|
PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
UNA CUM SACROSANCTI CONCILII PATRIBUS
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
DECRETUM DE ACTIVITATE MISSIONALI ECCLESIAE
AD GENTES DIVINITUS
AD GENTES DIVINITUS missa ut sit "universale salutis
sacramentum"1 Ecclesia ex intimis propriae
catholicitatis exigentiis, mandato sui Fundatoris oboediens,2
Evangelium omnibus hominibus nuntiare contendit. Ipsi enim Apostoli, in
quibus Ecclesia est condita, vestigia Christi sequentes, "praedicaverunt
verbum veritatis et genuerunt Ecclesias".3 Eorum
successorum officium est hoc opus perenne reddere, ut "sermo Dei
currat et clarificetur" (2 Thess. 3, 1) et Regnum Dei ubique
terrarum annuntietur et instauretur.
In praesenti autem rerum ordine, ex quo nova exsurgit humanitatis
condicio, Ecclesia, sal terrae et lux mundi,4 urgentius
vocatur ad omnem creaturam salvandam et renovandam, ut omnia in Christo
instaurentur, et in Ipso homines unam familiam unumque populum Dei
constituant.
Quare haec Sancta Synodus, dum ob praeclara opera per generosam
totius Ecclesiae industriam peracta Deo gratias agit, missionalis
activitatis principia delineare, et vires omnium fidelium colligere
cupit, ut populus Dei, per angustam viam crucis procedens, regnum
Christi, Domini et conspectoris saeculorum,5 ubique diffundat
eique advenienti vias paret.
CAPUT I
DE PRINCIPLIS DOCTRINALIBUS
Ecclesia peregrinans natura sua missionaria est, cum ipsa ex missione
Filii missioneque Spiritus Sancti originem ducat secundum Propositum Dei
Patris.6
Hoc autem Propositum ex "fontali amore" seu caritate Dei
Patris profluit, qui, cum sit Principium sine Principio, ex quo Filius
gignitur et Spiritus Sanctus per Filium procedit, ex nimia et
misericordi benignitate sua libere creans et insuper gratiose vocans nos
ad Secum communicandum in vita et gloria, bonitatem divinam liberaliter
diffudit ac diffundere non desinit, ita ut qui conditor est omnium,
tandem fiat "omnia in omnibus" (1 Cor. 15, 28), gloriam suam
simul et beatitudinem nostram procurando. Placuit autem Deo homines non
tantum singulatim, quavis mutua connexione seclusa, ad vitae Suae
participationem vocare, sed eos in populum constituere, in quo filii sui,
qui erant dispersi, in unum congregarentur.7
Hoc universale Dei propositum pro salute generis humani perficitur
non solum modo quasi secreto in mente hominum vel per incepta, etiam
religiosa, quibus ipsi multipliciter Deum quaerunt, "si forte attrectent eum aut
inveniant quamvis non longe sit ab unoquoque nostrum" (Act.
17, 27): haec enim incepta indigent illuminari et sanari, etsi, ex
benigno consilio providentis Dei, aliquando pro paedagogia ad Deum verum
vel praeparatione evangelica possint haberi.8 Deus autem ad
pacem seu communionem Secum stabiliendam fraternamque societatem inter
homines, eosque peccatores, componendam, in historiam hominum novo et
definitivo modo intrare decrevit mittendo Filium suum in carne nostra,
ut homines per Illum eriperet de potestate tenebrarum ac Satanae9
et in Eo mundum Sibi reconciliaret.10 Illum ergo, per quem
fecit et saecula,11 constituit haeredem universorum, ut in
illo omnia instauraret.12
Christus enim Iesus missus est in mundum verus mediator Dei et
hominum. Cum Deus sit, "in ipso inhabitat omnis plenitudo
divinitatis corporaliter" (Col. 25 9); secundum humanam autem
naturam, novus Adam, renovatae humanitatis caput constituitur, "plenus
gratiae et veritatis" (Io. 1, 14). Itaque per vias verae
Incarnationis processit Filius Dei ut homines divinae naturae participes
faceret, propter nos egenus factus cum esset dives, ut illius inopia nos
divites essemus.13 Filius Hominis non venit ut sibi
ministraretur, sed ut ipse ministraret et daret animam suam redemptionem
pro multis, id est pro omnibus.14 Sancti Patres constanter
proclamant non esse sanatum quod assumptum a Christo non fuerit.15
Assumpsit vero integram humanam naturam qualis apud nos miseros et
pauperes invenitur, absque tamen peccato.16 De seipso enim
dixit Christus, "quem Pater sanctificavit et misit in mundum"
(Io. 10, 36): "Spiritus Domini super me, propter quod unxit
me, evangelizare pauperibus misit me, sanare contritos corde, praedicare
captivis remissionem et caecis visum" (Lc. 4, 18), et rursus:
"Venit Filius hominis quaerere et salvum facere quod perierat"
(Lc. 19, 10).
Quod autem semel a Domino praedicatum est vel in Ipso pro salute
generis humani actum, usque ad ultimum terrae17 proclamandum
et disseminandum est, incipiendo ab Hierosolyma,18 ita ut
quod semel pro omnibus patratum fuit ad salutem, in universis decursu
temporum effectum suum consequatur.
Ad hoc autem perficiendum misit Christus Spiritum Sanctum a Patre,
qui salutiferum opus suum intus operaretur Ecclesiamque ad propriam
dilatationem moveret. Procul dubio Spiritus Sanctus iam in mundo
operabatur antequam Christus glorificaretur.19 Die tamen
Pentecostes in discipulos supervenit, ut cum eis maneret in aeternum,20
Ecclesia coram multitudine publice manifestata est, diffusio Evangelii
inter gentes per praedicationem exordium sumpsit, et tandem praesignata
est unio populorum in fidei catholicitate, per Novi Foederis Ecclesiam,
quae omnibus linguis loquitur, in caritate omnes linguas intelligit et
amplectitur, et sic dispersionem Babelicam superat.21 A
Pentecoste enim inceperunt "actus Apostolorum", sicut
superveniente Spiritu Sancto in Virginem Mariam conceptus fuerat
Christus et eodem Spiritu Sancto in Ipsum orantem descendente Christus
actus fuerat ad opus ministerii sui.22 Ipse autem Dominus
Iesus, priusquam vitam suam libere pro mundo poneret, ita apostolicum
ministerium disposuit et Spiritum Sanctum mittendum promisit, ut ambo
consociarentur in opere salutis ubique et semper ad effectum adducendo.23
Spiritus Sanctus Ecclesiam totam per omnia tempora "in communione
et ministratione unificat, diversis donis hierarchicis et charismaticis
instruit",24 ecclesiastica instituta quasi anima eorum
vivificando25 et eundem missionis animum, quo ipse Christus
actus fuerat, in cordibus fidelium instillando. Aliquando etiam actionem
apostolicam visibiliter praevenit,26 sicut eam variis modis
indesinenter comitatur et dirigit.27
Dominus Iesus, inde ab initio "vocavit ad Se quos voluit Ipse
... et fecit ut essent duodecim cum Illo et ut mitteret eos praedicare"
(Mc. 3, 13 ).28 Sic Apostoli fuerunt novi Israel germina
simulque sacrae hierarchiae origo. Deinde, cum semel, morte et
resurrectione sua, complevisset in seipso mysteria salutis nostrae et
renovationis universorum, Dominus omnem potestatem adeptus in caelo et
in terra,29 priusquam assumeretur in caelum,30
Ecclesiam suam ut sacramentum salutis fundavit, apostolosque in
universum mundum misit sicut et ipse missus fuerat a Patre,31
mandans eis: "Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in
nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, docentes eos servare omnia
quaecumque mandavi vobis" (Mt. 28, 19-20). "Euntes in mundum
universum praedicate evangelium omni creaturae. Qui crediderit et
baptizatus fuerit, salvus erit; qui vero non crediderit, condemnabitur"
(Mc. 16, 15). Inde Ecclesiae officium incumbit propagandi fidem
salutemque Christi, tum virtute expressi mandati, quod ab Apostolis
haereditavit Ordo Episcoporum cui assistunt Presbyteri, una cum
Successore Petri Ecclesiaeque Summo Pastore, tum virtute vitae quam
membris suis influit Christus, "ex quo tot um corpus compactum et
connexum per omnem iuncturam subministrationis, secundum operationem in
mensuram uniuscuiusque membri, augmentum corporis facit in
aedificationem sui in caritate" (Eph. 4, 16). Missio ergo Ecclesiae
adimpletur operatione qua, mandato Christi oboediens et Spiritus Sancti
gratia caritateque mota, omnibus hominibus vel gentibus pleno actu
praesens fit, ut eos, exemplo vitae et praedicatione, sacramentis
ceterisque gratiae mediis ad fidem, libertatem et pacem Christi adducat,
ita ut eis via libera ac firma patefiat ad plene participandum mysterium
Christi.
Cum haec missio continuet et per decursum historiae explicet
missionem ipsius Christi, qui evangelizare pauperibus missus est, eadem
via, instigante Spiritu Christi, Ecclesia procedere debet ac ipse
Christus processit, via nempe paupertatis, oboedientiae, servitii et sui
ipsius immolationis usque ad mortem, ex qua per resurrectionem suam
victor processit. Nam sic in spe ambulaverunt omnes Apostoli, qui
tribulationibus multis et passionibus adimpleverunt ea quae desunt
passionum Christi pro corpore eius quod est Ecclesia.32 Saepe
etiam semen fuit sanguis christianorum.33
Hoc munus, ab Ordine Episcoporum, cui praeest Successor Petri, orante
et cooperante tota Ecclesia, adimplendum, unum idemque exsistit, ubique
et in omni condicione, licet non eodem pro rerum condicione modo
exerceatur. Differentiae proinde, quae in hac Ecclesiae activitate
agnoscendae sunt, non sumuntur ex intima natura ipsius missionis, sed ex
condicionibus in quibus missio haec exercetur.
