iustis legibus oboedientiam et legitime constitutis potestatibus reverentiam
suadentes.
20. Cum apostolicum Episcoporum munus sit a Christo
Domino institutum atque spiritualem et supernaturalem finem prosequatur,
Sacrosancta Oecumenica Synodus declarat ius nominandi et instituendi Episcopos
esse competenti Auctoritati ecclesiasticae proprium, peculiare et per se
exclusivum.
Quapropter ad Ecclesiae libertatem rite tuendam et
ad christifidelium bonum aptius et expeditius promovendum in votis est
Sacrosancti Concilii ut in posterum nulla amplius civilibus Auctoritatibus
concedantur iura aut privilegia electionis, nominationis, praesentationis vel
designationis ad Episcopatus officium; civiles vero Auctoritates, quarum
obsequentem erga Ecclesiam voluntatem Sacrosancta Synodus grato animo agnoscit
plurimique facit, humanissime rogantur ut praedictis iuribus vel privilegiis,
quibus in praesens pacto aut consuetutudine fruantur, consiliis cum Apostolica
Sede initis, sua sponte renuntiare velint.
21. Cum igitur pastorale Episcoporum munus tanti
sit momenti tantaeque gravitatis, Episcopi dioecesani aliique in iure ipsis
aequiparati, si, ob ingravescentem aetatem aliamve gravem causam, implendo suo
officio minus apti evaserint, enixe rogantur ut, vel sua ipsi sponte vel a
competenti Auctoritate invitati, renuntiationem ab officio exhibeant. Competens autem
Auctoritas, si illam acceptaverit, et de congruenti renuntiantium sustentatione
et de peculiaribus iuribus iisdem recognoscendis providebit.
II.
Dioecesium Circumscriptio
22. Ad proprium dioecesis finem consequendum,
oportet ut Ecclesiae natura in populo Dei ad ipsam dioecesim pertinente
perspicue manifestetur; ut Episcopi munera sua pastoralia in iisdem efficaciter
explere valeant; ut denique populi Dei saluti quam perfectissime fieri potest
ministretur.
Id autem postulat sive congruentem finium
territorialium dioecesium circumscriptionem, sive clericorum opumque
distributionem rationi consentaneam atque apostolatus exigentiis accommodatam.
Quae omnia non solum clericorum et christifidelium,
quorum directe interest, verum etiam et totius catholicae Ecclesiae in bonum
cedunt.
Itaque, ad dioecesium circumscriptiones quod
attinet, decernit [684] Sacrosancta Synodus ut, quatenus animarum bonum id
exigat, quamprimum ad congruam recognitionem prudenter deveniatur, eas
dividendo vel dismembrando vel uniendo, aut ipsarum fines mutando vel episcopalium
sedium aptiorem locum determinando, aut denique, praesertim si de dioecesibus
agatur quae ex maioribus urbibus constant, eas nova interna ordinatione
disponendo.
23. In dioecesium circumscriptionibus
recognoscendis in tuto ponatur praeprimis uniuscuiusque dioecesis unitas
organica, quoad personas, officia, instituta, ad instar corporis apte viventis.
Singulis vero in casibus, omnibus adiunctis accurate perpensis, prae oculis
habeantur criteria generaliora quae sequuntur.
1) In circumscriptione dioecesana definienda ratio,
quantum fieri poterit, habeatur varietatis compositionis populi Dei, quae
multum conferre potest ad pastoralem curam aptius exercendam; simulque curetur
ut huius populi conglobationes demographicae, cum civilibus officiis institutisque
socialibus quae structuram ipsius organicam efficiunt, in unum, quantum fieri
poterit, serventur. Qua de causa uniuscuiusque dioecesis territorium nonnisi
continuum pateat.
Attendatur etiam, si casus ferat, ad fines
circumscriptionum civilium, atque ad peculiaria personarum locorumve adiuncta,
v. g. psychologica, oeconomica, geographica, historica.
