PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
UNA CUM SACROSANCTI CONCILII PATRIBUS
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
DECRETUM DE APOSTOLATU LAICORUM
APOSTOLICAM ACTUOSITATEM
PROOEMIUM
APOSTOLICAM ACTUOSITATEM populi Dei impensiorem reddere volens,1
Sacrosancta Synodus sollicite se vertit ad
christifideles laicos, quorum partes in missione Ecclesiae proprias et
omnino necessarias iam aliis in locis commemoravit.2
Apostolatus enim laicorum, ex ipsa eorum christiana
vocatione promanans, numquam potest in Ecclesia deficere. Quam spontanea
fuerit huiusmodi actuositas in primordiis Ecclesiae, quamque frugifera,
ipsae Sacrae Litterae luculenter demonstrant (cf. Act. 11, 19-21; 18,
26; Rom. 16, 1-16; Phil 4, 3).
Nostra autem tempora non minorem exigunt zelum laicorum, immo
condiciones hodiernae omnino impensiorem et latiorem poscunt apostolatum
eorum. Augescens enim in dies numerus hominum, scientiarum atque
technicarum artium progressus, arctiores inter homines necessitudines
non solum in immensum dilatarunt apostolatus laicorum spatia, magna ex
parte ipsis tantum aperta, verum etiam nova suscitarunt problemata quae
eorum sollertem curam studiumque expostulant. Eo urgentior huiusmodi
apostolatus redditur quatenus autonomia multarum provinciarum vitae
humanae plurimum, uti par est, succrevit, aliquando cum quadam
abscessione ab ordine ethico ac religioso et gravi discrimine vitae
christianae. Insuper multis in regionibus in quibus sacerdotes admodum
pauci sunt vel, ut quandoque accidit, debita ministerii libertate
privantur, sine laicorum opera Ecclesia vix posset praesens et actuosa
esse.
Huius multiplicis urgentisque necessitatis signum est, evidens
operatio Spiritus Sancti laicos hodie magis magisque propriae
responsabilitatis conscios reddentis eosque ad servitium Christi et
Ecclesiae ubique incitantis.3
Hoc in decreto Concilium apostolatus laicorum
naturam, indolem et varietatem illustrare intendit, necnon principia
fundamentalia enuntiare intructionesque pastorales tradere ad eiusdem
efficacius exercitium; quae omnia tamquam normae habeantur in
recognoscendo iure canonico quod ad laicorum apostolatum attinet.
CAPUT I
DE VOCATIONE LAICORUM AD APOSTOLATUM
Ad hoc nata est Ecclesia ut regnum Christi ubique terrarum dilatando
ad gloriam Dei Patris, omnes homines salutaris redemptionis participes
efficiat,4 et per eos
mundus universus re vera ad Christum ordinetur. Omnis navitas Corporis
Mystici hunc in finem directa apostolatus dicitur quem Ecclesia per
omnia sua membra, variis quidem modis, exercet; vocatio enim christiana,
natura sua, vocatio quoque est ad apostolatum. Sicut in viventis
corporis compage, nullum membrum mere passive sese gerit, sed simul cum
vita corporis eiusdem operositatem quoque participat, sic in corpore
Christi, quod est Ecclesia, totum corpus "secundum operationem in
mensuram uniuscuiusque membri, augmentum corporis facit" (Eph. 4,
16). Quinimmo tanta est in hoc corpore connexio et membrorum compactio
(cf. Eph. 4, 16), ut membrum quod ad augmentum corporis secundum suam
mensuram non operatur, nec Ecclesiae nec sibi prodesse dicendum sit.
Est in Ecclesia diversitas ministerii, sed unitas missionis.
Apostolis eorumque successoribus a Christo collatum est munus in ipsius
nomine et potestate docendi, sanctificandi et
regendi. At laici, muneris sacerdotalis, prophetici et regalis Christi
participes effecti, suas partes in missione totius populi Dei explent in
Ecclesia et in mundo.5 Apostolatum
reapse exercent sua operositate ad evangelizationem ac sanctificationem
hominum et ad rerum temporalium ordinem spiritu evangelico perfundendum
ac perficiendum, ita ut eorum operositas in hoc ordine testimonium
Christi manifeste perhibeat et ad salutem hominum inserviat. Cum vero
laicorum statui hoc sit proprium ut in medio mundi negotiorumque
saecularium vitam agant, ipsi a Deo vocantur ut, spiritu christiano
ferventes, fermenti instar in mundo apostolatum suum exerceant.
Laici officium et ius ad apostolatum obtinent ex ipsa sua cum Christo
Capite unione. Per Baptismum enim corpori Christi mystico inserti, per
Confirmationem virtute Spiritus Sancti roborati, ad apostolatum ab ipso
Domino deputantur. In regale sacerdotium et gentem sanctam (Cf. 1 Pt. 2,
4-10) consecrantur, ut per omnia opera spirituales offerant hostias et
ubique terrarum Christo testimonium perhibeant. Sacramentis autem,
praesertim SS. Eucharistia, communicatur et alitur illa caritas quae
veluti anima est totius apostolatus.6
Apostolatus in fide, spe et caritate exercetur
quas Spiritus Sanctus in cordibus omnium Ecclesiae membrorum diffundit.
Immo praecepto caritatis, quod est maximum mandatum Domini, omnes
christifideles urgentur ad procurandam gloriam Dei per adventum regni
eius, et vitam aeternam omnibus hominibus ut cognoscant solum Deum verum
et quem misit Iesum Christum (cf. Io. 17, 3).
Omnibus igitur christifidelibus onus praeclarum imponitur adlaborandi
ut divinum salutis nuntium ab universis hominibus ubique terrarum
cognoscatur et accipiatur.
Ad hunc apostolatum exercendum Spiritus Sanctus, qui populi Dei
sanctificationem per ministerium et sacramenta operatur, fidelibus
peculiaria quoque tribuit dona (cf. 1 Cor. 12, 7), ea "dividens
singulis prout vult" (1 Cor. 12, 11), ut "unusquisque,
sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes" sint et
ipsi "sicut boni dispensatores multiformis gratiae Dei" (1 Pt.
4, 10), in aedificationem totius corporis in caritate (cf. Eph. 4, 16).
Ex horum charismatum, etiam simpliciorum, acceptione, pro unoquoque
credentium ius et officium oritur eadem in bonum hominum et
aedificationem Ecclesiae exercendi in Ecclesia et in mundo, in libertate
Spiritus Sancti, qui "ubi vult spirat" (Io. 3, 8), et
simul in communione cum fratribus in Christo, maxime cum pastoribus suis,
quorum est de eorum germana natura et ordinato exercitio iudicium ferre,
non quidem ut Spiritum extinguant sed ut omnia probent et quod bonum est
teneant (cf. 1 Thess. 5, 12. 19. 21).7
Cum Christus missus a Patre totius apostolatus
Ecclesiae fons et origo sit, patet fecunditatem apostolatus laicorum
pendere ex ipsorum cum Christo vitali unione, dicente Domino: "Qui
manet in me et ego in eo, hic fert fructum multum, quia sine me nihil
potestis facere" (Io. 15, 5).
Haec vita intimae unionis cum Christo in Ecclesia alitur subsidiis
spiritualibus, quae omnibus fidelibus sunt communia, praesertim actuosa
participatione Sacrae Liturgiae,8 ita
a laicis adhibenda ut hi, dum ipsa mundi officia in ordinariis vitae
condicionibus recte adimplent, unionem cum Christo a vita sua non
separent, sed suum opus iuxta voluntatem Dei exercentes in ipsa
percrescant. Hac via laici alacri et laeto animo in sanctitate
progrediantur oportet, difficultates in prudentia et patientia superare
satagentes.9 Neque
curae familiares neque alia negotia saecularia extranea debent esse a
spirituali vitae ratione, iuxta illud Apostoli: "Omne quodcumque
facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini Iesu Christi,
gratias agentes Deo et Patri per ipsum" (Col. 3, 17).
Talis vita continuum exercitium fidei, spei et caritatis exposcit.
Lumine fidei et meditatione verbi Dei solum potest aliquis semper et
ubique dignoscere Deum in quo "vivimus et movemur et sumus"
(Act. 17, 28), in omni eventu quaerere eius voluntatem, Christum intueri
in omnibus hominibus, sive propinqui sint sive extranei, de vera
significatione et pretio rerum temporalium in seipsis et in ordine ad
finem hominis recta iudicia ferre.
Qui hanc habent fidem, in spe revelationis filiorum Dei vivunt
memores crucis et resurrectionis Domini.
In peregrinatione huius vitae, cum Christo in Deo absconditi et a
servitute divitiarum liberi, dum ad illa bona quae in aeternum manent
intendunt, generoso animo totos se dedicant ad regnum Dei dilatandum et
ad ordinem rerum temporalium spiritu christiano informandum et
perficiendum. Inter adversa huius vitae in spe fortitudinem inveniunt
existimantes quod "non sunt condignae passiones huius temporis ad
futuram gloriam, quae revelabitur in nobis" (Rom. 8, 18).