Dependent vero hae condiciones sive ab Ecclesia, sive etiam a populis,
a coetibus vel ab hominibus ad quos missio dirigitur. Ecclesia enim,
quamvis de se totalitatem seu plenitudinem mediorum salutis comprehendat,
nec semper nec statim secundum omnia agit nec agere potest, sed initia
et gradus in actione sua experitur, qua propositum Dei ad effectum
adducere conatur; imo quandoque, post feliciter inchoatam progressionem,
regressum iterum deplorare cogitur, vel saltem in quodam
semiplenitudinis et insufficientiae statu moratur. Quod autem ad homines,
coetus et populos attinet, eos gradatim tantum tangit ac penetrat, et
sic eos in catholicam plenitudinem assumit. Cum qualibet autem
condicione vel statu actus proprii seu apta instrumenta congruere debent.
Incepta peculiaria quibus Evangelii praecones ab Ecclesia missi,
euntes in mundum universum, munus Evangelium praedicandi et Ecclesiam
ipsam implantandi inter populos vel coetus nondum in Christum credentes
exsequuntur, communiter "missiones" nuncupantur, quae per
activitatem missionalem perficiuntur, et plerumque exercentur in certis
territoriis a Sancta Sede agnitis. Finis proprius activitatis huius
missionalis est evangelizatio et plantatio Ecclesiae in populis vel
coetibus in quibus nondum radicata est.34 Ita ex semine verbi
Dei, Ecclesiae autochtonae particulares ubique in mundo sufficienter
conditae crescant, viribus quidem propriis ac maturitate praeditae, quae
hierarchia propria cum populo fideli unita et mediis quasi affinibus
christianae vitae plene ducendae sufficienter instructae, suam partem in
utilitatem totius Ecclesiae afferant. Medium principale huius
implantationis est praedicatio Evangelii Iesu Christi, ad quod
annuntiandum Dominus discipulos suos misit in mundum universum, ut
homines per verbum Dei renati35 Ecclesiae per Baptismum
aggregentur, quae ut Verbi incarnati corpus ex verbo Dei et pane
eucharistico nutritur et vivit.36
In hac missionali activitate Ecclesiae, diversae condiciones
aliquando permixtae occurrunt: inceptionis primum seu plantationis,
deinde novitatis seu iuventutis. Quibus tamen expletis, actio
missionalis Ecclesiae non desinit, sed Ecclesiis particularibus iam
constitutis officium incumbit eam continuandi, et praedicandi Evangelium
singulis, qui adhuc foris sunt.
Coetus insuper, inter quos Ecclesia versatur, ob varias causas non
raro funditus mutantur, ita ut condiciones omnino novae oriri possint.
Ecclesia tunc debet perpendere, num hae condiciones activitatem eius
missionalem denuo requirant.
Insuper, rerum adiuncta aliquando talia sunt ut possibilitas pro
tempore desit praeconium evangelicum directe ac statim proponendi: tunc
quidem missionarii possunt ac debent patienter, prudenter ac simul magna
cum fiducia, saltem caritatis et beneficentiae testimonium Christi
praebere et sic vias Domino praeparare et ipsum aliquo modo praesentem
reddere.
Sic patet activitatem missionalem intime ex ipsa natura Ecclesiae
profluere, cuius fidem salvificam propagat, cuius catholicam unitatem
dilatando perficit, cuius apostolicitate sustentatur, cuius collegialem
Hierarchiae affectum exercet, cuius sanctitatem testificatur, diffundit
ac promovet. Ita differt activitas missionalis inter gentes tam ab
activitate pastorali erga fideles exercenda, quam ab inceptis
suscipiendis ad unitatem christianorum redintegrandam. Attamen duo haec
cum missionali navitate Ecclesiae arctissime coniunguntur:37
nam divisio christianorum sanctissimae causae praedicandi Evangelium
omni creaturae detrimentum affert38 et aditum ad fidem multis
praecludit. Sic ex necessitate missionis omnes baptizati ad hoc vocantur,
ut in uno grege coadunentur et ita coram gentibus de Christo, Domino suo,
unanimiter testimonium reddere possint. Quod si unam fidem nondum plene
testificari queant, mutua saltem aestimatione ac dilectione animentur
oportet.
Ratio huius missionalis activitatis ex voluntate De sumitur, qui
"omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire.
Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus,
qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus" (1 Tim. 2, 4-6),
"et non est in alio aliquo salus" (Act. 4, 12). Oportet igitur
ut ad Eum, per praedicationem Ecclesiae agnitum, omnes convertantur, et
Ipsi et Ecclesiae, quae Corpus Eius est, per Baptismum incorporentur.
Christus enim ipse "necessitatem fidei et baptismi expressis verbis
inculcando,39 necessitatem Ecclesiae, in quam homines per
baptismum tamquam per ianuam intrant, simul confirmavit. Quare illi
homines salvari non possent, qui Ecclesiam Catholicam a Deo per Iesum
Christum ut necessariam esse conditam non ignorantes, tamen vel in eam
intrare, vel in eadem perseverare noluerint".40 Etsi
ergo Deus viis sibi notis homines Evangelium sine eorum culpa ignorantes
ad fidem adducere possit, sine qua impossibile est Ipsi placere,41
Ecclesiae tamen necessitas incumbit,42 simulque ius sacrum,
evangelizandi, ac proinde missionalis activitas vim suam et necessitatem
hodie sicut et semper integram servat.
Per eam Corpus Christi mysticum ad suum proprium incrementum vires
indesinenter colligit et ordinat.43 Ad eam persequendam
impelluntur membra Ecclesiae caritate, qua Deum diligunt et qua cum
omnibus hominibus cupiunt communicare in spiritualibus bonis tam
praesentis quam futurae vitae.
Per hanc activitatem missionalem denique Deus plene glorificatur, dum
homines salutare Eius opus, quod in Christo perfecit, conscie et plene
accipiunt. Sic per eam completur Dei propositum, cui Christus
oboedienter et amanter inservit ad gloriam Patris qui misit eum,44
ut universum genus humanum unum Populum efformet Dei, in unum corpus
coalescat Christi, in unum coaedificetur templum Spiritus Sancti: quod
sane, cum fraternam concordiam refert, intimo universorum hominum voto
respondet. Sic tandem consilium Creatoris, hominem ad imaginem et
similitudinem suam condentis, revera adimpletur, cum omnes qui humanam
participant naturam, in Christo per Spiritum Sanctum regenerati,
unanimiter gloriam Dei speculantes, dicere poterunt: "Pater noster".45
Etiam cum ipsa natura humana eiusque adspirationibus activitas
missionalis intimam habet connexionem. Christum enim manifestando, eo
ipso Ecclesia hominibus genuinam eorum condicionis atque integrae
vocationis veritatem revelat, cum Christus principium sit et exemplar
huius humanitatis renovatae, fraterno amore, sinceritate et pacifico
spiritu imbutae, ad quam omnes adspirant. Christus, et Ecclesia quae de
Ipso per evangelicam praedicationem dat testimonium, omnem
peculiaritatem stirpis vel nationis transcendunt, ideoque nemini et
nullibi ut extranei reputari possunt.46 Ipse Christus est
veritas atque via, quas evangelica praedicatio omnibus patefacit, dum ad
aures omnium eiusdem Christi verba perfert: "Paenitemini et credite
Evangelio" (Mc. 1, 15). Cum autem, qui non credit, iam iudicatus
sit,47 verba Christi verba sunt simul iudicii et gratiae,
mortis et vitae. Etenim solum vetustati mortem inferendo ad novitatem
vitae accedere possumus: quod primo de personis valet, sed etiam de
diversis bonis mundi huius, quae simul hominis peccato et Dei
benedictione signantur: "Omnes enim peccaverunt et egent gloria
Dei" (Rom. 3, 23). Nemo per seipsum et suis viribus a peccato
liberatur et supra seipsum elevatur, nemo penitus a sua infirmitate vel
solitudine vel servitute solvitur,48 omnes vero indigent
Christo exemplari, magistro, liberatore, salvatore, vivificatore. Revera
Evangelium in historia hominum, etiam temporali, fermentum libertatis ac
progressus fuit seseque iugiter praebet fermentum fraternitatis,
unitatis et pacis. Non ergo sine causa Christus a fidelibus celebratur
ut "exspectatio gentium et Salvator earum".49
Itaque tempus activitatis missionalis est inter priorem adventum
Domini et alterum, in quo Ecclesia a quatuor ventis sicut messis
colligetur in regnum Dei.50 Antequam enim Dominus veniet, in omnes
gentes oportet praedicari evangelium.51
Activitas missionalis nihil aliud est et nihil minus quam propositi
Dei manifestatio seu Epiphania et adimplementum in mundo et in eius
historia, in qua Deus, per missionem, historiam salutis manifeste
perficit. Per verbum praedicationis et per celebrationem sacramentorum,
quorum centrum et culmen est Sanctissima Eucharistia, Christum salutis
auctorem praesentem reddit. Quidquid autem veritatis et gratiae iam apud
gentes quasi secreta Dei praesentia inveniebatur, a contagiis malignis
liberat et Auctori suo Christo restituit, qui imperium diaboli evertit
et multimodam scelerum malitiam arcet. Itaque quidquid boni in corde
menteque hominum vel in propriis ritibus et culturis populorum
seminatum invenitur, non tantum non perit, sed sanatur, elevatur et
consummatur ad gloriam Dei, confusionem daemonis et beatitudinem
hominis.52
Sic activitas missionalis ad plenitudinem eschatologicam tendit:53
per eam enim, usque ad mensuram et tempus quae Pater posuit in sua
potestate,54
dilatatur Populus Dei, cui prophetice dictum est: " Dilata locum
tentorii tui, et pelles tabernaculorum tuorum extende! Ne parcas!"