2) Amplitudo territorii dioecesani eiusve incolarum
numerus talis sit generatim ut, ex una parte, ipse Episcopus, licet ab aliis
adiutus, pontificalia exercere visitationesque pastorales congrue peragere
valeat, omnia apostolatus opera in dioecesi rite moderari atque coordinare,
sacerdotes suos praesertim cognoscere, necnon et religiosos et laicos rationem
aliquam in dioecesanis inceptis habentes; ex altera vero parte, sufficiens ac
idoneus praebeatur campus in quo sive Episcopus sive clerici, omnes suas vires
in ministerium, prae oculis habitis universalis Ecclesiae necessitatibus,
utiliter impendere possint.
3) Quo denique aptius salutis ministerium in dioecesi
exerceri possit, pro regula habeatur ut unicuique dioecesi clerici, numero et
idoneitate saltem sufficientes, praesto sint pro rite pascendo populo Dei;
officia, instituta et opera ne desint quae Ecclesiae particularis propria sunt,
quaeque pro eius apto regimine et apostolatu necessaria usu comprobantur; opes
denique ad personas et instituta sustentanda aut iam adsint aut saltem
prudenter praevideantur aliunde non defuturae.
Hunc quoque in finem, ubi sint fideles diversi
Ritus, eorum spiritualibus [685] necessitatibus Episcopus dioecesanus provideat
sive per sacerdotes aut paroecias eiusdem Ritus, sive per Vicarium Episcopalem
aptis facultatibus instructum et, si casus ferat, etiam charactere episcopali
ornatum, sive per seipsum diversorum Rituum Ordinarii munere fungentem. Quod si
haec omnia, ob rationes peculiares, iudicio Apostolicae Sedis, fieri non
possint, Hierarchia propria pro diversitate Rituum constituatur.[31]
Item, in similibus circumstantiis, diversi sermonis
fidelibus provideatur sive per sacerdotes aut paroecias eiusdem sermonis, sive
per Vicarium Episcopalem sermonem bene callentem et etiam, si casus ferat,
charactere episcopali ornatum, sive denique alia opportuniore ratione.
24. Ad dioecesium immutationes aut innovationes ad
normam nn. 22-23 inducendas quod attinet, salva disciplina Ecclesiarum
Orientalium, expedit ut competentes Conferentiae Episcopales haec negotia pro
suo quaeque territorio examini subiciant -ope etiam adhibita peculiaris
Commissionis Episcopalis, si id opportunum videatur, at semper auditis
praesertim Episcopis provinciarum vel regionum quarum interest- et deinde sua
consilia et vota Apostolicae Sedi proponant.
III. Episcopi Dioecesani in munere pastorali Cooperatores
1) Episcopi Coadiutores et
Auxiliares
25. In regendis dioecesibus, pastorali Episcoporum
muneri ita provideatur, ut bonum dominici gregis semper sit suprema ratio. Quod
bonum ut debite procuretur, haud raro Episcopi Auxiliares constituendi sunt, eo
quod Episcopus dioecesanus, vel ob nimiam dioecesis amplitudinem aut nimium
incolarum numerum, vel ob peculiaria apostolatus adiuncta aut alias diversae
naturae causas, nequit per semetipsum omnia episcopalia munia, sicut animarum
exigit bonum, adimplere. Imo et aliquando peculiaris necessitas postulat ut in
ipsius Episcopi dioecesani adiutorium constituatur Episcopus Coadiutor. Qui
Episcopi Coadiutores et Auxiliares ita congruentibus facultatibus instruendi
sunt, ut, salva semper unitate dioecesani regiminis necnon Episcopi dioecesani
auctoritate, eorum actio efficacior reddatur et dignitas, Episcoporum propria,
magis in tuto ponatur.
Iamvero Episcopi Coadiutores et Auxiliares, eo quod
in partem sollicitudinis Episcopi dioecesani vocati sunt, ita munus suum
exerceant, [686] ut in omnibus negotiis unanima consensione cum ipso procedant.
Praeterea obsequium et reverentiam semper exhibeant Episcopo dioecesano, qui et
ipse Episcopos Coadiutores vel Auxiliares fraterne diligat atque existimatione
prosequatur.
26. Bono animarum id exigente, ne renuat Episcopus
dioecesanus a competenti Auctoritate unum pluresve Auxiliares expostulare, qui
nempe sine iure successionis pro dioecesi constituuntur.