Caritate quae ex Deo est impulsi, ad omnes, maxime autem ad
domesticos fidei, bonum operantur (cf. Gal. 6, 10), deponentes "omnem
malitiam et omnem dolum et simulationes et invidias et omnes
detractiones" (1 Pt. 2, 1)
et sic ad Christum homines trahentes. Caritas autem Dei quae
"diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus
est nobis" (Rom. 5, 5), reddit laicos capaces spiritum Beatitudinum
reapse exprimendi in vita sua. Iesum pauperem secuti, bonorum
temporalium nec inopia deiciuntur nec copia inflantur; Christum humilem
imitati, non efficiuntur inanis gloriae cupidi (cf. Gal. 5, 26), sed
placere Deo magis quam hominibus student, semper parati propter Christum
omnia relinquere (cf. Lc. 14, 26) et persecutionem pati propter
iustitiam (cf. Mt. 5, 10), memores verbi Domini: "Si quis vult post
me venire, abneget semetipsum et tollat crucem suam et sequatur me"
(Mt. 16, 24). Christianam amicitiam inter se colentes, adiutorium in
quacumque necessitate sibi invicem praebent.
Haec laicorum spiritualis vitae ratio notam peculiarem assumere debet
ex statu matrimonii et familiae, coelibatus vel viduitatis, ex
condicione infirmitatis, ex activitate professionali et sociali. Ne
desinant ergo qualitates et dotes his condicionibus congruentes sibi
collatas assidue excolere, propriisque uti donis a Spiritu Sancto
acceptis.
Praeterea laici, qui suam vocationem secuti, nomen dederunt alicui ex
associationibus vel institutis quae ab Ecclesia approbata sunt, pariter
peculiarem notam vitae spiritualis ipsis propriam fideliter induere
conantur.
Magni quoque faciant professionalem peritiam, sensum familiarem et
civicum atque illas virtutes quae ad sociales consuetudines pertinent,
scilicet probitatem, spiritum iustitiae, sinceritatem, humanitatem,
animi fortitudinem, sine quibus nec vera vita christiana consistere
potest.
Huiusmodi vitae spiritualis et apostolicae perfectum exemplar est
Beatissima Virgo Maria, Regina Apostolorum, quae, dum in terris vitam
ageret omnibus communem, familiari cura et laboribus plenam, intime
semper cum Filio suo coniungebatur et operi Salvatoris singulari prorsus
modo cooperata est; nunc autem in caelum assumpta "materna sua
caritate de fratribus Filii sui adhuc peregrinantibus necnon in
periculis et angustiis versantibus curat, donec ad felicem patriam
perducantur".10 Hanc
devotissime colant omnes suamque vitam atque apostolatum eius maternae
curae commendent.
CAPUT II
DE FINIBUS ASSEQUENDIS
Opus redemptionis Christi, dum homines salvandos de se spectat,
totius quoque ordinis temporalis instaurationem complectitur. Unde
Ecclesiae missio non solum est nuntium Christi et gratiam eius hominibus
afferendi, sed et spiritu evangelico rerum temporalium ordinem
perfundendi et perficiendi. Laici ergo, hanc Ecclesiae missionem
exsequentes, apostolatum suum exercent tam in Ecclesia quam in mundo,
tam in ordine spirituali quam in ordine temporali: qui ordines, etsi
distinguuntur, in unico consilio Dei ita sunt connexi ut ipse Deus
intendat, in Christo, totum mundum reassumere in novam creaturam,
inchoative his in terris, plene in ultimo die. In utroque ordine laicus,
qui est simul fidelis et civis, una conscientia christiana continenter
duci debet.
Missio Ecclesiae salutem hominum spectat, fide in Christum et gratia
eius consequendam. Apostolatus ergo Ecclesiae, omniumque membrorum eius,
imprimis dirigitur ad nuntium Christi verbis et factis mundo
patefaciendum gratiamque eius communicandam. Hoc principaliter fit per
ministerium verbi et sacramentorum, speciali modo clero commissum, in
quo et laici habent suas magni momenti partes adimplendas, ut sint
"cooperatores ... veritatis" (3 Io. 8). Hoc potissimum in
ordine apostolatus laicorum et ministerium pastorale mutuo se complent.
Innumerae patent laicis occasiones ad apostolatum evangelizationis et
sanctificationis exercendum. Ipsum testimonium vitae christianae et
opera bona spiritu supernaturali exercita, vim habent attrahendi homines
ad fidem et ad Deum; dicit enim Dominus: "Sic luceat lux vestra
coram hominibus ut videant opera vestra bona et glorificent Patrem
vestrum qui in caelis est" (Mt. 5, 16).
Apostolatus tamen huiusmodi non in solo vitae testimonio consistit;
verus apostolus quaerit occasiones Christum verbis annuntiandi sive non
credentibus ad eos adducendos ad fidem, sive fidelibus ad eos
instruendos, confirmandos et ad fervidiorem vitam excitandos;
"caritas enim Christi urget nos" (2 Cor. 5, 14),
et in corde omnium debent resonare illa verba Apostoli: "Vae
enim mihi est, si non evangelizavero" (1 Cor. 9, 16).11
Cum autem hac nostra aetate novae quaestiones
oriantur, et gravissimi grassentur errores qui religionem, ordinem
moralem et ipsam societatem humanam funditus evertere nituntur, haec
Sancta Synodus ex corde hortatur laicos, iuxta cuiusque ingenii dotes et
doctrinam, ut secundum mentem Ecclesiae, suas diligentius expleant
partes in principiis christianis enucleandis, defendendis et rite
applicandis ad problemata huius aetatis.
Circa mundum vero consilium Dei est, ut homines concordi animo
ordinem rerum temporalium instaurent iugiterque perficiant.
Omnia quae efficiunt ordinem temporalem, videlicet bona vitae et
familiae, cultura, res oeconomicae, artes et professiones, communitatis
politicae instituta, relationes internationales et alia huiusmodi
eorumque evolutio et progressus, non solum subsidia sunt ad finem
ultimum hominis, sed et proprium habent valorem, a Deo eis insitum, sive
in seipsis considerata, sive uti partes universi ordinis temporalis:
"viditque Deus cuncta quae fecerat, et erant valde bona" (Gen.
1, 31). Haec eorum naturalis bonitas specialem quandam dignitatem
accipit ex eorum relatione cum persona humana in cuius servitium sunt
creata. Tandem placuit Deo omnia, tam naturalia quam supernaturalia, in
Christo Iesu in unum colligere "ut sit in omnibus ipse primatum
tenens" (Col. 1, 18). Haec
tamen destinatio non modo non privat ordinem temporalem sua autonomia,
suis propriis finibus, legibus, subsidiis, momento pro hominum bono, sed
potius perficit in sua vi et praestantia propria simulque adaequat
integrae vocationi hominis super terram.
Decursu historiae, rerum temporalium usus gravibus foedatus est
vitiis, quia homines, originali labe affecti, in perplures saepe lapsi
sunt errores circa verum Deum, naturam hominis et principia legis
moralis: unde mores et institutiones humanae corruptae, et ipsa persona
humana non raro conculcata. Nostris quoque diebus, non pauci,
disciplinarum naturalium et technicarum artium progressibus plus aequo
fidentes, in rerum temporalium veluti idololatriam declinant, potius
earum servi effecti quam domini.
Totius Ecclesiae est ad hoc operam navare, ut homines capaces
reddantur universum ordinem rerum temporalium recte instituendi et ad
Deum per Christum ordinandi. Ad Pastores spectat principia circa finem
creationis et usum mundi clare enuntiare, auxilia moralia et spiritualia
praestare, ut ordo rerum temporalium in Christo instauretur.
Laicos autem oportet ordinis temporalis instaurationem tamquam
proprium munus assumere et in eo, lumine Evangelii ac mente Ecclesiae
ductos et caritate christiana actos, directo et modo definito agere; qua
cives cum civibus, specifica peritia et propria responsabilitate
cooperari; ubique et in omnibus iustitiam regni Dei quaerere. Ita
instaurandus est ordo temporalis ut, propriis eiusdem legibus integre
servatis, ulterioribus vitae christianae principiis conformis reddatur,
variisque locorum, temporum et populorum, condicionibus aptatus. Inter
opera huiusmodi apostolatus eminet actio socialis christianorum, quam
hodie ad totam provinciam temporalem, etiam ad culturam, sese extendere
cupit Sancta Synodus.12
Dum omne exercitium apostolatus a caritate
originem et vim ducere debet, aliqua opera natura sua apta sunt ut
convertantur in ipsius caritatis vividam expressionem; quae Christus
Dominus suae messianicae missionis signa esse voluit (cf. Mt. 11, 4-5).