(Is. 54, 2),55 augetur Corpus mysticum usque ad mensuram
aetatis plenitudinis Christi,56 templumque spirituale, ubi Deus
adoratur in spiritu et veritate,57 crescit et superaedificatur
" super fundamentum apostolorum et prophetarum, ipso summo
angulari lapide Christo Iesu" (Eph. 2,20).
1 Conc. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia, Lumen Gentium, n.
48: AAS 57 (1965), p. 53.
2 Cf. Mc. 16, 15.
3 S. Augustinus, Enar. in Ps. 44, 23: PL 36, 508; CChr 38,
150.
4 Cf. Mt. 5, 13-14.
5 Cf. Eccli. 36, 19.
6 Cf. Conc. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia, Lumen Gentium,
n. 2: AAS 57 (1965), pp. 5-6.
7 Cf. Io. 11, 52.
8 Cf. S. Irenaeus, Adv. Haer. III, 18, 1: "Verbum
existens apud Deum, per quem omnia facta sunt, et qui semper aderat
generi humano ...": PG 7, 932; Id., IV, 6, 7: "Ab
initio enim assistens Filius suo plasmati, revelat omnibus Patrem,
quibus vult, et quando vult et quemadmodum vult Pater": ibid. 990;
cf. IV, 20, 6 et 7: ibid. 1037; Demonstratio n. 34:
Patr. Or., XII, 773; Sources Chrét., 62, Paris 1958,
p. 87; Clemens Alex., Protrept., 112, 1: GCS
Clemens I, 79; Strom. VI, 6, 44, 1: GCS Clemens II,
453; 13, 106, 3 et 4: ibid. 485. Pro doctrina ipsa cf. Pius
XII, Nuntius radiophon. 31 dec. 1952; Conc. Vat. II,
Const. dogm. de Ecclesia, Lumen Gentium, n. 16: AAS 57 (1965), p.
20.
9 Cf. Col. 1, 13; Act. 10, 38.
10 Cf. 2 Cor. 5, 19.
11 Cf. Hebr. 1, 2; Io. 1, 3 et 10; 1 Cor. 8, 6; Col.
1, 16.
12 Cf. Eph. 1, 10.
13 Cf. 2 Cor. 8, 9.
14 Cf. MC. 10, 45.
15 Cf. S. Athanasius, EP. ad Epictetum, 7:
PG 26, 1060; S. Cyrillus Hieros., Catech. 4, 9: PG
33, 465; Marius Victorinus, Adv. Arium, 3, 3: PL 8,
1101; S. Basilius, Epist. 261, 2: PG 32, 969; S.
Gregorius Naz., Epist. 101: PG 37, 181; S. Greg. Nyss.,
Antirrheticus, Adv. Apollin., 17: PG 45, 1156; S. Ambrosius,
Epist. 48, 5: PL 16, 1153; S. Augustinus, In Ioan. Ev.,
tr. XXIII, 6: PL 35, 1585; CChr 36, 236; insuper hoc modo manifestat
Spiritum Sanctum nos non redemisse, eo quod incarnatus non est:
De Agone Christ., 22, 24: PL 40, 302; S. Cyrillus Alex., Adv.
Nestor, I, 1: PG 76, 20; S. Fulgentius, Epist.
17, 3, 5: PL 65, 454; Ad Trasimundum, III, 21:
PL 65, 284: de tristitia et timore.
16 Cf. Hebr. 4, 15; 9, 28.
17 Cf. Act. 1, 8.
18 Cf.. Lc. 24, 47.
19 Spiritus est qui locutus est per prophetas: Symb. Constantinopol.:
Denz. 150 (86); S. Leo Magnus, Sermo 76: PL 54, 405-406:
"Cum in die Pentecostes discipulos Domini Spiritus Sanctus implevit,
non fuit inchoatio muneris, sed adiectio largitatis: quoniam et
patriarchae, et prophetae, et sacerdotes, omnesque sancti qui prioribus
fuere temporibus, eiusdem sunt Spiritus sanctificatione vegetati ...
quamvis non eadem fuerit mensura donorum". Etiam Sermo 77,
1: PL 54, 412; Leo XIII, Enc. Divinum illud, 9 maii
1897: ASS 29 (1897), pp. 650-651. Etiam S. Ioannes Chrysostomus, quamvis
insistat in novitate missionis Spiritus Sancti in die Pentecostes: In
Eph., c. 4, Hom. 10, 1: PG 62, 75.
20 Cf. Io. 14, 16.
21 De Babel et Pentecoste saepe loquuntur SS. Patres: Origenes,
In Genesim, c. 1: PG 12, 112; S. Gregorius Naz., Oratio
41, 16: PG 36, 449; S. Ioannes Chrysost., Hom. 2 in Pentec.,
2: PG 50, 467; In Act. Apost.: PG 60, 44; S. Augustinus, En.
in Ps. 54, 11: PL 36, 636; CChr 39, 664 s.; Sermo 271:
PL 38, 1245; S. Cyrillus Alex., Glaphyra in Genesim II: PG
69, 79; S. Gregorius Magn., Hom. in Evang., Lib. II, Hom.
30, 4: PL 76, 1222; S. Beda, In Hexaem.,
lib. III: PL 91, 125. Vide insuper imaginem in atrio Basilicae S.
Marci Venetiis.
Ecclesia omnes linguas loquitur, et sic omnes colligit in Fidei
catholicitate: S. Augustinus, Sermones 266, 267, 268, 269:
PL 38, 1225-1237; Sermo 175, 3: PL 38, 946; S. Ioannes
Chrysost., In Ep. I ad Cor., Hom. 35: PG 61, 296; S. Cyrillus
Alex., Fragm. in Act.: PG 74, 758; S. Fulgentius, Sermo
8, 2-3: PL 65, 743-744.
De Pentecoste ut consecratione Apostolorum ad missionem, cf. J. A.
Cramer, Catena in Acta SS. Apostolorum, Oxford 1838, p. 24
s.
22 Cf. Lc 3, 22; 4, 1; Act. 10, 38.
23 Cf. Io. 14-17; Paulus VI, Alloc. in Concilio habita
die 14 sept. 1964: AAS 56 (1964), p. 807.
24 Cf. Conc. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia, Lumen
Gentium, n. 4: AAS 57 (1965), p. 7.
25 S. Augustinus, Sermo 267, 4: PL 38, 1231: "Hoc agit
Spiritus Sanctus in tota Ecclesia quod agit anima in omnibus membris
unius corporis". Cf. Conc. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia, Lumen
Gentium, n. 7 (cum nota 8): AAS 57 (1965), p. 11.
26 Cf. Act. 10, 44-47; 11, 15; 15, 8
27 Cf. Act. 4, 8; 5, 32; 8, 26.29.39; 9, 31; 10; 11, 24-28; 13,
2.4.9; 16, 6-7; 20, 22-23; 21, 11 etc.
28 Cf. etiam Mt. 10, 1-42.
29 Cf. Mt. 28, 18.
30 Cf. Act. 1, 4-8.
31 Cf. Io. 20, 21.
32 Cf. Col. 1, 24.
33 Tertullianus, Apologeticum, 50, 13: PL 1, 534; CChr 1, 171.
34 Iam S. Thomas Aq. loquitur de munere apostolico plantandi
Ecclesiam: cf. Sent., Lib. 1, dist. 16, q. 1, a. 2 ad 2 et
ad 4; a. 3 sol.; Summa Theol., Ia, q. 43, a. 7 ad 6;
Ia-IIae, q. 106, a. 4 ad 4. Cf. Benedictus XV, Maximum illud, 30
nov. 1919: AAS 11 (1919), pp. 445 et 453; Pius XI, Rerum Ecclesiae,
28 febr. 1926: AAS 18 (1926), p. 74; Pius XII 30 apr. 1939 ad
Directores OO. PP. MM.; Id., 24 iun. 1944, ad Directores OO. PP. MM.:
AAS 36 (1944), p. 210; rursus in AAS 42 (1950), p. 727, et 43 (1951), p.
508; Id., 29 iun. 1948 ad clerum indigenum: AAS 40 (1948), p. 374; Id., Evangelii
Praecones, 2 iun. 1951: AAS 43 (1951), p. 507; Id., Fidei
Donum, 15 ian. 1957: AAS 49 (1957), p. 236; Ioannes XXIIII Princeps
Pastorum, 28 nov. 1959: AAS 51 (1959), p. 835; Paulus VI, Hom.,
18 Oct. 1964: AAS 55 (1964), p. 911.
Tam Summi Pontifices quam Patres et Scholastici saepe loquuntur de dilatatione
Ecclesiae: S. Thomas Aq., Comm. in Matt., 16, 28; Leo XIII,
Enc. Sancta Dei Civitas, 3 dec. 1880: ASS 13 (1880), p.
241; Benedictus XV, Enc. Maximum illud, 30 nov. 1919: AAS
11 (1919), p. 442; Pius XI, Enc. Rerum Eccleslae, 28 febr.
1926: AAS 18 (1926), p. 65.
35 Cf. 1 Pt. 1, 23.
36 Cf. Act. 2, 42.
37 In hac notione activitatis missionalis, sicuti patet, secundum rem
etiam illae partes Americae Latinae includuntur, in quibus nec
hierarchia propria nec maturitas chistianae vitae nec praedicatio
Evangelii sufficiens adsunt. Utrum autem territoria haec a Sancta Sede
de facto ut missionaria agnoscantur, a Concilio non pendet. Quapropter
quoad connexionem inter notionem activitatis missionalis et territoria
certa consulto dicitur hanc activitatem "plerumque" exerceri
in certis territoriis a S. Sede agnitis.