Quodsi in Litteris nominationis provisum non
fuerit, Episcopus dioecesanus Auxiliarem vel Auxiliares suos constituat Vicarios
Generales vel saltem Vicarios Episcopales, a sua auctoritate dumtaxat
dependentes quos ipse, in perpendendis causis maioris momenti praesertim
indolis pastoralis, consulere velit.
Nisi aliud a competenti Auctoritate statutum
fuerit, cum Episcopi dioecesani munere non exspirant potestates et facultates
quibus Episcopi Auxiliares a iure instructi sunt. Optandum quoque est ut, sede
vacante, munus dioecesim regendi, nisi aliud graves rationes suadeant,
committatur Episcopo Auxiliari vel, ubi plures sunt, uni ex Auxiliaribus.
Episcopus Coadiutor, qui nempe cum iure successionis nominatur, ab Episcopo
dioecesano Vicarius Generalis semper constituatur. Eidem autem pleniores
facultates in casibus particularibus a competenti Auctoritate concedi poterunt.
Ut quam maxime praesenti ac futuro dioecesis bono
faveatur, Episcopus Coadiutus et Coadiutor in rebus maioris momenti mutuo se
consulere ne omittant.
2) Curia atque Consilia
Dioecesana
27. Eminens in Curia dioecesana est officium
Vicarii Generalis. Quoties autem rectum dioecesis regimen id requirat,
constitui possunt ab Episcopo unus aut plures Vicarii Episcopales, qui nempe
ipso iure, in determinata dioecesis parte aut in certo negotiorum genere aut
quoad fideles determinati Ritus, ea gaudent potestate, quam ius commune Vicario
Generali tribuit.
Inter Episcopi cooperatores in regimine dioecesis,
illi presbyteri quoque enumerantur qui eius senatum consiliumve constituunt, ut
sunt capitulum cathedrale, consultorum coetus vel alia consilia, secundum
diversorum locorum circumstantias vel indolem. Haec instituta, praesertim
capitula cathedralia, novae ordinationi, quatenus opus sit, necessitatibus
hodiernis aptatae, subiciantur. [687]
Sacerdotes et laici, qui ad Curiam dioecesanam
pertinent, sciant se pastorali Episcopi ministerio adiutricem operam praestare.
Curia dioecesana ita ordinetur ut aptum
instrumentum Episcopo fiat, non tantum ad dioecesim administrandam, sed etiam
ad opera apostolatus exercenda.
Valde optandum est ut in unaquaque dioecesi
peculiare instituatur Consilium pastorale, cui Episcopus dioecesanus ipse
praesit et in quo clerici, religiosi et laici, specialiter delecti, partes
habeant. Huius Consilii erit, ea quae ad pastoralia opera spectant investigare,
perpendere atque de eis practicas expromere conclusiones.
3) Clerus dioecesanus
28. Omnes quidem presbyteri sive dioecesani sive
religiosi, unum sacerdotium Christi cum Episcopo participant et exercent,
ideoque Ordinis episcopalis providi cooperatores constituuntur. In animarum
autem cura procuranda primas partes habent sacerdotes dioecesani, quippe qui,
Ecclesiae particulari incardinati vel addicti, eiusdem servitio plene sese
devoveant ad unam dominici gregis portionem pascendam; quare unum constituunt
presbyterium atque unam familiam, cuius pater est Episcopus. Qui, ut ministeria
sacra inter sacerdotes suos aptius et aequius disponere valeat, necessaria
libertate gaudere debet in officiis vel beneficiis conferendis, suppressis
proinde iuribus seu privilegiis, quae eamdem libertatem quoquo modo coarctent.
Necessitudines Episcopum inter et sacerdotes
dioecesanos vinculis potissimum supernaturalis caritatis inniti debent, ita
quidem ut sacerdotum voluntatis consociatio cum Episcopi voluntate pastoralem
eorumdem actionem reddat uberiorem. Quare, ut animarum servitium magis magisque
promoveatur, Episcopus sacerdotes ad colloquium, commune quoque, de re
praesertim pastorali, vocare velit, non tantum data occasione, sed etiam,
quantum fieri possit, statis temporibus.
Praeterea, omnes sacerdotes dioecesani uniti inter
se sint ideoque boni spiritualis universae dioecesis sollicitudine urgeantur;
insuper, memores bona, quae occasione officii ecclesiastici sibi comparant, cum
munere sacro cohaerere, necessitatibus materialibus quoque dioecesis, iuxta Episcopi
ordinationem, pro viribus liberaliter subveniant.