Maximum mandatum in lege est diligere Deum ex toto corde et proximum
suum sicut seipsum (cf. Mt. 22, 37-40). Hoc vero
mandatum caritatis erga proximum Christus proprium fecit novaque
significatione ditavit, dum seipsum idem ac fratres tamquam obiectum
caritatis esse voluit, dicens: "Quamdiu fecistis uni ex his
fratribus meis minimis, mihi fecistis" (Mt. 25, 40). Ipse enim,
assumendo naturam humanam, totum genus humanum supernaturali quadam
solidarietate in familiam sibi colligavit, et ut signum suorum
discipulorum constituit caritatem his verbis: "In hoc cognoscent
omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem"
(Io. 13, 35)
At Sancta Ecclesia, sicut in suis primordiis Cenae Eucharisticae
iungens "agapen" se totam caritatis vinculo circa Christum
unitam manifestabat, sic omni tempore hoc dilectionis signo dignoscitur,
et, dum gaudet de aliorum inceptis, caritatis opera ut suum officium et
ius, quod abalienari nequit, vindicat. Quapropter misericordia erga
egenos et infirmos atque sic dicta opera caritativa et mutui auxilii ad
sublevandas omnimodas necessitates humanas, praecipuo in honore habentur
ab Ecclesia.13
Quae actiones et opera praesenti tempore,
communicationis instrumentis expeditioribus factis, distantia inter
homines quodammodo evicta et mundi universi incolis quasi unius familiae
membris redditis, multo urgentiora et universaliora facta sunt. Actio
caritativa hodie omnes omnino homines et universas necessitates
complecti potest et debet. Ubicumque versantur qui cibo potuque,
vestitu, domo, medicinis, opere, instructione, facultatibus ad vitam
vere humanam ducendam necessariis carent, aerumnis vel infirma
valetudine cruciantur, exilium vel carcerem patiuntur, ibi eos
christiana caritas debet quaerere et invenire, impensa cura solari et
praestitis auxiliis sublevare. Quae obligatio praeprimis imponitur
singulis hominibus et populis in rebus prosperis constitutis.14
Quo huiusmodi caritatis exercitium omni
exceptione maius sit et tale appareat: in proximo consideretur imago Dei
ad quam creatus est, et Christus Dominus cui re vera offertur quidquid
indigenti donatur; libertas et dignitas personae auxilium accipientis
maxima humanitate respiciatur; puritas intentionis non maculetur ullo
propriae utilitatis quaestu vel dominandi studio;15
exigentiis iustitiae praeprimis satisfiat, ne
tamquam caritatis dona offerantur quae iustitiae titulo iam debentur;
causae malorum, non solum effectus, tollantur; ita ordinetur auxilium ut
accipientes paulatim a dependentia externa liberentur sibique
sufficientes evadant.
Laici ergo magni faciant et pro viribus adiuvent opera caritatis et
incepta assistentiae socialis sive privata sive publica, etiam
internationalia, quibus efficax auxilium singulis hominibus et populis
in necessitate versantibus fertur, cooperantes in hoc cum omnibus bonae
voluntatis hominibus.16
CAPUT III
DE VARIIS APOSTOLATUS CAMPIS
Laici suum exercent multiplicem apostolatum tam in Ecclesia quam in
mundo. In utroque hoc ordine varii patent campi apostolicae actuositatis,
quorum principaliores hic commemorare volumus; hi sunt: communitates
Ecclesiae, familia, iuvenes, ambitus socialis, ordines nationalis et
internationalis. Cum autem nostris diebus mulieres magis magisque partes
activas habeant in tota societatis vita, magni momenti est amplior earum
participatio etiam in variis campis apostolatus Ecclesiae.
Utpote participes muneris Christi sacerdotis, prophetae et regis,
laici suas partes activas habent in Ecclesiae vita et actione. Intra
communitates Ecclesiae eorum actio tam necessaria est ut sine ea ipse
pastorum apostolatus plenum suum effectum assequi plerumque nequeat.
Verae enim apostolicae mentis laici, ad modum illorum virorum et
mulierum qui Paulum in Evangelio adiuvabant (cf. Act. 18, 18. 26; Rom.
16, 3), supplent quod suis fratribus deest, et reficiunt spiritum
tam pastorum quam reliqui populi fidelis (cf. 1 Cor. 16, 17-18). Ipsi
enim, actuosa participatione vitae liturgicae suae communitatis nutriti,
sollicite partes agunt in eiusdem operibus apostolicis; homines longe
fortasse versantes, ad Ecclesiam adducunt; in verbo Dei tradendo,
praesertim catechetica institutione, impense cooperantur; oblata sua
peritia curam animarum et etiam administrationem bonorum Ecclesiae
efficaciorem reddunt.
Paroecia exemplum perspicuum apostolatus communitarii praebet, omnes
quotquot ibi invenit diversitates humanas in unum congregans et
Ecclesiae universalitati inserens.17 Assuescant
laici intime cum sacerdotibus suis uniti in paroecia operari;18
problemata propria ac mundi et quaestiones ad
salutem hominum spectantes, collatis consiliis examinanda et solvenda,
ad communitatem Ecclesiae afferre; omnique incepto apostolico et
missionali suae familiae ecclesiasticae adiutricem operam pro viribus
navare.
Colant iugiter sensum dioecesis, cuius paroecia velut cellula est,
prompti semper, ad invitationem Pastoris sui, suas quoque vires inceptis
dioecesanis adicere. Immo, ut respondeant necessitatibus urbium et
regionum ruralium,19 suam
cooperationem non intra fines paroeciae vel dioecesis circumscriptam
retineant, sed ad campos interparoecialem, interdioecesanum, nationalem
vel internationalem extendere satagant, eo vel magis quia crebrescens in
dies migratio populorum, mutuae necessitudinis augmentatio et
communicationum facilitas, iam non sinunt ullam partem societatis in se
clausam manere. Ita de necessitatibus populi Dei in toto orbe terrarum
dispersi solliciti sint. Imprimis sua reddant opera missionalia, auxilia
materialia vel etiam personalia praestando. Officium et honor enim est
christianorum Deo restituere partem bonorum quae ab Eo accipiunt.
Cum Conditor omnium constituerit coniugale consortium exordium et
fundamentum societatis humanae, idque gratia sua reddiderit sacramentum
magnum in Christo et in Ecclesia (cf. Eph. 5, 32), apostolatus coniugum
et familiarum singulare habet momentum tam pro Ecclesia quam pro
societate civili.
Coniuges christiani sibi invicem, filiis suis ceterisque familiaribus,
gratiae cooperatores sunt et fidei testes. Filiis suis ipsi sunt primi
fidei praecones et educatores; verbo et exemplo eos ad vitam christianam
et apostolicam formant, in eorum vocatione seligenda prudenter eos
adiuvant et vocationem sacram, in eis forte detectam, omni cura fovent.
Coniugum semper officium fuit, hodie vero maxima apostolatus eorum
pars est: indissolubilitatem et sanctitatem vinculi matrimonialis vita
sua manifestare et probare; ius et officium prolem christiane educandi,
genitoribus et tutoribus inditum, strenue affirmare; dignitatem et
legitimam autonomiam familiae defendere. Cooperentur igitur ipsi
ceterique christifideles, cum hominibus bonae voluntatis, ut in civili
legislatione haec iura sarta serventur; in moderanda societate ratio
habeatur necessitatum familiarum quod ad habitationem, educationem
puerorum, condicionem laboris, securitatem socialem et tributa pertinet;
in migrationibus ordinandis convictus domesticus omnino in tuto ponatur.20
Hanc familia ipsa missionem divinitus accepit ut
sit prima et vitalis cellula societatis. Quam missionem adimplebit, si
per mutuam membrorum pietatem et orationem in communi Deo factam,
tamquam domesticum sanctuarium Ecclesiae se exhibeat; si tota familia in
cultum liturgicum Ecclesiae se inserat; si denique, familia actuosam
hospitalitatem praestet, iustitiam aliaque bona opera in servitium
omnium fratrum necessitate laborantium promoveat. Inter varia opera
apostolatus familiaris sequentia enumerare licet: infantes derelictos in
filios adoptare, advenas benigne excipere, scholis moderandis adiutricem
operam navare, adolescentibus consilio et opibus adesse, sponsos ut
melius sese ad matrimonium praeparent adiuvare, ad catechesim operam
praestare, coniuges et familias in discrimine materiali vel morali
versantes sustentare, senibus non solum necessaria providere, sed etiam
progressus oeconomici aequos fructus procurare.
Semper et ubique, sed peculiari modo in regionibus in quibus prima
Evangelii sparguntur semina, vel Ecclesia in suis primordiis exsistit,
vel in aliquo gravi discrimine versatur, familiae christianae, tota vita
sua Evangelio cohaerentes ac matrimonii christiani exemplum praebentes,
pretiosissimum Christi testimonium mundo perhibent.21
Ut fines sui apostolatus facilius attingere
valeant, opportunum esse potest ut familiae in aliquos coetus
congregentur.22
Iuvenes maximi momenti vim exercent in hodierna
societate.23 Eorum
vitae adiuncta, habitus mentis necnon ipsae necessitudines cum propria
familia sunt admodum mutata. Saepe ad novam condicionem socialem et
oeconomicam nimis celeriter transeunt. Dum autem in dies momentum eorum
sociale et etiam politicum crescit, quasi impares videntur oneribus
novis apte suscipiendis.