38 Conc. Vat. II, Decr. de Oecumenismo, Unitatis Redintegratio,
n. 1 : AAS 57 (1965), p. 90.
39 Cf. Mc. 16, 16; Io. 3, 5.
40 Cf. Conc. Vat. II Const. dogm. de Ecclesia, Lumen Gentium,
n. 14: AAS 57 (1965), p. 18.
41 Cf. Hebr. 11, 6.
42 Cf. 1 Cor. 9, 16.
43 Cf. Eph. 4, 11-16.
44 Cf. Io 7, 18; 8, 30 et 44; 8, 50; 17, 1.
45 De hac synthetica idea vide doctrinam S. Irenaei de
Recapitulatione. Cf. etiam Hippolytus, De Antichristo, 3: "Omnes
volens omnesque salvare desiderans, omnes Dei filios praestare volens
sanctosque omnes in unum hominem perfectum vocans ..." : PG 10,
732; GCS Hippolyt I, 2, p. 6; Benedictiones Iacob, 7: T.
U., 38-1, p. 18, lin. 4 ss.; Origenes, In Ioann., Tom. I,
n. 16: "Tum enim cognoscendi Deum una erit actio eorum qui ad Deum
pervenerint, duce eo Verbo quod est apud Deum; ut sic sint in cognitione
Patris formati omnes accurate filii, ut nunc solus Filius novit Patrem":
PG 14, 49; GCS Orig. IV, 20; S. Augustinus, De sermone Domini in
monte, I, 41: "Diligamus quod nobiscum potest ad illa
regna perduci, ubi nemo dicit: Pater meus, sed omnes uni Deo: Pater
noster": PL 34, 1250; S. Cyrillus Alex., In Ioann. I: "Sumus
enim omnes in Christo et communis humanitatis persona in ipsum
reviviscit. Nam et novissimus Adam idcirco nuncupatus est ... Habitavit
enim in nobis, qui per naturam Filius est ac Deus; ideoque in eius
Spiritu clamamus: Abba Pater! Habitat autem Verbum in omnibus in uno
templo, scilicet quod propter nos et ex nobis assumpsit, ut omnes in
seipso habens, omnes in uno corpore, sicuti Paulus ait, reconciliaret
Patri": PG 73, 161-164.
46 Benedictus XV, Maximum i1lud, 30 nov. 1919: AAS 11
(1919), p. 445: "Nam ut Ecclesia Dei catholica est nullamque apud
gentem vel nationem extranea ...". Cf. Ioannes XXIII, Enc. Mater
et Magistra: "a iure divino ad universas pertinet gentes ...
Ecclesia, cum in populi alicuius quasi venas vim suam inseruerit,
idcirco neque est neque se existimat institutum quoddam, eidem populo
extrinsecus impositum ... Atque ideo quidquid bonum honestumque sibi
esse videatur, idem confirmant atque perficiunt" (sc. hi qui in
Christo renati sunt), 25 maii 1961 : AAS (1961), p. 444.
47 Cf. Io. 3 , 18.
48 Cf. Irenaeus, Adv. Haer., III. 15, n. 3: PG 7, 919:
"Veritatis fuerunt praedicatores et apostoli libertatis".
49 Breviarium romanum, Ant. O ad vesperas diei 23
decembris.
50 Cf. Mt. 24, 31; Didachè 10, 5: Funk I, p. 32.
51 Cf. Mc. 13, 10.
52 Conc. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia, Lumen Gentium, n.
17: AAS 57 (1965), pp. 20-21; S. Augustinus, De Civitate Dei, 19,
17: PL 41, 646; Instr. S. C. P. F.: Collectanea I, n. 135, p. 42.
53 Secundum Origenem, Evangelium praedicari debet ante consummationem
mundi huius: Hom. in Luc., XXI: GCS, Orig. IX, 136, 21
sq.; In Matth. comm. ser., 39: XI, 75, 25 sq.; 76, 4 sq.; Hom.
in Ierem. 111, 2: VIII, 308, 29 s; S. Thomas, Summ. Theol., Ia-IIae, q. 106, a. 4, ad 4.
54 Cf. Act. 1, 7.
55 Hilarius Pict., In Ps. 14: PL 9, 301; Eusebius Caesariensis,
In Isaiam 54, 2-3: PG 24, 462-463; Cyrillus Alex., In Isaiam V,
cap. 54, 1-3: PG 70,1193.
56 Cf. Eph. 4, 13.
57 Cf. Io. 4, 23.
CAPUT II
DE IPSO OPERE MISSIONALI
Ecclesia, a Christo missa ad caritatem Dei omnibus hominibus et
gentibus manifestandam et communicandam, opus missionale adhuc ingens
sibi faciendum intelligit. Vicies enim milies centena milia hominum,
quorum numerus in dies augetur, qui stabilibus vitae culturalis nexibus,
antiquis religionis traditionibus, firmis socialium necessitudinum
vinculis in magnos et determinatos coetus coalescunt, nuntium
evangelicum nondum aut vix audierunt; quorum alii unam ex magnis
religionibus sequuntur, alii vero notitiae ipsius Dei extranei manent,
alii eius existentiam expresse negant, imo quandoque oppugnant.
Ecclesia, ut omnibus mysterium salutis vitamque a Deo allatam offerre
possit, sese omnibus his coetibus inserere debet eodem motu, quo ipse
Christus incarnatione sua se obstrinxit certis socialibus et
culturalibus conditionibus hominum cum quibus conversatus est.
Art. I
De testimonio christiano
Ecclesia his coetibus humanis praesens sit oportet per suos filios,
qui inter eos conversantur vel ad eos mittuntur. Omnes enim
christifideles, ubicumque vivunt, exemplo vitae et testimonio verbi novum hominem, quem per baptismum
induerunt, et virtutem Spiritus Sancti, a quo per confirmationem
roborati sunt, ita manifestare tenentur, ut ceteri bona eorum opera
considerantes glorificent Patrem1 et genuinum vitae humanae sensum et
communionis hominum universale vinculum plenius percipiant.
Ut ipsi hoc testimonium Christi fructuose dare possint, cum illis
hominibus aestimatione et caritate iungantur, se ut membra coetus
hominum inter quos vivunt agnoscant, et in vita culturali et sociali
partem habeant per varia humanae vitae commercia et negotia; familiares
sint cum eorum traditionibus nationalibus et religiosis; laete et
reverenter detegant semina Verbi in eis latentia; simul vero ad
transformationem profundam attendant, quae inter gentes fit, et
adlaborent ne homines nostrae aetatis scientiae et technologiae mundi
moderni nimis intenti a rebus divinis alienentur, quinimmo ut ad
impensius desiderium veritatis et caritatis divinitus revelatae
expergefiant. Sicut ipse Christus cor hominum scrutatus est eosque
colloquio vere humano ad lucem divinam perduxit, ita eius discipuli,
Spiritu Christi profunde perfusi, cognoscant homines inter quos vivunt,
et cum eis conversentur, ut ipsi dialogo sincero et patienti discant,
quas divitias Deus munificus Gentibus dispensaverit; simul vero istas
divitias luce evangelica collustrare, liberare, et in Dei Salvatoris
dominium reducere conentur.
Praesentia christifidelium in coetibus humanis illa caritate
animetur, qua nos dilexit Deus, qui vult ut et nos nos invicem eadem caritate
diligamus.2
Caritas christiana revera ad omnes extenditur sine discrimine stirpis,
condicionis socialis seu religionis; nullum exspectat lucrum seu
gratitudinem. Sicut enim Deus dilexit nos amore gratuito, ita et fideles
caritate sua ipsi homini solliciti sint diligendo eum eodem motu quo
Deus hominem quaesivit. Sicut ergo Christus circuibat omnes civitates et
castella curans omnem languorem et infirmitatem in signum adventus Regni
Dei,3 ita et Ecclesia per filios suos iungitur cum hominibus cuiuscumque
condicionis, maxime vero cum pauperibus et afflictis, atque libenter pro
eis impenditur.4 Participat enim eorum gaudia et dolores, novit vitae
adspirationes et aenigmata, eis in anxietatibus mortis compatitur. Pacem
quaerentibus respondere cupit fraterno dialogo, afferens eis pacem et
lucem ex Evangelio.
Laborent christifideles et cum ceteris, omnibus collaborent in rebus
oeconomicis et socialibus recte ordinandis. Speciali cura sese devoveant
educationi puerorum et adolescentium per scholas diversi generis, quae
considerandae sunt non tantum tamquam medium eximium ad formandam et
provehendam iuventutem christianam, sed simul ut servitium summi valoris
hominibus, maxime vero Nationibus progredientibus, ad elevandam
dignitatem humanam et ad conditiones humaniores praeparandas. Insuper
partem assumant in conatibus eorum populorum qui, famem, ignorantiam et morbos debellando,
meliores vitae condiciones condere et pacem in mundo firmare satagunt.
In hac activitate fideles sociam operam suam prudenter praestare
exoptent inceptis quae ab Institutis privatis et publicis, a guberniis,
ab organis internationalibus, a diversis communitatibus christianis
necnon a religionibus non-christianis promoventur.