29. Proximiores Episcopi cooperatores sunt illi
etiam sacerdotes, quibus munus pastorale aut apostolatus opera indolis
supraparoecialis [688] ab ipso committuntur, sive quoad determinatum dioecesis territorium,
sive quoad speciales fidelium coetus, sive quoad peculiare actionis genus.
Eximiam quoque adiutricem operam praestant
sacerdotes, quibus ab Episcopo diversa munera apostolatus, sive in scholis sive
in aliis institutis aut associationibus, concreduntur. Etiam illi sacerdotes,
qui operibus supradioecesanis sunt addicti, cum praeclara apostolatus opera
exerceant, peculiari sollicitudini commendantur praesertim Episcopi in cuius
dioecesi commorantur.
30. Praecipua autem ratione Episcopi cooperatores
sunt parochi, quibus, tamquam pastoribus propriis, animarum cura committitur in
determinata dioecesis parte sub illius auctoritate.
1) In hac autem cura gerenda parochi, cum suis
adiutoribus ita munus docendi, sanctificandi et regendi adimpleant, ut fideles
atque communitates paroeciales, tum dioecesis tum totius Ecclesiae universalis
membra revera se sentiant. Quapropter cum aliis parochis collaborent necnon cum
sacerdotibus, qui munus pastorale in territorio exercent (uti sunt e. g.
Vicarii Foranei, Decani), vel operibus indolis supraparoecialis sunt addicti,
ut cura pastoralis in dioecesi unitate non careat atque efficacior reddatur.
Praeterea cura animarum spiritu missionali semper
informetur, ita ut ad omnes in paroecia degentes, debito modo, se extendat.
Quodsi parochi quosdam personarum coetus attingere nequeant, alios, etiam
laicos, in proprium adiutorium vocent, qui sibi auxilium praestent in iis quae
ad apostolatum spectant.
Ad eamdem vero animarum curam efficaciorem
reddendam, vita communis sacerdotum, praesertim eidem paroeciae addictorum,
enixe commendatur, quae, dum actionem apostolicam fovet, caritatis et unitatis
exemplum fidelibus praebet.
2) In exsequendo munere magisterii, parochorum est:
verbum Dei praedicare omnibus christifidelibus, ut hi in fide, spe et caritate
radicati, in Christo crescant et communitas christiana illud testimonium
caritatis reddat, quod Dominus commendavit;[32]
itemque catechetica instructione fideles ad plenam mysterii salutis cognitionem
ducere, unicuique aetati accommodatam. Ad hanc autem instructionem tradendam
non solum religiosorum auxilium quaerant, sed etiam laicorum cooperationem,
erecta quoque Confraternitate Doctrinae Christianae.
In perficiendo opere sanctificationis, curent
parochi ut celebratio [689] Eucharistici Sacrificii centrum sit et culmen
totius vitae communitatis christianae; itemque adlaborent ut fideles spirituali
pabulo pascantur per devotam et frequentem Sacramentorum receptionem atque per
consciam et actuosam in Liturgia participationem. Meminerint etiam parochi quam
maxime sacramentum Poenitentiae ad vitam christianam fovendam conferre; quare
faciles se praebeant ad fidelium confessiones audiendas, advocatis ad hoc, si
opus fuerit, aliis etiam sacerdotibus, qui varias linguas calleant.
In officio pastoris adimplendo, imprimis curent
parochi proprium gregem cognoscere. Cum autem omnium ovium sint ministri, vitae
christianae incrementum foveant tum in singulis fidelibus, tum in familiis, tum
in associationibus praesertim apostolatui addictis, tum in universa communitate
paroeciali. Domos igitur et scholas visitent, prout pastorale munus id exigat;
adulescentibus et iuvenibus studiose prospiciant; pauperes et infirmos paterna
caritate prosequantur; peculiarem denique curam de opificibus habeant atque
adlaborent ut fideles operibus apostolatus auxilium praestent.