Hoc eorum adauctum in societate pondus consimilem ab eis exigit
actuositatem apostolicam, sed et ipsa eorum naturalis indoles ad eandem
eos disponit. Maturescente conscientia propriae personalitatis, ardore
vitae atque profluente navitate impulsi, propriam responsabilitatem
assumunt, in vita sociali et culturali suas partes agere cupiunt: qui
zelus si spiritu Christi imbuitur ac oboedientia et amore erga Ecclesiae
pastores animatur, uberrimos exinde fructus sperari licet. Ipsi debent
fieri primi et immediati apostoli iuvenum, apostolatum inter seipsos per
seipsos exercentes, ratione habita ambitus socialis ubi vivunt.24
Curent adulti cum iuvenibus amicale colloquium
instituere quod permittat utrique parti, aetatis distantia superata,
mutuo sese cognoscere atque divitias cuique proprias invicem communicare.
Exemplo primum et, data occasione, prudenti consilio validoque auxilio
adulti iuventutem ad apostolatum stimulent. Iuvenes vero erga adultos
reverentiam ac fiduciam nutriant; et, licet naturaliter sint ad
novitates inclinati, laudabiles tamen traditiones debite aestiment.
Pueri quoque propriam habent apostolicam actuositatem. Secundum vires
suas veri sunt testes viventes Christi inter socios.
Apostolatus in ambitu sociali, scilicet studium spiritu christiano
informandi mentem et mores, leges et structuras communitatis in qua
aliquis vivit, adeo laicorum munus onusque est ut ab aliis numquam
debite expleri valeat. Hoc in campo laici possunt apostolatum similis
erga similem exercere. Ibi vitae testimonium per verbi testimonium
complent.25 Ibi in
campo vel laboris, vel professionis, vel studii, vel incolatus, vel otii,
vel consortionis, fratribus adiuvandis aptiores exsistunt.
Hanc Ecclesiae missionem in mundo laici adimplent ante omnia illa
cohaerentia vitae cum fide qua lux mundi efficiuntur; probitate sua in
quovis negotio, qua omnes ad amorem veri et boni, et tandem ad Christum
et Ecclesiam alliciunt; caritate fraterna qua participes facti
condicionum vitae, laborum, dolorum et aspirationum fratrum, omnium
corda sensim sine sensu ad gratiae salutaris operationem disponunt;
plena illa conscientia suarum partium in aedificanda societate, qua
navitatem suam domesticam, socialem, professionalem, christiana
magnanimitate adimplere satagunt. Ita ipsorum modus agendi paulatim
penetrat ambitum vitae et laboris.
Apostolatus hic omnes amplecti debet quotquot ibi inveniuntur, neque
ullum excludere bonum spirituale vel temporale quod eis faciendi copia
est. Sed veri apostoli, hac actione sola non contenti, animos intendunt
ad Christum etiam verbis proximo annuntiandum. Multi enim homines
nonnisi per vicinos laicos possunt Evangelium audire et Christum
agnoscere.
Immensus patet apostolatus campus in ordine nationali et
internationali, ubi laici potissimum sunt sapientiae christianae
administri. In pietate erga nationem et
in fideli impletione officiorum civilium catholici obligatos se
sentiant ad verum bonum commune promovendum, et sic pondus suae
opinionis valere faciant ut potestas civilis iuste exerceatur ac leges
praeceptis moralibus bonoque communi respondeant. Catholici rerum
publicarum periti et, uti par est, in fide et doctrina christiana
firmati, ne recusent negotia publica gerere, cum per ea digne gesta bono
communi consulere et simul Evangelio viam sternere possint.
Studeant catholici cooperari cum omnibus bonae voluntatis hominibus
ad promovenda quaecumque sunt vera, quaecumque iusta, quaecumque sancta,
quaecumque amabilia (cf. Phil. 4, 8). Colloquium habeant cum eis,
prudentia et humanitate eos praevenientes, investigationemque instituant
circa instituta socialia et publica secundum Evangelii spiritum
perficienda.
Inter signa nostri temporis speciali notatu dignus est crebrescens
ille et ineluctabilis sensus solidarietatis omnium populorum, quem
sollicite promovere et in sincerum et verum fraternitatis affectum
convertere apostolatus laicorum munus est. Insuper laici conscii esse
debent campi internationalis et quaestionum ac solutionum sive
doctrinalium sive practicarum quae in illo oriuntur, praesertim quoad
gentes ad progressum nitentes.26
Meminerint omnes qui in alienis nationibus
laborant vel eis auxilium praestant, relationes inter populos verum
commercium fraternum esse debere, in quo utraque pars dat simul et
accipit. Qui vero operum internationalium causa vel negotii vel otii,
iter faciunt, recordentur se esse ubique etiam praecones itinerantes
Christi, et ut tales in veritate sese gerant.
CAPUT IV
DE VARIIS APOSTOLATUS MODIS
Laici suam actionem apostolicam exercere possunt vel ut singuli vel
in variis communitatibus aut associationibus coadunati.
Apostolatus a singulis peragendus, ex fonte vitae vere christianae
abundanter profluens (cf. Io. 4, 14), primordium est et condicio omnis
apostolatus laicorum, etiam consociati, nec quidquam pro eo substitui
potest.
Ad huiusmodi apostolatum, semper et ubique proficuum, sed in
quibusdam adiunctis unice aptum et possibilem, omnes laici, cuiusvis
condicionis, vocantur eoque obligantur, etsi deest eis occasio vel
possibilitas in associationibus cooperandi.
Multae sunt apostolatus formae quibus laici Ecclesiam aedificant
atque mundum sanctificant et in Christo animant.
Peculiaris forma apostolatus singulorum et signum nostris quoque
temporibus accommodatissimum, Christum in fidelibus suis viventem
manifestans, est testimonium totius vitae laicalis e fide, spe et
caritate emanantis. Apostolatu verbi autem, in quibusdam adiunctis
omnino necessario, laici Christum annuntiant, eiusdem doctrinam
enucleant, diffundunt secundum suam cuiusque condicionem ac peritiam, et
eam fideliter profitentur.
Cooperantes insuper, utpote cives huius mundi in his quae ad ordinem
temporalem aedificandum et gerendum pertinent, oportet ut laici in vita
familiari, professionali, culturali et sociali rationes agendi altiores
in lumine fidei quaerant aliisque, occasione data, patefaciant, conscii
se sic Dei creatoris, redemptoris et sanctificatoris cooperatores fieri,
laudemque Ei praestare.
Denique laici suam vitam caritate vivificent et, pro facultate,
operibus exprimant.
Meminerint omnes, cultu publico et oratione, paenitentia et laborum
aerumnarumque vitae libera acceptatione, qua Christo patienti conformes
efficiuntur (cf. 2 Cor. 4, 10; Col. 1, 24), se omnes
homines attingere et ad totius mundi salutem conferre posse.
Magna necessitate hic apostolatus singulorum urget in illis
regionibus in quibus graviter impeditur libertas Ecclesiae. In his
difficillimis adiunctis laici vicem, pro facultate, sacerdotum
supplentes, ipsam suam libertatem et aliquando vitam in discrimen
ponentes, eos qui circa ipsos sunt christianam docent doctrinam, ad
vitam religiosam ac mentem catholicam instituunt, ad sacramenta
frequenter suscipienda pietatemque praesertim eucharisticam colendam
inducunt.27 Sacrosancta
Synodus, dum ex imo corde gratias agit Deo, qui, nostris etiam
temporibus, heroicae fortitudinis laicos in medio persecutionum
suscitare non desinit, eos paterno affectu ac grato animo complectitur.
Apostolatus singulorum specialem habet campum in regionibus ubi
catholici sunt pauci et dispersi. Ibi laici, qui solummodo ut singuli
apostolatum exercent, sive ob causas supra dictas, sive ob rationes
speciales etiam ex propria navitate professionali exortas, opportune
tamen ad colloquium conveniunt in minoribus coetibus sine ulla
strictiore institutionis vel organizationis forma, ita ut semper
appareat signum communitatis Ecclesiae, coram aliis, tamquam verum
amoris testimonium. Hoc modo, per amicitiam et communicationem
experientiae, sese mutuo spiritualiter adiuvantes confirmantur ad
incommoda vitae et actionis nimis segregatae superanda atque ad fructus
uberiores apostolatus ferendos.