Ecclesia vero nullo modo vult se in moderamen terrenae civitatis
ingerere. Nullam aliam auctoritatem sibi vindicat nisi ut, Deo adiuvante,
caritate et fideli servitio hominibus ministret.5
In sua vita et operatione intime cum hominibus coniuncti, Christi
discipuli eis verum testimonium Christi se oblaturos, et in eorum
salutem se operaturos sperant, etiam ubi Christum plene annuntiare
nequeunt. Non enim quaerunt progressum et prosperitatem mere materialem
hominum, sed eorum dignitatem et fraternam unionem promovent, docentes
veritates religiosas et morales, quas Christus luce sua illustravit,
sicque gradatim aditum pleniorem ad Deum aperiunt. Ita homines iuvantur
in assequenda salute per caritatem erga Deum et proximum, et elucere
incipit mysterium Christi, in quo novus homo apparuit, qui secundum Deum
creatus est,6 et in quo caritas Dei revelatur.
Art. 2
De praedicatione Evangelii et de congregando Populo Dei
Ubicumque Deus aperit ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi,7
omnibus
hominibus8 fiducialiter et constanter9 annuntietur10 Deus vivus et, quem ad omnium salutem misit, Iesus
Christus,11
ut non-christiani, Spiritu Sancto cor ipsorum aperiente,12 credentes
ad Dominum libere convertantur, Eique sincere adhaereant qui, cum sit
" via, veritas et vita" (Io. 14, 6), omnes eorum
exspectationes spirituales explet, imo infinite superat.
Quae conversio sane initialis intelligenda est, sufficiens tamen ut
homo percipiat se, avulsum a peccato, introduci in mysterium amoris Dei,
qui eum vocat ad personale commercium cum Seipso in Christo ineundum.
Etenim, gratia Dei operante, neoconversus spirituale iter aggreditur
quo, fide iam communicans mysterio Mortis et Resurrectionis, transit a
vetere homine ad novum hominem in Christo perfectum.13 Hic transitus, secum trahens progressivam sensus et morum immutationem, cum
suis socialibus consectariis manifestus fieri et tempore catechumenatus
paulatim evolvi debet. Cum Dominus cui creditur, signum sit
contradictionis,14 homo conversus rupturas et separationes non raro
experitur, sed etiam gaudia quae non ad mensuram dat Deus.15
Ecclesia severe prohibet ne quis ad fidem amplectendam cogatur vel
artibus importunis inducatur aut alliciatur, sicut et fortiter vindicat
ius ne ullus iniquis vexationibus a fide deterreatur.16
Iuxta perantiquam Ecclesiae consuetudinem, motiva conversionis
investigentur et, si necesse est, purificentur.
Qui fidem in Christum a Deo per Ecclesiam, acceperunt,17
liturgicis caeremoniis admittantur ad catechumenatum; qui non est mera
dogmatum praeceptorumque expositio, sed totius vitae christianae
institutio et tirocinium debite protractum, quibus discipuli cum Christo
suo Magistro coniunguntur. Catechumeni ergo apte initientur mysterio
salutis et exercitio morum evangelicorum. sacrisque ritibus, successivis
temporibus celebrandis,18 introducantur in vitam fidei, liturgiae et caritatis Populi Dei.
Deinde per initiationis christianae sacramenta liberati a potestate
tenebrarum,19 Christo commortui, consepulti et conresuscitati,20
Spiritum accipiunt21 adoptionis filiorum, et memoriale mortis et
resurrectionis Domini cum cuncto Populo Dei celebrant.
Desiderandum est ut liturgia temporis quadragesimalis et paschalis
ita restauretur ut animos catechumenorum componat ad celebrationem
paschalis mysterii in cuius sollemnibus peragendis per baptismum Christo
regenerantur.
Initiatio autem illa christiana in catechumenatu non a solis
catechistis vel sacerdotibus, sed a tota communitate fidelium, speciali
autem modo a patrinis, est procuranda, ita ut catechumeni inde ab initio
sentiant se pertinere ad Populum Dei. Cumque vita Ecclesiae sit
apostolica, catechumeni item discant testimonio vitae et fidei
professione ad evangelizationem et Ecclesiae aedificationem actuose
cooperari.
Status tandem iuridicus catechumenorum in novo Codice clare ponatur.
Iam enim cum Ecclesia coniuncti sunt,22 iam de domo sunt
Christi23 et non raro iam vitam agunt fidei, spei et
caritatis.
Art. 3
De Communitate Christiana efformanda
Spiritus Sanctus, qui omnes homines per semina Verbi
praedicationemque Evangelii ad Christum vocat et in cordibus obsequium
fidei suscitat, cum credentes in Christum baptismalis fontis sinu ad
novam vitam generat, eos congregat in unum Populum Dei qui est "
genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis"
(1 Pt. 2, 9).24
Missionarii ergo, cooperatores Dei,25 tales suscitent fidelium
congregationes quae, digne ambulantes vocatione qua vocatae sunt,26
munera a Deo sibi concredita exerceant sacerdotale, propheticum et
regale. Hoc modo communit as christiana signum fit praesentiae Dei in
mundo: ipsa enim sacrificio eucharistico incessanter cum Christo ad
Patrem transit,27 verbo Dei sedulo enutrita28 testimonium Christi
praebet,29 in caritate denique ambulat spirituque apostolico fervet.30
Communitas christiana inde ab initio ita efformari debet ut suis
necessitatibus, quantum fieri potest, ipsa providere queat.
Haec fidelium congregatio, divitiis culturae propriae gentis praedita,
in populo profunde radicetur: efflorescant familiae spiritu evangelico
imbutae31 atque scholis idoneis iuventur; associationes et coetus
erigantur per quos laicorum apostolatus totam societatem spiritu
evangelico permeare valeat. Splendescat denique caritas inter catholicos
diversi ritus.32
Spiritus etiam oecumenicus nutriatur inter neophytos, qui probe
aestiment fratres in Christum credentes esse Christi discipulos,
baptismate regeneratos, perplurium bonorum Populi Dei consortes. Quantum
sinunt condiciones religiosae, actio oecumenica ita promoveatur ut,
seclusa omni tam indifferentismi et confusionismi quam insanae
aemulationis specie, communi, pro quanto datur, professione fidei in
Deum et in Iesum Christum coram Gentibus, atque cooperatione in re tam
sociali et technica quam culturali et religiosa, catholici fraterne
collaborent cum fratribus a se seiunctis ad normas Decreti de
Oecumenismo. Collaborent praesertim propter Christum, suum Dominum
communem: Eius Nomen eos colligat! Haec collaboratio instituatur non
solum inter privatas personas, sed etiam, de iudicio Ordinarii loci,
inter Ecclesias vel communitates ecclesiales earumque opera.
Christifideles ex Gentibus cunctis in Ecclesia congregati, "
neque regimine, neque sermone, neque politicis vitae institutis a
ceteris hominibus sunt distincti",33 ideoque in honesta
consuetudine vitae gentis suae Deo et Christo vivant; ut boni cives
amorem Patriae vere et efficaciter colant, alienae tamen stirpis
contemptum et nationalismum exacerbatum vitent omnino, amorem hominum
universalem promoveant.
Ad omnia haec obtinenda maximum momentum habent et speciali cura
digni sunt laici, christifideles nempe qui, Christo per baptismum
incorporati, in saeculo vivunt. Ipsorum enim proprium est, ut Spiritu
Christi imbuti, fermenti instar, res temporales ab intra animent et
ordinent, ut secundum Christum iugiter fiant.34
Attamen non sufficit ut populus christianus praesens sit et
constitutus in aliqua gente, nec sufficit ut apostolatum exempli
exerceat; ad hoc constituitur, ad hoc praesens est, ut concivibus non-christianis
Christum verbo et opere annuntiet eosque iuvet ad plenam Christi
receptionem.
Iamvero, ad Ecclesiae plantationem et ad incrementum communitatis
christianae necessaria sunt varia ministeria, quae vocatione divina ex
ipsa fidelium congregatione suscitata, ab omnibus diligenti cura sunt
fovenda atque colenda; inter quae habentur munera sacerdotum, diaconorum et catechistarum, atque actio catholica. Item Religiosi et
Religiosae ad Regnum Christi in animis radicandum et corroborandum
illudque ulterius dilatandum sive oratione, sive actuosa opera
indispensabile praestant officium.
Gaudio magno Ecclesia gratias agit pro inaestimabili vocationis
sacerdotalis dono, quod inter Gentes ad Christum recenter conversas tot
iuvenibus Deus elargitus est. Firmiores enim radices Ecclesia in
unoquoque coetu humano figit, cum variae communitates fidelium ex suis
membris proprios habent salutis ministros in ordine Episcoporum,
Presbyterorum ac Diaconorum, fratribus suis inservientes, ita ut
novellae Ecclesiae structuram dioecesanam cum proprio clero paulatim
acquirant.
Quae de sacerdotali vocatione et formatione ab hoc Concilio statuta
sunt, sancte serventur ubi Ecclesia primo plantatur, et apud novellas
Ecclesias. Maximi facienda sunt quae dicuntur de institutione spirituali
cum doctrinali et pastorali arcte connectenda, de vita secundum formam
Evangelii gerenda sine consideratione commodi proprii vel familialis, de
intimo sensu mysterii Ecclesiae excolendo. Inde mirabiliter discent
totos se ipsos in servitium Corporis Christi et ad opus Evangelii
dedicare, proprio episcopo tanquam fidi cooperatores adhaerere et sociam
confratribus operam praestare.35
Ad quem generalem finem assequendum, tota alumnorum formatio
ordinetur sub luce mysterii salutis uti in Scripturis exhibetur. Hoc mysterium Christi et salutis humanae in
Liturgia praesens inveniant et vivant.36
Quae exigentiae communes sacerdotalis institutionis, etiam pastoralis
et practicae, ad normam Concilii,37 componantur cum studio obviam
eundi peculiari cogitandi agendique modo propriae gentis. Alumnorum
mentes ergo aperiantur et exacuantur ut bene cognoscant et iudicare
valeant suae gentis culturam; in disciplinis philosophicis et
theologicis perspiciant rationes quae traditiones ac religionem patrias
inter et religionem christianam intercedunt.38 Item institutio
sacerdotalis necessitates pastorales regionis respiciat: alumni discant
historiam, finem et methodum actionis missionalis Ecclesiae, et
speciales condiciones sociales, oeconomicas, culturales proprii populi.