3) Vicarii paroeciales tamquam parochi
cooperatores, praestantem et actuosam operam quotidie impendunt in ministerio
pastorali sub parochi auctoritate exercendo. Quare inter parochum eiusque
vicarios fraterna habeatur conversatio, mutua caritas et reverentia semper
vigeat iidemque consiliis, auxilio et exemplo sese invicem adiuvent, paroeciali
curae concordi voluntate communique studio providentes.
31. In iudicio efformando de sacerdotis idoneitate
ad aliquam paroeciam regendam, Episcopus rationem habeat, non solum de illius
doctrina, sed etiam de pietate, zelo apostolico, ceterisque dotibus ac
qualitatibus, quae ad curam animarum rite exercendam requiruntur.
Praeterea cum muneris paroecialis tota ratio sit
bonum animarum, quo facilius et aptius Episcopus ad provisionem paroeciarum
procedere valeat, supprimantur, salvo iure Religiosorum, quaelibet iura
praesentationis, nominationis vel reservationis, necnon, ubi exsistat, lex
concursus, sive generalis sive particularis. Parochi vero in sua quisque
paroecia ea gaudeant stabilitate in officio, quam animarum bonum requirat.
Quare, abrogata distinctione inter parochos amovibiles et inamovibiles,
recognoscatur et simplicior reddatur modus procedendi in translatione et
amotione parochorum, quo Episcopus, servata quidem naturali et canonica
aequitate, aptius necessitatibus boni animarum providere possit. [690]
Parochi autem, qui ob ingravescentem aetatem
aliamve gravem causam, ab officio rite et fructuose adimplendo impediuntur,
enixe rogantur ut sua ipsi sponte, aut ab Episcopo invitati, officii
renuntiationem faciant. Episcopus renuntiantibus congruam sustentationem
provideat.
32. Eadem denique salus animarum causa sit, qua
determinentur aut recognoscantur paroeciarum erectiones aut suppressiones,
aliaeve huiusmodi innovationes, quas quidem Episcopus propria auctoritate
peragere poterit.
4) Religiosi
33. Omnibus Religiosis, quibus in iis quae
sequuntur sodales accensentur ceterorum Institutorum consilia evangelica
profitentes, iuxta propriam cuiusque vocationem, officium incumbit impense
diligenterque adlaborandi ad aedificationem et incrementum totius mystici
Corporis Christi et in bonum Ecclesiarum particularium.
Hos vero fines promovere tenentur imprimis
oratione, poenitentiae operibus et propriae vitae exemplo, in quorum
aestimatione et studio ut iugiter crescant, Sacrosancta haec Synodus eos
magnopere hortatur. At, ratione habita indolis uniuscuiusque Religionis
propriae, ad externa quoque apostolatus opera impensius accedant.
34. Religiosi sacerdotes, qui in presbyteratus
officium consecrantur ut sint et ipsi providi cooperatores Ordinis episcopalis,
hodie adhuc maiori auxilio Episcopis esse valent, pro ingravescente animarum
necessitate. Ideo vera quadam ratione ad clerum dioecesis pertinere dicendi
sunt, quatenus in cura animarum atque apostolatus operibus exercendis partem
habent sub sacrorum Praesulum auctoritate. Etiam alii sodales, sive viri sint
sive mulieres, qui et ipsi peculiari ratione ad familiam dioecesanam pertinent,
magnum auxilium sacrae Hierarchiae afferunt, atque in dies, auctis apostolatus
necessitatibus, magis magisque afferre possunt ac debent.
35. Ad hoc autem ut apostolatus opera in singulis
dioecesibus concorditer semper exerceantur atque unitas dioecesanae disciplinae
sarta tecta servetur, haec principia fundamentalia statuuntur:
1) Episcopos, utpote Apostolorum successores,
Religiosi omnes devoto semper obsequio ac reverentia prosequantur. Praeterea
quoties ad apostolatus opera legitime vocantur ita munia sua exercere tenentur
[691] ut Episcopis auxiliatores adsint et subsint.[33]
Quin immo Religiosi Episcoporum postulationibus votisque prompte ac fideliter
obsecundent ut ampliores partes in salutis humanae ministerium suscipiant,
salva Instituti indole et secundum Constitutiones, quae, si necesse sit, ad
hunc finem accommodentur, inspectis huius Decreti Concilii principiis.