Christifideles ut singuli ad apostolatum exercendum in variis suae
vitae condicionibus vocati sunt; meminerint tamen hominem natura sua
socialem esse et Deo placuisse
credentes in Christum in populum Dei (cf. 1 Pt. 2, 5-10) et in unum
corpus coadunare (cf. 1 Cor. 12, 12). Apostolatus consociatus ergo
exigentiae christifidelium tam humanae quam christianae feliciter
respondet simulque signum prae se fert communionis et unitatis Ecclesiae
in Christo qui dixit: "Ubi enim sunt duo vel tres congregati in
nomine meo, ibi sum in medio eorum" (Mt. 18, 20).
Quapropter christifideles apostolatum suum exerceant, in unum
conspirantes.28 Sint
apostoli tam in suis communitatibus familiaribus, quam in paroeciis et
dioecesibus, quae ipsae exprimunt indolem communitariam apostolatus,
atque in liberis coetibus in quos se congregare statuerint.
Apostolatus consociatus magni momenti est etiam eo quod, sive in
communitatibus Ecclesiae sive in variis ambitibus, apostolatus saepe
postulat ut actione communi impleatur. Consociationes enim pro
actionibus apostolatus communibus erectae sua membra fulciunt et ad
apostolatum formant, eorumque operam apostolicam recte disponunt et
moderantur, ut multo uberiores exinde sperari liceat fructus quam si
singuli seiunctim agant.
In praesentibus vero adiunctis, pernecesse est ut in ambitu navitatis
laicorum consociata et organizata forma apostolatus roboretur; etenim
arcta virium coniunctio sola valet et ad omnes apostolatus hodierni
fines plene assequendos et eius bona valide defendenda.29
Qua in re peculiari modo interest ut apostolatus
etiam mentes communes et sociales condiciones eorum, ad quos convertitur,
attingat; secus pressioni sive opinionis publicae sive institutionum
saepe impares erunt.
Magna invenitur varietas in apostolatus consociationibus;30
aliae finem generalem apostolicum Ecclesiae sibi
proponunt; aliae modo particulari fines evangelizationis et
sanctificationis; aliae fines animationis christianae ordinis temporalis
persequuntur; aliae speciali modo per opera misericordiae et caritatis
testimonium Christi praebent.
Inter has consociationes illae imprimis considerandae sunt quae
intimiorem unitatem inter vitam practicam membrorum et eorum fidem
fovent atque extollunt. Consociationes non sunt sibi ipsis finis, sed
missioni Ecclesiae circa mundum adimplendae inservire debent; earum vis
apostolica e conformitate cum finibus Ecclesiae pendet atque e
singulorum membrorum totiusque associationis testimonio christiano et
spiritu evangelico.
Universale autem munus missionis Ecclesiae, spectato simul progressu
institutorum et impellente cursu societatis hodiernae, requirit ut
incepta apostolica catholicorum magis magisque perficiant formas
consociatas in campo internationali. Organizationes Internationales
Catholicae finem suum melius consequentur, si coetus qui in illis
coadunantur eorumque membra intimius eisdem uniuntur.
Debita cum auctoritate ecclesiastica relatione servata,31
ius est laicis consociationes condere32
et moderari conditisque nomen dare. Vitanda tamen
est virium dispersio quae tunc contingit, si promoventur sine
sufficienti ratione novae associationes et opera, vel si retinentur
ultra vitam utilem associationes sive methodi obsoletae; nec semper
opportunum erit formas quae in alia natione instituuntur, ad alias sine
discrimine transferre.33
Abhinc non pauca decennia, pluribus in nationibus,
laici, magis in dies apostolatui sese devoventes, in varias
formas actionum et consociationum sese congregarunt quae,
arctiorem cum Hierarchia servantes coniunctionem, fines proprie
apostolicos persecutae sunt et persequuntur. Inter has vel etiam similes
antiquiores institutiones eae praesertim commemorandae sunt quae, etsi
diversas rationes operandi sequebantur, uberrimos tamen fructus regno
Christi attulerunt, quaeque a Summis Pontificibus et a multis Episcopis
merito commendatae atque promotae, ab eis nomen Actionis Catholicae
acceperunt, et saepissime ut cooperatio laicorum in apostolatu
hierarchico describebantur.34
Hae apostolatus formae sive nomen Actionis
Catholicae habeant sive aliud, quae nostris temporibus pretiosum
apostolatum exercent, sequentium notarum concursu et cumulata acceptione
constituuntur:
a) Finis immediatus huiusmodi organizationum finis apostolicus
Ecclesiae est, scilicet in ordine ad homines evangelizandos et
sanctificandos eorumque conscientiam christiane efformandam ita ut
varias communitates variosque ambitus spiritu Evangelii imbuere valeant;
b) Laici, cooperantes iuxta modum proprium cum Hierarchia, suam
experientiam afferunt et responsabilitatem assumunt in iis
organizationibus moderandis, in condicionibus perpendendis in quibus
actio pastoralis Ecclesiae exercenda sit, atque in elaboranda et
exequenda ratione rerum agendarum;
c) Laici agunt uniti ad instar organici corporis, ita ut aptius
Ecclesiae communitas significetur et efficacior evadat apostolatus;
d) Laici, sive sponte sese offerentes, sive invitati ad actionem et
directam cooperationem cum apostolatu hierarchico, agunt sub superiore
moderamine ipsius Hierarchiae, quae potest hanc cooperationem etiam per
explicitum mandatum sancire.
Organizationes in quibus hae notae simul sumptae iudicio Hierarchiae
reperiuntur, Actio Catholica censendae sunt, etsi ob locorum ac
populorum exigentias, varias formas et nomina assumunt.
Sacrosanctum Concilium has institutiones, quae necessitatibus
apostolatus Ecclesiae, apud multas gentes, certe respondent, enixe
commendat: sacerdotes et laicos qui in ipsis adlaborant invitat, ut
notas supra commemoratas magis magisque ad effectum adducant et cum
omnibus aliis apostolatus formis semper fraterne in Ecclesia cooperentur.
Omnes consociationes apostolatus recte aestimandae sunt; eae vero
quas Hierarchia secundum temporum necnon locorum necessitates laudaverit
vel commendaverit vel ut urgentiores instituendas decreverit, a
sacerdotibus, religiosis et a laicis plurimi faciendae atque secundum
modum uniuscuiusque promovendae sunt. Inter illas vero hodie praesertim
recensendae sunt consociationes vel coetus internationales catholicorum.
Speciali honore et commendatione in Ecclesia digni sunt laici, sive
caelibes sive matrimonio iuncti, qui perpetuo aut ad tempus servitio
institutionum earumque operum seipsos, sua peritia professionali,
devovent. Eidem magno gaudio est quod in dies numerus laicorum augetur,
qui proprium ministerium praebent associationibus et operibus
apostolatus, sive intra fines suae nationis sive in campo internationali
sive praesertim in catholicis communitatibus missionum et ecclesiarum
novellarum.
Pastores Ecclesiae hos laicos libenter et grato animo recipiant,
curent ut eorum condicio exigentiis iustitiae, aequitatis et caritatis
quam maxime satisfaciat, praesertim quoad honestam eorum familiarumque
sustentationem, ipsique necessaria institutione, spirituali solamine et
incitamento gaudeant.
CAPUT V
DE ORDINE SERVANDO
Laicorum apostolatus, sive a singulis sive a consociatis
christifidelibus exerceatur, recto ordine insertus esse debet in
apostolatum totius Ecclesiae; immo coniunctio cum eis, quos Spiritus
Sanctus posuit regere Ecclesiam Dei (cf. Act. 20, 28), elementum
essentiale apostolatus christiani est. Non minus necessaria est
cooperatio inter varia apostolatus incepta, congrue ab Hierarchia
ordinanda.
Etenim ad promovendum spiritum unitatis, ut in toto apostolatu
Ecclesiae splendeat caritas fraternitatis, fines communes obtineantur ac
perniciosae aemulationes vitentur, exigitur omnium formarum apostolatus
in Ecclesia mutua aestimatio et—servata uniuscuiusque propria indole—apta
coordinatio.35
Quod maxime convenit, cum peculiaris actio in
Ecclesia requirit harmoniam et cooperationem apostolicam utriusque cleri,
religiosorum et laicorum.
Hierarchiae est laicorum apostolatum fovere, principia et subsidia
spiritualia praebere, eiusdem apostolatus exercitium ad bonum commune
Ecclesiae ordinare atque, ut doctrina et ordo serventur, invigilare.
Varios quidem modos relationum ad Hierarchiam apostolatus laicorum
admittit secundum varias eiusdem apostolatus formas et obiecta.
Plurima enim inveniuntur in Ecclesia incepta apostolica quae laicorum
libera electione constituuntur et eorum prudenti iudicio reguntur.
Huiusmodi inceptis in quibusdam adiunctis missio Ecclesiae melius
impleri potest, et proinde ipsa non raro ab Hierarchia laudantur vel
commendantur.36 Nullum
autem inceptum nomen catholicum sibi vindicet, nisi consensus accesserit
legitimae auctoritatis ecclesiasticae.
Quaedam laicorum apostolatus formae, variis quidem modis, ab
Hierarchia explicite agnoscuntur.