In spiritu oecumenismi educentur, et ad dialogum fraternum cum non-christianis
rite praeparentur.39 Haec omnia postulant, ut studia ad sacerdotium
peragantur, quantum fieri potest, in consuetudine et convictu cum sua
cuiusque gente.40 Cura tandem habeatur de formatione in
administratione ordinata ecclesiastica, imo etiam oeconomica.
Insuper idonei sacerdotes seligantur qui, post praxim aliquam pastoralem, in studiorum Universitatibus etiam exteris,
maxime in Urbe, aliisque Institutis scientificis studia superiora
perficiant, ita ut Ecclesiis novellis ex clero locali praesto sint ad
magis ardua munera ecclesiastica implenda, congrua scientia et peritia
praediti.
Ubi Conferentiis Episcoporum opportunum apparuerit, ordo diaconatus
ut status vitae permanens restauretur ad normam Constitutionis de
Ecclesia.41 Iuvat enim viros, qui ministerio vere diaconali
fungantur, vel verbum divinum tanquam catechistae praedicantes, vel
nomine parochi et episcopi dissitas communitates christianas moderantes,
vel caritatem exercentes in operibus socialibus seu caritativis, per
impositionem manuum inde ab Apostolis traditam corroborari et altari
arctius coniungi, ut ministerium suum per gratiam sacramentalem
diaconatus efficacius expleant.
Item laude dignum est agmen illud, de opere missionum ad Gentes tam
optime meritum, catechistarum scilicet, tam virorum quam mulierum, qui
spiritu apostolico imbuti, magnis laboribus singulare et omnino
necessarium adiumentum conferunt ad dilatationem fidei et Ecclesiae.
Nostris diebus, cum ad tot multitudines evangelizandas et ad
ministerium pastorale exercendum pauci sint clerici, catechistarum
officium maximum momentum habet. Eorum ergo institutio ita perfici debet
et culturali progressui accommodari, ut tanquam validi cooperatores
ordinis sacerdotalis quam optime exsequi possint munus suum novis et
amplioribus oneribus ingravescens.
Multiplicentur ergo scholae dioecesanae et regionales in quibus
futuri catechistae cum doctrinam catholicam, praesertim in re biblica et
liturgica, tum etiam methodum catecheticam praximque pastoralem excolant,
seque ad mores hominum christianorum42 forment, pietatem
sanctitatemque vitae colere indesinenter satagentes. Insuper conventus
vel cursus habeantur quibus catechistae in disciplinis et artibus suo
ministerio utilibus certis temporibus renoventur et eorum vita
spiritualis nutriatur et roboretur. Praeterea, iis qui totos huic operi
se devovent, status vitae decens et securitas socialis procuretur per
iustam remunerationem.43
In voto est ut formationi et sustentationi catechistarum modo congruo
provideatur subsidiis S. Dicasterii de Propaganda Fide specialibus. Si
necessarium et aptum apparebit, Opus pro Catechistis fundetur.
Insuper Ecclesiae grato animo agnoscent generosam operam
catechistarum auxiliarium, quorum adiutorio indigebunt. Ipsi in suis
communitatibus precibus praesunt et doctrinam tradunt. De eorum
formatione doctrinali et spirituali rite curandum est. Praeterea
optandum est ut, ubi opportunum videbitur, catechistis debite formatis
missio canonica in actione liturgica publice celebranda conferatur, ut
apud populum maiore auctoritate fidei deserviant.
Inde a periodo plantationis Ecclesiae vita religiosa sedulo
promoveatur, quae non solum pretiosa omninoque necessaria auxilia activitati missionali affert, sed per in timiorem
consecrationem Deo in Ecclesia factam lucide quoque manifestat et
significat intimam vocationis christianae naturam.44
Instituta religiosa, plantationi Ecclesiae adlaborantia, mysticis
divitiis, quibus traditio religiosa Ecclesiae insignitur, penitus imbuta,
eas pro cuiusque gentis ingenio et indole exprimere et tradere conentur.
Attente considerent quomodo traditiones asceticae et contemplativae,
quarum semina iam ante Evangelii praedicationem nonnunquam antiquis
culturis a Deo indita sunt, in vitam religiosam christianam assumi
possint.
In novellis Ecclesiis variae formae vitae religiosae excolendae sunt,
ut diversos aspectus missionis Christi et vitae Ecclesiae exhibeant, ac
variis operibus pastoralibus se devoveant, suaque membra ad ea exercenda
rite praeparent. Attamen Episcopi in Conferentia videant ne
Congregationes eundem finem apostolicum prosequentes, multiplicentur cum
detrimento vitae religiosae et apostolatus.
Speciali mentione digna sunt varia ad vitam contemplativam radicandam
incepta, quibus alii, essentialia Institutionis monasticae elementa
retinentes, ditissimam traditionem sui Ordinis implantare satagunt, alii
vero ad antiqui monachismi simpliciores formas redeunt: omnes tamen
genuinam aptationem ad condiciones locales quaerere studeant. Cum enim
vita contemplativa ad plenitudinem praesentiae Ecclesiae pertineat,
oportet apud novellas Ecclesias ubique instauretur.
1 Cf. Mt. 5, 16.
2 Cf. 1 Io. 4, 11.
3 Cf. Mt. 9, 35 ss.; Act. 10, 38.
4 Cf. 2 Cor. 12, 15.
5 Cf. Mt. 20, 26; 23, 11; Alloc. Pauli VI die 21 nov. 1964 in
Concilio habita: AAS 56 (1964), p. 1013
6 Cf. Eph. 4, 24.
7 Cf. Col. 4, 3.
8 Cf. Mc. 16, 15.
9 Cf. Act. 4, 13, 29, 31; 9, 27-28; 13, 46; 14, 3; 19, 8; 26, 26; 28,
3 1; 1 Thess. 2, 2; 2 Cor. 3, 12; 7, 4; Phil. 1, 20; Eph. 3, 12; 6,
19-20.
10 Cf. 1 Cor. 9, 15; Rom. 10, 14.
11 Cf. 1 Thess. 1, 9-10; 1 Cor. 1, 18-21; Gal. 1, 31; Act. 14,
15-17; 17, 22-31.
12 Cf. Act. 16, 14.
13 Cf. Col. 3, 5-10; Eph. 4, 20-24.
14 Cf. Lc. 2, 34; Mt. 10, 34-39
15 Cf. 1 Thess. 1, 6.
16 Cf. Conc. Vat. II, Decl. de Libertate Religiosa, Dignitatis Humanae,
nn. 2, 4,
10; Const. past. de Ecclesia in mundo huius temporis, Gaudium et Spes, n.
21.
17 Cf. Conc. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia, Lumen Gentium,
n.
17: AAS 57 (1965), pp. 20-21.
18 Cf. Conc. Vat. II, Const. de Sacra Liturgia, Sacrosanctum
Concilium, nn. 64-65: AAS 56 (1964), p. 117.
19 Cf. Col. 1, 13. De qua liberatione a servitute daemonis et
tenebrarum in Evangelio, cf. Mt. 12, 28; Io. 8, 44; 12, 31 (cf. 1 Io. 3,
8; Eph. 2, 1-2). in Liturgia Baptismi cf. Rit. Rom.
20 Cf. Rom. 6, 4-11; Col. 2, 12-13; 1 Pt. 3, 21-22; Mc. 16, 16.
21 Cf. 1 Thess. 3, 5-7; Act. 8, 14-17.
22 Cf. Conc. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia, Lumen Gentium,
n. 14: AAS 57 (1965), p. 19.
23 Cf. S. Augustinus, Tract. in Ioann. 11, 4: PL 35, 1476.
24 Cf. Conc. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia, Lumen
Gentium, n. 9: AAS 57 (1965), p. 13.
25 Cf. 1 Cor. 3, 9.
26 Cf. Eph. 4, 1.
27 Cf. Conc. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia, Lumen Gentium,
nn. 10, 11, 34: AAS 57 (1965), pp. 10-17, 39-40.
28 Cf. Conc. Vat. II, Const. dogm. de Divina Revelatione, Dei
Verbum, n. 21 : AAS 57 (1965), p. 24.
29 Cf. Conc. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia, Lumen
Gentium, nn. 12, 35: AAS 57 (1965), pp. 16, 40-41.
30 Cf. Conc. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia, Lumen Gentium, nn. 23, 36: AAS 57 (1965), pp. 28, 41-42.
31 Cf. Conc. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia, Lumen Gentium,
nn. 11,
35, 41: AAS
57 (1965), pp. 15-16, 40-41, 47
32 Cf. Conc. Vat. II, Decr. de Eccklesiis Orientalibus Catholicis, Orientalium
Ecclesiarum, n. 4: AAS 57 (1965), pp.
77-78.
33 Epist. ad Diognetum, 5: PG 2, 1173; cf. Conc.
Vat II,
Const. dogm. de Ecclesia, Lumen Gentium, n. 38:
AAS 57 (1965), p. 43.
34 Cf. Conc. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia, Lumen Gentium, n. 32: AAS 57 (1965),
p. 38; Decr. de Apostolatu Laicorum, Apostolicam Actuositatem, nn.
5-7.
35 Cf. Conc. Vat. II, Decr. de Institutione Sacerdotali, Optatam
totius, nn. 4, 8, 9.