Praesertim, attentis urgentibus animarum necessitatibus atque cleri dioecesani
penuria, Instituta religiosa, quae vitae mere contemplativae non addicuntur, ab
Episcopis advocari possunt ut in variis ministeriis pastoralibus operam
adiutricem impendant, inspecta tamen propria cuiusque Instituti indole; quam
operam ut praestent, in paroeciis quoque suscipiendis etiam ad tempus,
Superiores pro viribus faveant.
2) Religiosi autem, in externum apostolatum
immissi, spiritu religionis propriae imbuti sint, atque fideles permaneant
regulari observantiae et subiectioni erga proprios Superiores; quam obligationem
ipsi Episcopi urgere ne omittant.
3) Exemptio, qua Religiosi ad Summum Pontificem vel
ad aliam ecclesiasticam Auctoritatem advocantur et ab Episcoporum iurisdictione
subducuntur, ordinem Institutorum internum potissimum respicit, quo melius in
iisdem omnia sint inter se apta et connexa atque incremento et perfectioni
religiosae conversationis consulatur;[34]
necnon ut de illis disponere possit Summus Pontifex in bonum Ecclesiae
universae,[35] alia vero
competens Auctoritas in bonum Ecclesiarum propriae iurisdictionis. Haec autem
exemptio non impedit quominus Religiosi in singulis dioecesibus Episcoporum
iurisdictioni subsint ad normam iuris, prout horum pastorale munus perfungendum
et animarum rite ordinanda curatio requirunt.[36]
4) Omnes Religiosi, exempti
et non exempti, Ordinariorum locorum potestati subsunt in iis quae ad publicum
exercitium cultus divini, salva quidem Rituum diversitate, ad curam animarum,
ad sacram praedicationem populo tradendam, ad christifidelium, praesertim
puerorum, religiosam et moralem educationem, catecheticam institutionem et
liturgicam efformationem atque ad status clericalis decorem spectant necnon ad
varia opera in iis quae sacri apostolatus exercitium respiciunt. [692]
Religiosorum quoque scholae catholicae Ordinariis locorum subsunt ad earum
generalem ordinationem et vigilantiam quod attinet, firmo tamen iure
Religiosorum quoad earumdem moderamen. Pariter Religiosi tenentur servare ea omnia quae
Episcoporum Concilia aut Conferentiae ab omnibus servanda legitime edixerint.
5) Inter varia Instituta religiosa atque inter
eadem et clerum dioecesanum, ordinata foveatur cooperatio. Arcta insuper
habeatur omnium operum et actionum apostolicarum coordinatio, quae maxime
pendet a supernaturali animorum et mentium habitu, in caritate radicato et
fundato. Hanc autem coordinationem curare Apostolicae Sedi competit pro
universa Ecclesia; sacris vero Pastoribus in sua cuiusque dioecesi;
Patriarchalibus demum Synodis et Episcoporum Conferentiis in proprio territorio.
Episcopi vel Episcoporum Conferentiae et Superiores
religiosi vel Conferentiae Superiorum Maiorum, pro operibus apostolatus quae a
Religiosis exercentur, praeviis consiliis mutuo inter se collatis procedere
velint.
6) Ad fovendas concorditer et fructuose mutuas
relationes inter Episcopos et Religiosos, statis temporibus et quoties id
opportunum videbitur, Episcopi et Superiores religiosi convenire velint ad
negotia tractanda, quae universim ad apostolatum in territorio pertinent.
CAPUT III
DE EPISCOPIS IN COMMUNE
PLURIUM ECCLESIARUM BONUM COOPERANTIBUS
I. Synodi, Concilia et praesertim Episcoporum Conferentiae
36. Inde a prioribus Ecclesiae saeculis Episcopi,
peculiaribus quidem Ecclesiis praepositi, communione fraternae caritatis atque
studio permoti universalis missionis Apostolis traditae, vires ac voluntates
suas consociaverunt ad bonum tum commune tum singularum Ecclesiarum
provehendum. Hac ratione sive Synodi, sive Concilia provincialia, sive demum
Concilia plenaria constituta fuerunt in quibus Episcopi aequalem pro variis
Ecclesiis statuerunt rationem servandam tum in fidei veritatibus docendis tum
in disciplina ecclesiastica ordinanda.