Potest insuper ecclesiastica auctoritas, propter exigentias boni
communis Ecclesiae, ex consociationibus et inceptis apostolicis
immediate finem spiritualem intendentibus, aliqua eligere et particulari
modo promovere in quibus specialem assumit responsabilitatem. Ita
Hierarchia, apostolatum iuxta adiuncta diversimode ordinans, aliquam
eius formam cum suo proprio munere apostolico arctius coniungit, servata
tamen utriusque propria natura et distinctione, nec proinde laicorum
ablata necessaria facultate sua sponte agendi. Qui actus Hierarchiae in
variis documentis ecclesiasticis mandatum appellatur.
Denique Hierarchia laicis munia quaedam committit, quae propius cum
officiis pastorum coniuncta sunt, ut in propositione doctrinae
christianae, in quibusdam actibus liturgicis, in cura animarum. Vi huius
missionis laici quoad muneris exercitium plene subduntur superiori
ecclesiasticae moderationi.
Quod attinet ad opera et institutiones ordinis temporalis, munus
ecclesiasticae Hierarchiae est docere et authentice interpretari
principia moralia in rebus temporalibus sequenda; ipsi etiam fas est
iudicare, omnibus rite perpensis et auxilio adhibito peritorum, de
conformitate talium operum et institutionum cum principiis moralibus et
decernere de eis quae ad ordinis supernaturalis bona custodienda et
promovenda requiruntur.
Prae oculis habeant Episcopi, parochi, ceterique sacerdotes utriusque
cleri, ius et officium exercendi apostolatum esse commune omnibus
fidelibus sive clericis sive laicis, et in aedificatione Ecclesiae etiam
laicos proprias partes habere.37 Quapropter
fraterne cum laicis operentur in Ecclesia et pro Ecclesia, specialemque
curam habeant laicorum in eorum operibus apostolicis.38
Diligenter seligantur sacerdotes apostolatus
laicorum specialibus formis iuvandis idonei et apte formati.39
Qui vero huic ministerio vacant, missione accepta ab
Hierarchia, hanc repraesentant in sua actione pastorali; congruas
laicorum relationes cum ipsa foveant, semper spiritui et doctrinae
Ecclesiae fideliter inhaerentes; seipsos in alenda vita spirituali et
sensu apostolico consociationum catholicarum sibi commissarum impendant;
earum apostolicae operositati sapienti suo consilio adsint atque incepta
foveant. Continuo cum laicis instituto colloquio, attente inquirant quae
sint formae ad magis frugiferam reddendam apostolicam actionem; spiritum
unitatis intra ipsam consociationem et eam inter et ceteras promoveant.
Religiosi demum, sive fratres sive sorores, opera apostolica laicorum
aestiment; secundum spiritum et normas suorum institutorum, operibus
laicorum promovendis libenter se devoveant;40 munera
sacerdotalia sustinere, adiuvare, complere studeant.
In dioecesibus, in quantum fieri potest, habeantur consilia quae
operam apostolicam Ecclesiae, sive in campo evangelizationis et
sanctificationis sive in campo caritativo, sociali et aliis, adiuvent,
cooperantibus convenienter clericis et religiosis cum laicis. Haec
consilia poterunt variarum laicorum consociationum et inceptorum mutuae
coordinationi inservire, salva uniuscuiusque indole propria et
autonomia.41
Huiusmodi consilia habeantur, si fieri potest,
etiam in ambitu paroeciali vel interparoeciali, interdioecesano, necnon
in ordine nationali vel internationali.42
Constituatur insuper apud Sanctam Sedem
peculiaris aliquis secretariatus in servitium et impulsum apostolatus
laicorum, tamquam centrum, quod aptis instrumentis nuntia de variis
inceptis apostolicis laicorum suppeditet, investigationibus de hodiernis
quaestionibus in hoc campo orientibus studeat et suis consiliis
Hierarchiae et laicis in operibus apostolicis adsistat. In hoc
secretariatu varii motus et incepta apostolatus laicorum in universo
mundo exsistentia suas partes habeant, cooperantibus cum laicis etiam
clericis et religiosis.
Commune veluti patrimonium evangelicum communeque inde consequens
christiani testimonii officium commendant et saepe exigunt cooperationem
catholicorum cum aliis christianis, a singulis et a communitatibus
Ecclesiae exercendam, sive in actionibus sive in consociationibus, in
campo nationali vel internationali.43
Communes valores humani similem quoque
cooperationem christianorum., apostolicos fines prosequentium, cum eis
haud raro postulant, qui nomen christianum non profitentur, sed hos
valores agnoscunt.
Hac cooperatione dynamica et prudenti,44
quae magni momenti in activitatibus temporalibus est,
laici testimonium praebent Christo, Salvatori mundi, et unitati familiae
humanae.
CAPUT VI
DE FORMATIONE AD APOSTOLATUM
Apostolatus plenam efficaciam attingere potest solummodo multiformi
et integra formatione; quam exigunt non solum continuus spiritualis et
doctrinalis profectus ipsius laici, sed et varia adiuncta rerum,
personarum et officiorum ad quae navitas eius accommodanda est. Haec
formatio ad apostolatum iis fundamentis inniti debet quae ab hoc
Sacrosancto Concilio in aliis locis asserta et declarata sunt.45
Praeter formationem omnibus christianis communem, ob
varietatem personarum et adiunctorum, non paucae apostolatus formae
specificam quoque et peculiarem formationem requirunt.
Cum laici suo modo missionem Ecclesiae participent, formatio eorum
apostolica ab ipsa indole saeculari et propria laicatus, eiusque
spiritualis vitae ratione notam specialem accipit.
Formatio ad apostolatum formationem integram quandam humanam
uniuscuiusque ingenio condicionibusque accommodatam supponit. Laicus
enim, mundum huius temporis bene cognoscens, membrum propriae societatis
eiusque culturae aptatum esse debet.
Imprimis autem laicus discat implere Christi et Ecclesiae missionem,
ex fide in divino mysterio creationis et redemptionis vivens, motus
Spiritu Sancto populum Dei vivificante, qui omnes homines impellit ad
Deum Patrem diligendum atque mundum et homines in Ipso. Quae formatio ut
fundamentum et condicio cuiusvis apostolatus fructuosi considerari debet.
Praeter formationem spiritualem, requiritur solida institutio
doctrinalis, et quidem theologica, ethica, philosophica, secundum
diversitatem aetatis, condicionis et ingenii. Momentum etiam culturae
generalis una cum formatione practica et technica minime negligatur.
Ad bonas relationes humanas colendas oportet ut valores vere humani
foveantur, imprimis ars fraterne convivendi atque cooperandi, necnon
colloquium instituendi.
Quoniam vero formatio ad apostolatum non potest in sola instructione
theoretica consistere, gradatim quidem et prudenter, laicus inde ab
initio formationis suae discat omnia sub lumine fidei aspicere, iudicare
et agere, per actionem seipsum cum aliis efformare ac perficere, et sic
in operosum servitium Ecclesiae ingredi.46
Quae formatio, semper perficienda propter personae
humanae crescentem maturitatem et propter evolutionem problematum,
altiorem in dies cognitionem et aptatam actionem postulat. In omnibus
formationis exigentiis explendis semper unitas et integritas personae
humanae prae oculis habenda est, ita ut eius harmonia et aequilibrium
salvetur et augeatur.
Hoc modo laicus penitus et naviter sese inserit in ipsam realitatem
ordinis temporalis suamque partem in eius gerendis rebus efficaciter
suscipit, simulque tamquam vivum membrum et testis Ecclesiae eandem in
sinu rerum temporalium praesentem et actuosam reddit.47
Formatio ad apostolatum a prima puerorum
institutione incipere debet. Peculiari autem modo initientur apostolatu
adulescentes et iuvenes atque hoc spiritu imbuantur. Per totam vitam
haec formatio perficienda est prout nova suscepta munera requirunt.
Patet igitur eos ad quos spectat educatio christiana, officio quoque
formationis ad apostolatum devinciri.
Parentum est in familia filios suos ab ipsa pueritia disponere ad
agnoscendum amorem Dei erga universos homines, illosque gradatim,
praesertim exemplo, docere sollicitudinem de proximi necessitatibus tam
materialibus quam spiritualibus. Tota ergo familia eiusque communis vita
quasi tirocinium apostolatus evadat.
Pueri insuper educandi sunt ut, fines familiae transcendentes,
communitatibus tam ecclesiasticis quam temporalibus animum pandant. In
locali communitate paroeciae ita assumantur, ut in ea conscientiam
acquirant se viva et activa membra esse populi Dei. Sacerdotes autem in
catechesi et ministerio verbi, in moderatione animarum, necnon in aliis
ministeriis pastoralibus formationem ad apostolatum prae oculis habeant.