36 Cf. Conc. Vat. II, Const. de Sacra Liturgia, Sacrosanctum
Concilium, n. 17: AAS 56 (1964), p. 105.
37 Cf. Conc. Vat. II, Decr. de Institutione Sacerdotali, Optatam totius,
n. 1.
38 Cf. Ioannes XXIII, Princeps Pastorum, 28 nov. 1959:
AAS 51 (1959), pp. 843-844.
39 Cf. Conc. Vat. II, Decr. de Oecumenismo, Unitatis
Redintegratio, n. 4: AAS 57 (1965), pp. 94-96.
40 Cf. Ioannes XXIII, Princeps Pastorum, 28 nov. 1959:
AAS 51 (1959), p. 842.
41 Cf. Conc. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia, Lumen Gentium,
n. 29: AAS 57 (1965),
p. 36.
42 Cf. Ioannes XXIII, Princeps Pastorum, 28 nov. 1959:
AAS 51 (1959), p. 855.
43 Agitur de sic dictis "catéchistes à plein temps",
"fulltime catechists".
44 Cf. Conc. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia, Lumen Gentium,
nn. 31, 44: AAS 57 (1965), pp. 37, 50-51.
CAPUT III
DE ECCLESIIS PARTICULARIBUS
Opus plantationis Ecclesiae in determinato hominum coetu certam
attingit metam, cum congregatio fidelium, in sociali vita iam radicata
culturaeque loci aliquatenus conformata, quadam stabilitate et firmitate
fruitur: propria nempe, etsi insufficienti, instructa copia localium
sacerdotum, religiosorum et laicorum, iis ministeriis et institutis
ditatur quae ad vitam populi Dei sub ductu Episcopi proprii ducendam ac
dilatandam necessaria sunt.
In huiusmodi Ecclesiis novellis, vita Populi Dei maturescere debet
per omnes campos vitae christianae ad normas huius Concilii renovandae:
congregationes fidelium, magis in dies conscie, vivae efficiuntur
communitates fidei, liturgiae et caritatis; laici per civilem et
apostolicam operositatem ordinem caritatis et iustitiae in civitate
instaurare nituntur; instrumenta communicationis socialis opportune et
prudenter adhibentur; familiae per vitam vere christianam seminaria
evadunt apostolatus laicorum necnon vocationum sacerdotalium et
religiosarum. Fides denique per catechesim aptatam edocetur, in Liturgia
ingenio populi consona celebratur, et per legislationem canonicam
congruam inducitur in honesta instituta et consuetudines locales.
Episcopi vero, una cum suo quisque presbyterio, sensu Christi et
Ecclesiae magis magisque imbuti, cum universali Ecclesia sentiant atque
vivant. Intima permaneat ecclesiarum novellarum communio cum tota
Ecclesia, cuius traditionis elementa culturae propriae adiungant ad
augendam, mutuo quodam virium effluvio, vitam Corporis Mystici.1
Hinc colantur elementa theologica, psychologica et humana quae ad hunc
sensum communionis cum Ecclesia universali fovendum afferre valeant.
Hae vero Ecclesiae, saepissime in pauperioribus orbis partibus sitae,
gravissima plerumque sacerdotum penuria et subsidiorum materialium
inopia adhuc laborant. Quare summopere indigent ut continuata totius
Ecclesiae actio missionalis ea subministret adminicula quae Ecclesiae
localis incremento vitaeque christianae maturitati praeprimis inserviant.
Quae actio missionalis opem etiam ferat iis Ecclesiis, diu fundatis,
quae in quodam statu regressionis vel debilitatis versantur.
Attamen istae Ecclesiae commune pastorale studium aptaque opera
instaurent, quibus vocationes ad clerum dioecesanum et ad Instituta
religiosa numero augeantur, securius diiudicentur et efficacius
excolantur,2 ita ut paulatim sibimetipsis providere et aliis
auxilium afferre valeant.
Cum Ecclesia particularis universalem Ecclesiam quam perfectissime
repraesentare teneatur, probe noscat se ad eos quoque qui in Christum
non credentes cum ipsa in eodem territorio commorantur esse missam ut,
testimonio vitae singulorum fidelium et totius communitatis, signum sit
Christum eis indicans.
Requiritur insuper ministerium verbi, ut Evangelium ad omnes
perveniat. Episcopus imprimis fidei praeco sit oportet, qui novos
discipulos ad Christum adducat.3 Quod eximium munus ut rite
adimpleat, penitus percipiat tum condiciones sui gregis tum intimas
suorum concivium de Deo opiniones, sedulo quoque habita ratione illarum
mutationum, quas urbanizationes uti dicunt, migrationes et
indifferentismus religiosus introduxerint.
Presbyteri locales in novellis Ecclesiis opus evangelizationis
ardenter aggrediantur, communem operam instituendo cum missionariis
exteris, quibuscum unum efforment presbyterium, adunatum sub auctoritate
Episcopi, non solum ad fideles pascendos et ad divinum cultum
celebrandum, sed etiam ad Evangelium praedicandum iis qui foris sunt.
Promptos se praebeant et, occasione data, alacri animo Episcopo suo sese
offerant ad opus missionarium in dissitis et derelictis regionibus
propriae dioeceseos vel in aliis dioecesibus incipiendum.
Eodem zelo fervescant religiosi et religiosae itemque laici erga suos
concives, praesertim pauperiores.
Curent Conferentiae Episcopales ut statis temporibus cursus
renovationis biblicae, theologicae, spiritualis et pastoralis
instituantur eo consilio, ut inter rerum varietates et mutationes clerus
pleniorem cognitionem scientiae theologicae et methodorum pastoralium
acquirat.
De caetero, sancte serventur ea quae ab hoc Concilio, praesertim in
Decreto de Presbyterorum Ministerio et Vita sancita sunt.
Ut hoc opus missionale Ecclesiae particularis perfici possit,
requiruntur ministri idonei, tempestive parandi modo condicionibus
uniuscuiusque Ecclesiae congruenti. Cum autem homines magis magisque in
coetus coalescant, maxime convenit Conferentias episcopales communia
consilia inire de dialogo cum his coetibus instituendo. Si autem in
quibusdam regionibus coetus hominum inveniuntur, qui a fide catholica
amplectenda eo arceantur, quod formae peculiari quam Ecclesia ibi
induerit, sese accommodare nequeant, in voto est ut tali condicioni
speciali modo4 provideatur, donec omnes christiani in unam
communitatem congregari possint. Missionarios vero, si quos Apostolica
Sedes ad hunc finem praesto habuerit, singuli Episcopi in suas dioeceses
vocent vel libenter recipiant eorumque incepta efficaciter promoveant.
Ut hic zelus missionarius apud domesticos patriae florescat, valde
convenit ut Ecclesiae novellae quam primum Missioni universali Ecclesiae
opere participent, mittendo et ipsae missionarios qui Evangelium ubique
terrarum annuntient, etsi penuria cleri laborent. Communio enim cum
Ecclesia universali quodammodo consummabitur cum et ipsae navitatem
missionalem ad alias Gentes actuose participabunt.
Ecclesia non vere fundata est, non plene vivit, nec perfectum Christi
signum est inter homines, nisi, cum hierarchia, laicatus veri nominis
exstet et laboret. Evangelium enim non potest profunde infigi in
ingeniis, vita et labore alicuius populi sine actuosa praesentia
laicorum. Ideo iam in fundatione Ecclesiae ad laicatum maturum
christianum constituendum maxime attendendum est.
Laici enim fideles plene pertinent simul ad Populum Dei et ad
societatem civilem: ad gentem suam pertinent in qua nati sunt, in cuius
thesauris culturalibus per educationem participare coeperunt, cuius
vitae per multiformia vincula socialia iunguntur, in cuius progressu
proprio nisu in suis professionibus cooperantur, cuius problemata ipsi
tamquam propria sentiunt et solvere conantur; pertinent etiam ad
Christum, quia regenerati sunt in Ecclesia per fidem et baptismum ut,
novitate vitae et operis, Christi sint,5 ut in Christo omnia Deo
subiciantur, et tandem sit Deus omnia in omnibus.6
Praecipuum officium eorum, virorum et mulierum, est testimonium
Christi, quod vita et verbo in familia, in suo coetu sociali, et in
ambitu suae professionis reddere tenentur. Appareat enim in eis oportet
novus homo qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate
veritatis.7 Debent vero hanc novitatem vitae exprimere in ambitu
societatis et culturae patriae, secundum traditiones suae nationis. Ipsi
cognoscere hanc culturam, eam sanare et servare, secundum condiciones
recentes evolvere, et tandem in Christo perficere debent, ut fides Christi et vita
Ecclesiae societati, in qua vivunt, iam non sit extranea, sed eam
permeare et transformare incipiat. Iungantur concivibus suis sincera
caritate, ut in eorum conversatione appareat novum vinculum unitatis et
solidarietatis universalis, quae ex mysterio Christi hauritur.
Disseminent etiam fidem Christi inter eos, quibus vitae et professionis
vinculis nectuntur; quae obligatio eo magis urget, quod plurimi homines
nonnisi per vicinos laicos Evangelium audire et Christum agnoscere
possunt. Immo, ubi fieri potest, laici parati sint, in magis immediata
cooperatione cum hierarchia, specialem missionem implere ad Evangelium
annuntiandum et doctrinam christianam communicandam, ut nascenti
Ecclesiae vigorem adiciant.
Ministri vero Ecclesiae operosum apostolatum laicorum magni habeant.
Laicos forment, ut tamquam membra Christi responsabilitatis suae pro
omnibus hominibus conscii fiant; eos in mysterio Christi profunde
instruant, in practicas methodos introducant ac eis in difficultatibus
adsint, ad mentem Constitutionis de Ecclesia et Decreti de Apostolatu
Laicorum.