Exoptat haec Sancta Oecumenica Synodus ut veneranda
Synodorum et Conciliorum instituta novo vigeant robore, quo aptius et
efficacius fidei incremento disciplinaeque conservationi in variis Ecclesiis,
pro temporum adiunctis, provideatur. [693]
37. Hodiernis potissimum temporibus Episcopi haud
raro munus suum apte ac fructuose adimplere non valent nisi cum aliis Episcopis
arctiorem in dies suam concordem atque coniunctiorem operam efficiant. Cum
autem Episcoporum Conferentiae -pluribus in nationibus iam constitutae-
praeclara ediderint uberioris apostolatus argumenta, Sacrosancta haec Synodus
summopere expedire censet, ut ubique terrarum eiusdem nationis seu regionis
Episcopi in unum coetum confluant, statis temporibus simul convenientes, ut
communicatis prudentiae et experientiae luminibus, collatisque consiliis sancta
fiat ad commune Ecclesiarum bonum virium conspiratio. Propterea de Episcoporum
Conferentiis haec quae sequuntur statuit.
38. 1) Est Episcoporum Conferentia veluti coetus in
quo sacrorum Antistites cuiusdam nationis vel territorii munus suum pastorale
coniunctim exercent ad maius bonum, quod hominibus praebet Ecclesia, provehendum,
praesertim per apostolatus formas et rationes occurrentibus aetatis adiunctis
apte compositas.
2) Omnes Ordinarii locorum cuiuscumque ritus,
Vicariis Generalibus exceptis, Coadiutores, Auxiliares aliique Episcopi
titulares peculiari munere vel ab Apostolica Sede vel ab Episcoporum
Conferentiis demandato fungentes ad Episcoporum Conferentiam pertinent. Ceteri
Episcopi titulares necnon, ob singulare quod obeunt in territorio officium,
Legati Romani Pontificis non sunt de iure membra Conferentiae.
Ordinariis locorum necnon Coadiutoribus competit
suffragium deliberativum. Auxiliaribus aliisque Episcopis, quibus ius est
Conferentiae interesse, suffragium deliberativum aut consultivum decernent
statuta Conferentiae.
3) Quaelibet Conferentia Episcoporum sua conficiat
statuta, ab Apostolica Sede recognoscenda, in quibus -praeter alia media-
officia provideantur quae fini consequendo efficacius consulant, e. g.
Consilium permanens Episcoporum, Commissiones Episcopales, Secretariatus
Generalis.
4) Decisiones Conferentiae Episcoporum, dummodo
legitime et per duas saltem ex tribus partibus suffragiorum Praesulum, qui voto
deliberativo fruentes ad Conferentiam pertinent, prolatae fuerint et ab
Apostolica Sede recognitae, vim habeant iuridice obligandi in casibus dumtaxat
in quibus aut ius commune id praescripserit aut peculiare Apostolicae Sedis
mandatum, motu proprio aut ad petitionem ipsius Conferentiae datum, id
statuerit. [694]
5) Ubi peculiaria adiuncta id postulent, Episcopi
plurium nationum, Apostolica Sede approbante, unam poterunt Conferentiam
constituere.
Foveantur insuper relationes inter Conferentias
Episcopales diversarum nationum ad maius bonum promovendum ac tuendum.
6) Enixe commendatur ut Praesules Orientalium
Ecclesiarum, in disciplina propriae Ecclesiae in Synodis promovenda et ad opera
in bonum religionis efficacius fovenda, rationem etiam habeant boni communis
totius territorii, ubi plures Ecclesiae diversorum rituum exstant, consiliis in
conventibus interritualibus collatis, iuxta normas a competenti Auctoritate
statuendas.
II. Provinciarum ecclesiasticarum
circumscriptio et regionum ecclesiasticarum erectio
39. Animarum bonum non dioecesium tantum sed
provinciarum quoque ecclesiasticarum aptam expostulat circumscriptionem, immo
et regionum ecclesiasticarum suadet erectionem, ita ut apostolatus
necessitatibus iuxta socialia et localia adiuncta melius provideatur, atque
faciliores fructuosioresque reddantur Episcoporum relationes sive inter se sive
cum Metropolitis et cum ceteris eiusdem nationis Episcopis, necnon et
Episcoporum cum civilibus Auctoritatibus.