Scholarum quoque, collegiorum aliarumque institutionum catholicarum
formationi inservientium est in iuvenibus sensum catholicum et actionem
apostolicam fovere. Quae formatio si deficit, vel quia illas scolas
iuvenes non frequentant, vel alia de causa, eo magis de ea curent
parentes et animarum pastores et consociationes apostolicae. Magistri
vero et educatores qui vocatione sua et officio formam egregiam
apostolatus laicorum exercent, doctrina necessaria et arte paedagogica
imbuti sint, quibus hanc institutionem efficaciter tradere valeant.
Coetus et consociationes item laicorum, sive apostolatum sive alios
fines supernaturales intendant, pro fine et modulo suo formationem ad
apostolatum sedulo et assidue fovere debent.48
Ipsae sunt saepe via ordinaria congruentis
formationis ad apostolatum. In ipsis enim habetur formatio doctrinalis,
spiritualis et practica. Sodales earum cum sociis vel amicis in parvis
coetibus methodos et fructus suae navitatis apostolicae perpendunt et
rationem vitae suae cotidianae cum Evangelio comparant.
Huiusmodi formatio ita ordinanda est ut ratio habeatur totius
apostolatus laicorum, qui non tantum inter coetus ipsos consociationum,
sed in omnibus etiam adiunctis per totam vitam est exercendus,
praesertim professionalem et socialem. Immo unusquisque ad apostolatum
seipsum naviter praeparare debet, quod magis urget in adulta aetate.
Progrediente enim aetate melius animus panditur atque ita unusquisque
diligentius detegere potest talenta quibus Deus animam suam ditavit
illaque charismata efficacius exercere quae ei a Spiritu Sancto in bonum
fratrum suorum collata sunt.
Variae formae apostolatus peculiariter congruentem formationem quoque
expostulant.
a) Quoad apostolatum ad homines evangelizandos et sanctificandos,
laici specialiter formandi sunt ad colloquium instaurandum cum aliis,
credentibus vel non credentibus, ad nuntium Christi omnibus
manifestandum.49
Cum autem nostris temporibus diversi generis
materialismus late ubique, etiam inter catholicos, diffundatur, laici
non tantum diligentius doctrinam catholicam ediscant, ea peculiariter
capita quae in controversiam vocantur, sed etiam contra quamlibet formam
materialismi exhibeant testimonium vitae evangelicae.
b) Quoad instaurationem christianam ordinis rerum temporalium, laici
edoceantur de vera significatione et valore bonorum temporalium, tum in
se ipsis, tum ad omnes fines personae humanae quod attinet; exerceantur
in recto usu rerum et organizatione institutionum, semper attendentes ad
bonum commune iuxta principia doctrinae moralis et socialis Ecclesiae.
Socialis doctrinae imprimis principia eiusque conclusiones ita laici
addiscant, ut capaces reddantur, tum ad operam pro parte sua praestandam
doctrinae progressui, tum ad eadem singulis casibus rite applicanda.50
c) Cum caritatis et misericordiae opera
praeclarissimum testimonium christianae vitae efferant, formatio
apostolica ad haec quoque exercenda adducere debet, ut discant
christifideles ab ipsa pueritia fratribus compati eiusque indigentibus
generoso animo subvenire.51
Laicis apostolatui deditis iam exstant multa
subsidia, scilicet sessiones, congressus, recollectiones, exercitia
spiritualia, frequentes conventus, conferentiae, libri, commentaria, ad
altiorem, cognitionem Sacrae Scripturae et doctrinae catholicae
consequendam, ad vitam spiritualem alendam necnon ad mundi condiciones
dignoscendas et aptas methodos inveniendas et excolendas.52
Quae formationis subsidia rationem habent
variarum formarum apostolatus in ambitibus ubi exercetur.
Hunc in finem etiam erecta sunt centra vel instituta superiora quae
optimos fructus iam dederunt.
Sacrosanctum Concilium laetatur de huius generis inceptis iam in
quibusdam partibus florentibus et exoptat ut aliis etiam in locis, ubi
necessaria fuerint, promoveantur.
Centra insuper documentationis et studiorum non solum in re
theologica, sed etiam in materia anthropologica, psychologica,
sociologica, methodologica, quo melius foveantur laicorum ingenii
facultates, virorum mulierumque, iuvenum et adultorum, pro omnibus
apostolatus campis erigantur.
ADHORTATIO
Sacrosanctum igitur Concilium omnes laicos enixe in Domino obtestatur
ut voci Christi, hac hora se instantius invitanti, et impulsui Spiritus
Sancti libenter, generoso animo, prompto corde respondeant. Speciali
modo hanc appellationem ad se directam esse sentiant iuniores, eamque
accipiant cum alacritate et magnanimitate. Ipse enim Dominus omnes
laicos per hanc Sanctam Synodum iterato invitat ut intimius in dies sibi
iungantur et quae ipsius sunt, tamquam propria sentientes (cf. Phil. 2,
5), in eiusdem salvifica missione consocientur; eosque denuo mittit in
omnem civitatem et locum quo ipse venturus est (cf. Lc. 10, 1); ut
variis formis et modis unius apostolatus Ecclesiae, novis necessitatibus
temporum continenter aptandi, cooperatores ei se exhibeant, abundantes
in opere Domini semper, scientes quod labor eorum non est inanis in
Domino (cf. 1 Cor. 15, 58).
Haec omnia et singula quae in hoc Decreto edicta sunt, placuerunt
Sacrosancti Concilii Patribus. Et Nos, Aposto1ica a Christo Nobis
tradita potestate, illa, una cum Venerabilibus Patribus, in Spiritu
Sancto approbamus, decernimus ac statuimus et quae ita synodaliter
statuta sunt ad Dei gloriam promulgari iubemus.
Romae, apud S. Petrum die XVIII mensis Novembris anno MCMLXV.
Ego PAULUS Catholicae Ecclesiae Episcopus
Sequuntur Patrum subsignationes…
VACATIO LEGIS
Beatissimus Pater pro novis legibus quae in modo promulgato Decreto
De Apostolatu laicorum continentur, statuit vacationem usque ad diem
vigesimam nonam mensis iunii anni MCMLXVI, nempe usque ad festum Ss.
Apostolorum Petri et Pauli proximi anni. Interea Summus Pontifex normas
edet ad praedictas leges exsequendas.
PERICLES FELICI
Archiepiscopus tit. Samosatensis
Ss. ConciIii Secretarius Generalis
1 Cf. IOANNES XXIII, Const.
Apost. Humanae Salutis, 25 dec. 1961: AAS 54 (1962), pp. 7-10.
2 Cf. CONC. VAT. II, Const.
dogm. de Ecclesia, Lumen gentium, nn. 33 ss.: AAS 57
(1965), pp. 39 s.; cf. etiam Const. de Sacra Liturgia, Sacrosanctum
Concilium, nn. 26-40: AAS 56 (1964), pp. 107-111; cf.
Decr. de Instrumentis communicationis socialis, Inter mirifica: AAS
56 (1964), pp. 145-153; cf. Decr. de Oecumenismo, Unitatis
redintegratio: AAS 57 (1965), pp. 90-107; cf. Decr. de
Pastorali Episcoporum munere in Ecclesia, Christus Dominus, nn.
16, 17, 18; cf. Declaratio de Educatione christiana, Gravissimum
educationis, nn. 3, 5, 7.
3 Cf. Pius XII, Alloc. ad
Cardinales, 18 febr. 1946: AAS 38 (1946), pp. 101-102; IDEM,
Sermo ad Iuvenes Operarios Catholicos, 25 aug. 1957: AAS 49
(1957), p. 843.
4 Cf. Pius XI, Litt. Encycl. Rerum
Ecclesiae: AAS 18 (1926), p. 65.
5 Cf. CONC. VAT. II, Const. dogm. de
Ecclesia, Lumen Gentium, n. 31: AAS 57 (1965), p. 37.
6 Cf. ibid., n. 33, p. 39; cf.
etiam n. 10, p. 14.
7 Cf. ibid., n. 12, p.
16.
8 Cf. CONC. VAT. II, Const. de Sacra
Liturgia, Sacrosanctum Concillum: cap. I, n. II: AAS 56 (1964),
pp. 102-103.
9 Cf. Conc. Vat. II, Const. dogm. de
Ecclesia, Lumen Gentium, n. 32: AAS 57 (1965), p. 38; cf.
etiam nn. 40-41, PP. 45-47.
10 Ibid., n. 62, p.
63, cf. etiam n. 65, pp. 64-65.
11 Cf. Pius XI, Litt. Encycl. Ubi
arcano, 23 dec. 1922: AAS 14 (1922), p. 659; Pius XII, Litt. Encycl.
Summi Pontificatus, 20 Oct. 1939: AAS 31 (1939), pp. 442-443.
12 Cf. Leo XIII, Litt. Encycl. Rerum
Novarum: ASS 23 (1890-91), p. 647; Pius XI, Litt. Encycl. Quadragesimo
Anno: AAS 23 (1931), p. 190; Pius XII, Nuntius Radiophonicus,
I iunii 1941: AAS 33 (1941), p. 207.