40. Itaque, ad memoratos fines consequendos,
Sacrosancta Synodus haec statuenda decernit:
1) Provinciarum ecclesiasticarum circumscriptiones
opportune recognoscantur et iura ac privilegia Metropolitarum novis aptisque
normis definiantur.
2) Pro regula habeatur ut omnes dioeceses aliaeque
territoriales circumscriptiones quae iure dioecesibus aequiparantur alicui
provinciae ecclesiasticae adscribantur. Proinde dioeceses quae nunc Apostolicae
Sedi immediate sint subiectae quaeque nulli alii uniantur, aut in novam
provinciam ecclesiasticam, si id fieri possit, sunt simul componendae aut illi
provinciae aggregandae, quae vicinior seu opportunior sit, et iuri
metropolitico Archiepiscopi sunt subiciendae ad normam iuris communis.
3) Ubi utilitas id suadet, provinciae
ecclesiasticae in regiones ecclesiasticas componantur, quarum ordinatio iure
est statuenda.
41. Expedit ut competentes Episcoporum Conferentiae
quaestionem de huiusmodi provinciarum circumscriptione aut regionum erectione
[695] examini subiciant, iuxta normas iam de dioecesium circumscriptione in nn.
23 et 24 statutas, et consilia ac vota sua Apostolicae Sedi proponant.
III. Episcopi munere interdioecesano fungentes
42. Cum necessitates pastorales magis magisque
requirant ut quaedam pastoralia munia concorditer regantur et promoveantur,
expedit ut in servitium omnium vel plurium dioecesium alicuius determinatae
regionis aut nationis nonnulla constituantur officia, quae etiam Episcopis
committi possunt.
Commendat autem Sancta Synodus ut inter Praelatos
seu Episcopos, his muneribus perfungentes, et Episcopos dioecesanos atque
Conferentias Episcopales fraterna semper vigeat communio et animorum in
sollicitudine pastorali conspiratio, cuius rationes etiam iure communi
definiantur oportet.
43. Cum spirituali militum curae, ob peculiares
eorumdem vitae condiciones, eximia debeatur sollicitudo, in unaquaque natione
erigatur, pro viribus, Vicariatus Castrensis. Tum Vicarius tum cappellani in
concordi cum Episcopis dioecesanis cooperatione huic difficili operi impense se
devoveant.[37]
Quare Episcopi dioecesani Vicario Castrensi
concedant numero sufficienti sacerdotes huic gravi muneri aptos simulque
faveant inceptis ad bonum spirituale militum provehendum.[38]
MANDATUM
GENERALE
44. Decernit Sacrosancta Synodus, ut in
recognoscendo Codice Iuris Canonici aptae definiantur leges, ad normam
principiorum quae in hoc Decreto statuuntur, perpensis etiam animadversionibus
quae vel a Commissionibus vel a Patribus Conciliaribus prolatae sunt. [696]
Decernit insuper Sancta Synodus ut Directoria
generalia de cura animarum conficiantur in usum tum Episcoporum tum parochorum,
ut certae ipsis praebeantur rationes ad proprium munus pastorale facilius
aptiusque obeundum.
Conficiantur etiam tum speciale Directorium de cura
pastorali peculiarium fidelium coetuum pro diversis singularum nationum vel
regionum adiuntis, tum Directorium de catechetica populi christiani
institutione, in quo agatur de fundamentalibus eiusdem institutionis principiis
et ordinatione deque elaboratione librorum ad rem pertinentium. In iis vero
Directoriis conficiendis ratio item habeatur animadversionum quae sive a
Commissionibus sive a Patribus Conciliaribus exhibitae sunt.
Haec omnia et singula quae in hoc Decreto edicta
sunt, placuerunt Sacrosancti Concilii Patribus. Et Nos, Apostolica a Christo
Nobis tradita potestate, illa, una cum Venerabilibus Patribus, in Spiritu
Sancto approbamus, decernimus ac statuimus et quae ita synodaliter statuta sunt
ad Dei gloriam promulgari iubemus.
Romae, apud S. Petrum
die XXVIII mensis octobris anno MCMLXV.
Ego PAULUS Catholicae Ecclesiae Episcopus
Sequuntur Patrum
subsignationes [696-701]
|