13 Cf. Ioannes XXIII, Litt. Encycl.
Mater et Magistra: AAS 53 (196l), p. 402.
14 Cf. ibid., pp. 440-441.
15 Cf. ibid., pp. 442-443.
16 Cf. Pius XII, Alloc. Ad
"Pax Romana M.I.I.C.", 25 apr. 1957: AAS 49 (1957), pp.
298-299; et praesertim Ioannes XXIII, Ad Conventum Consilii "Food
and Agriculture Organisation" (F.A.O.), 10 nov. 1959:
AAS 51 (1959), pp. 856, 866.
17 Cf. S. Pius X, Litt. Apost.
Creationis duarum novarum paroeciarum, I iunii 1905: ASS 38
(1905), pp. 65-67; Pius XII, Alloc. ad fideles Paroeciae S. Saba,
ii ian. 1953: Discorsi e Radiomessaggi di S. S. Pio XII,
14 (1952-1953), pp. 449-454; Ioannes XXIII, Alloc. Clero et
christifidelibus e dioecesi suburbicaria Albanensi, ad Arcem Gandulfi
habita, 26 aug. 1962: AAS 54 (1962), pp. 656-660.
18 Cf. Leo XIII, Alloc., 28 ian.
1894: Acta, 14 (1894), pp. 424-25.
19 Cf. Pius XII, Alloc. ad
Parochos, etc., 6 febr. 1951 : Discorsi e Radiomessaggi di S. S.
Pio XII, 12 (1950-1951), pp. 437-443; 8 martii 1952: ibid.,
14 (1952-1953), pp. 5-10; 27 martii 1953: idib., 15
(1953-1954), pp. 27-35; 28 febr. 1954: ibid., pp. 585-590.
20 Cf. Pius XI, Litt. Encycl. Casti
Connubii: AAS 22 (1930), p. 554; Pius XII, Nuntius
Radiophonicus, i iunii 1941: AAS 33 (1941), p. 203; Idem, Delegatis
ad Conventum Unionis Internationalis sodalitatum ad iura familiae tuenda,
20 sept. 1949: AAS 41 (1949), p. 552; Idem, Ad
patresfamilias e Gallia Romam peregrinantes, 18 sept. 1951 : AAS
43 (1951), p. 731; Idem, Nuntius Radiophonicus in Natali Domini
1952: AAS 45 (1953), p. 41; Ioannes XXIII, Litt. Encycl. Mater
et Magistra, 15 maii 1961: AAS 53 (1961), pp. 429-439.
21 Cf. Pius XII, Litt. Encycl. Evangelii
Praecones, 2 iunii 1951: AAS 43 (1951), p. 514.
22 Cf. Pius XII, Delegatis ad
Conventum Unionis Internationalis sodalitatum ad iura familiae tuenda,
20 sept. 1949: AAS 41 (1949), p. 552
23 Cf. S. Pius X, Alloc. ad
catholicam Associationem Iuventutis Gallicae de pietate, scientia et
actione, 25 sept. 1904: ASS 37 (1904-1905), pp. 296-300.
24 Cf. Pius XII, Epist. Dans
quelques semaines, ad Archiepiscopum Marianopolitanum: de
conventibus a iuvenibus operariis christianis canadiensibus indictis,
24 maii 1947: AAS 39 (1947), p. 257; Nuntius
Radiophonicus ad F. O. C. Bruxelles, 3 sept. 1950:
AAS 42 (1950), pp. 640-641.
25 Cf. Pius XI, Litt. Encycl. Quadragesimo
Anno, 15 maii 1931: AAS 23 (1931), pp. 225-226.
26 Cf. Ioannes XXIII, Litt.
Encycl. Mater et Magistra, 15 maii 1961: AAS 53
(1961), pp. 448-450.
27 Cf. Pius XII, Alloc. ad I
Conventum ex Omnibus Gentibus Laicorum Apostolatui provehendo, 14
Oct. 1951 : AAS 43 (1951), p. 788.
28 Cf. Pius XII, Alloc. ad I
Conventum ex Omnibus Gentibus Laicorum Apostolatui provehendo, 14
Oct. 1951 : AAS 43 (1951), pp. 787-788.
29 Cf. Pius XII, Litt. Encycl. Le
pèlerinage de Lourdes, 2 iulii 1957: AAS 49 (1957), p. 615.
30 Cf. Pius XII, Alloc. ad
Consilium Foederationis internationalis virorum catholicorum, 8 dec.
1956: AAS 49 (1957), pp. 26-27.
31 Cf. infra cap. V, n. 24.
32 Cf. S. C. Concilii, Resolutio Corrienten.,
13 nov. 1920: AAS 13 (1921), p. 139.
33 Cf. Ioannes XXIII, Litt. Encycl.
Princeps Pastorum, 10 dec. 1959: AAS 51 (1959), p. 856.
34 Cf. Pius XI, Epist. Quae
nobis, ad Card. Bertram, 13 nov. 1928: AAS 20 (1928), p. 385.
Cf. etiam Pius XII, Alloc. ad A. C. Italicam, 4 sept.
1940: AAS 32 (1940), p. 362.
35 Cf. Pius XI, Litt. Encycl.
Quamvis Nostra, 30 apr. 1936: AAS 28 (1936), pp. 160-161.
36 Cf. S. C. Concilii,
Resolutio Corrienten., 13 nov. 1920: AAS 13 (1921),
pp. 137-140.
37 Cf. Pius XII, Alloc. ad II
Conventum ex Omnibus Gentibus Laicorum Apostolatui provehendo, 5
Oct. 1957: AAS 49 (1957), p. 927.
38 Cf. Conc. Vat. II Const. dogm.
de Ecclesia, Lumen Gentium, n. 37: AAS 57 (1965), pp.
42-43.
39 Cf. Pius XII, Adhort. Apost. Menti
Nostrae, 23 sept. 1950: AAS 42 (1950), p. 660.
40 Cf. Conc. Vat. II, Decr. De
accommodata renovatione vitae religiosae, n. 8.
41 Cf. Benedictus XIV, De
Synodo Dioecesana, 1. III, c. IX, nn. VII-VIII: Opera
omnia in tomos XVII distributa, tom. XI, Prati 1844, pp.
76-77.
42 Cf. Pius XI, Litt. Encycl.
Quamvis Nostra, 30 apr. 1936: AAS 28 (1936), pp. 160-161.
43 Cf. Ioannes XXIII, Litt.
Encycl. Mater et Magistra, 15 maii 1961: AAS 53 (1961), pp. 456-457.
Cf. Conc. Vat. II, Decr. de Oecumenismo, Unitatis
redintegratio, n. 12: AAS 57 (1965), pp. 99-100
44 Cf. Conc. Vat. II, Decr.
de Oecumenismo, Unitatis redintegratio, n. 12: AAS 57 (1965),
p.100. Cf. etiam Const. dogm. de Ecclesia, Lumen Gentium, n.
15: AAS 57 (1965), pp. 19-20.
45 Cf. Conc. Vat. II, Const.
dogm. de Ecclesia, Lumen Gentium, cap. II, IV, V: AAS 57 (1965),
pp. 12-21; 37-49; cf. etiam Decr. de Oecumenismo, Unitatis
redintegratio, nn. 4, 6, 7, 12: AAS 57 (1965), pp. 94, 96,
97, 99, 100; cf. etiam supra, n. 4.
46 Cf. Pius XII, Alloc. ad VI
Conferentiam internationalem " boy-scouts", 6 iunii 1952:
AAS 44 (1952), pp. 579-580; Ioannes XXIII, Litt. Encycl. Mater et
Magistra, 15 maii ig6i : AAS 53 (1961), p. 456.
47 Cf. Conc. Vat. II, Const. dogm.
de Ecclesia, Lumen Gentium, n. 33: AAS 57 (1965), p. 39.
48 Cf. Ioannes XXIII, Litt. Encycl.
Mater et Magistra, 15 maii 1961: AAS 53 (1961), p. 455.
49 Cf. Pius XII, Epist. Encycl. Sertum
laetitiae, 1 nov. 1939: AAS 31 (1939), pp. 635-644; Cf.
Idem, Ad "laureati" Act. Cath. It., 24 maii 1953.
50 Cf. Pius XII, Alloc. ad
Congressum Universalem Foederationis Mundialis Iuventutis Feminae
Catholicae, 18 apr. 1952: AAS 44 (1952), pp. 414-419. Cf. Idem,
Alloc. ad Associationem Christianam Operariorum Italiae (A.C.L.I.),
1 maii 1955: AAS 47 (1955), pp. 403-404
51 Cf. Pius XII, Ad
Delegatos Conventus Sodalitatum Caritatis, 27 apr. 1952: AAS 44
(1952), pp. 470-471.
52 Cf. Ioannes XXIII, Litt.
Encycl. Mater et Magistra, 15 maii 1961: AAS 53 (1961), p.
454.
|