Servatis ergo Pastorum et laicorum muneribus et responsabilitatibus
propriis, tota Ecclesia novella unum testimonium Christi vivum et firmum
reddat, ut lucidum signum fiat salutis, quae in Christo nobis advenit.
Semen quod est verbum Dei, germinans ex terra bona, rore divino
irrigata, succum trahit, illum transformat sibique assimilat ut denique
fructum multum afferat. Equidem ad instar oeconomiae Incarnationis,
Ecclesiae novellae in Christo radicatae Apostolorumque fundamento
superaedificatae, in admirabile commercium assumunt omnes divitias
nationum quae Christo datae sunt in haereditatem.8 Ipsae e suorum
populorum consuetudinibus et traditionibus, sapientia et doctrina,
artibus et disciplinis, ea omnia mutuantur quae ad gloriam Creatoris
confitendam, ad gratiam Salvatoris illustrandam et ad vitam christianam
rite ordinandam conferre possunt.9
Ad hoc propositum assequendum necesse est, ut in unoquoque magno
territorio socio-culturali, uti aiunt, ea consideratio theologica
stimuletur qua, praelucente Traditione universalis Ecclesiae, facta et
verba
a Deo revelata, in Sacris Litteris consignata et ab Ecclesiae Patribus
et Magisterio explicata, novae investigationi subiiciantur. Sic clarius
percipietur quibus viis fides, ratione habita philosophiae vel
sapientiae populorum, quaerere possit intellectum, et quibus modis
consuetudines, vitae sensus et socialis ordo, cum moribus revelatione
divina significatis componi queant. Inde patebunt viae ad profundiorem
aptationem in toto ambitu vitae christianae. Hoc agendi modo omnis
syncretismi et falsi particularismi species secludetur, vita christiana
ingenio indolique cuiusque culturae accommodabitur,10 traditiones
particulares cum propriis cuiusque familiae gentium dotibus luce
Evangelii illustratis, in unitatem catholicam assumentur.
Novae denique Ecclesiae particulares, suis traditionibus
exornatae,
locum suum habebunt in ecclesiastica communione, integro manente Primatu
Petri Cathedrae, quae universo caritatis coetui praesidet.11
Optandum est ergo, imo omnino convenit, ut Conferentiae Episcopales
intra limites uniuscuiusque magni territorii socio-culturalis inter se
ita coadunentur ut concordi animo communibusque consihis hoc aptationis
propositum prosequi valeant.
1 Cf. Ioannes XXIII, Princeps Pastorum, 28 nov. 1959:
AAS 51 (1959), p. 838.
2 Cf. Conc. Vat. II, Decr. de Presbyterorum Ministerio et Vita, Presbyterorum
Ordinis, n. 11; Decr. de Institutione Sacerdotali, Optatam
totius, n. 2.
3 Cf. Conc. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia, Lumen
Gentium, n. 25: AAS 57 (1965), p. 29.
4 Cf. Conc. Vat. II, Decr. de Presbyterorum Ministerio et Vita, Presbyterorum
Ordinis, n. 10, ubi, ad peculiaria opera pastoralia pro
diversis coetibus socialibus faciliora reddenda, praevidetur constitutio
Praelaturarum personalium, in quantum ratio apostolatus recte exercendi
id postulaverit.
5 Cf. 1 Cor. 15, 23.
6 Cf. 1 Cor. 15, 28.
7 Cf. Eph. 4, 24.
8 Cf. Ps. 2, 8.
9 Cf. Conc. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia, Lumen Gentium,
n. 13: AAS 57 (1965), pp. 17-18.
10 Cf. Alloc. Pauli VI in Canon. Ss. Mart. Ugandens., 18
oct. 1964:
AAS 56 (1964), p. 908.
11 Cf. Conc. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia, Lumen Gentium,
n. 13: AAS 57 (1965), p. 18.
CAPUT IV
DE MISSIONARIIS
Quamvis cuilibet discipulo Christi onus fidei disseminandae pro parte
sua incumbat,1 Christus Dominus semper e numero discipulorum vocat quos
vult ipse, ut sint cum illo et ut mittat eos gentibus praedicare.2 Quare
per Spiritum Sanctum, qui charismata prout vult ad utilitatem dividit,3
vocationem missionariam in cordibus singulorum inspirat simulque in
Ecclesia suscitat Instituta,4 quae munus evangelizationis ad totam
Ecclesiam pertinens tamquam proprium Officium suscipiant.
Speciali enim vocatione signantur, qui congrua naturali indole
praediti, dotibus et ingenio idonei, parati sunt ad opus missionale
suscipiendum,5 sive autochtoni sive exteri: sacerdotes, religiosi, laici.
A legitima auctoritate missi, fide et oboedientia ad eos, qui longe sunt
a Christo, exeunt, segregati in opus ad quod assumpti sunt6 tamquam
ministri Evangelii, " ut fiat oblatio gentium accepta et
sanctificata in Spiritu Sancto" (Rom. 15. 16).
At vero Deo vocanti homo respondere debet tali modo, ut
carni et
sanguini non acquiescens7 totum sese devinciat operi Evangelii. Hoc
autem responsum dari nequit nisi Spiritu Sancto incitante et roborante.
Missus enim intrat in vitam et missionem Eius, qui " semet ipsum
exinanivit formam servi accipiens" (Phil. 2, 7). Ideo
paratus esse debet ad vitam stare vocationi suae, renuntiare sibi et
omnibus quae hucusque sua habuit, et omnibus omnia sese facere.8
Annuntians Evangelium in gentibus, cum fiducia notum faciat mysterium
Christi, pro quo legatione fungitur, ita ut in Ipso audeat, prout
oportet, loqui,9 scandalum crucis non erubescens. Vestigia premens
Magistri sui, mitis et humilis corde, manifestet iugum Eius suave esse
et onus leve.10 Vita revera evangelica,11 in multa patientia, in
longanimitate, in suavitate, in caritate non ficta12 testimonium
reddat Domino suo, si necesse est, usque ad sanguinis effusionem.
Virtutem et fortitudinem a Deo impetrabit, ut cognoscat in multo
experimento tribulationis et altissimae paupertatis abundantiam esse
gaudii.13 Persuasum habeat oboedientiam esse virtutem peculiarem
ministri Christi, qui oboedientia Sua redemit genus humanum.
Evangelii praecones, ne gratiam quae in eis est, neglegant,
renoventur spiritu mentis de die in diem.14 Ordinarii vero et
Superiores statutis temporibus missionarios coadunent, ut spe vocationis
roborentur et in ministerio apostolico innoventur, etiam institutis ad
hoc aptis domibus.
Ad tam praeclarum opus, futurus missionarius speciali formatione spirituali et morali praeparandus est.15
Debet enim esse promptus ad initia capienda, constans ad opera perficienda, perseverans in difficultatibus, patienti
et forti animo ferens solitudinem, defatigationem, infructuosum laborem. Mente aperta et corde dilatato hominibus
occurret; officia sibi commissa libenter suscipiet; alienis etiam populorum moribus et variantibus condicionibus generose se aptabit; concordi animo et mutua
caritate sociam operam dabit fratribus et omnibus qui eidem operi sese dedicant, ita ut simul cum
fidelibus communitatem apostolicam imitantes, cor unum sint et anima una.16
Hae animi habitudines iam tempore formationis sedulo exerceantur, excolantur et vita spirituali eleventur et nutriantur. Fide viva et spe indeficienti
imbutus, missionarius sit vir orationis; ardeat spiritu virtutis et dilectionis et sobrietatis;17 discat in quibus sit sufficiens
esse;18 spiritu sacrificii mortem Iesu in seipso circumferat, ut
vita Iesu operetur in eis ad quos mittitur;19 zelo animarum libenter
omnia impendat et superimpendatur ipse pro animabus,20 adeo ut
"quotidiano officii sui exercitio in Dei proximique amore crescat".21
Ita voluntati Patris oboediens cum Christo, missionem Eius sub
auctoritate hierarchica Ecclesiae continuabit, et mysterio salutis
cooperabitur.
Qui vero ad varias gentes mittentur, ut boni ministri Christi,
enutriti sint "verbis fidei et bonae doctrinae" (1 Tim.
4, 6), quae praeprimis ex Sacris Scripturis haurient, perscrutantes
Mysterium Christi, cuius praecones et testes erunt.
Quare omnes missionarii — sacerdotes, fratres, sorores, laici
— pro
sua quisque condicione praeparandi et efformandi sunt, ne exigentiis
futuri operis impares inveniantur.22 Ab ipsis iam initiis, formatio
doctrinalis eorum ita instituatur, ut et universalitatem Ecclesiae et
diversitatem gentium comprehendat. Quod de omnibus disciplinis valet,
per quas ad ministerium obeundum parantur, necnon de aliis scientiis,
quibus utiliter edocentur, ut communem habeant populorum, culturarum, religionum cognitionem, non
tantum ad praeteritum, sed et ad praesens tempus spectantem. Quicumque
nempe alium populum aditurus est, magni aestimet eius patrimonium et
linguas et mores. Futuro missionario apprime necessarium est studiis
missiologicis incumbere, id est cognoscere doctrinam et normas Ecclesiae
circa activitatem missionalem, scire quas vias nuntii Evangelii decursu
saeculorum percurrerint, necnon praesentem missionum condicionem simul
ac methodos, quae nunc temporis efficaciores censentur.23
Etsi vero haec integra institutio pastorali sollicitudine
imbuenda sit, peculiaris tamen et ordinata formatio apostolica
praebeatur, tam doctrina quam practicis exercitationibus.24
Fratres et sorores quamplurimi artem catecheticam bene edoceantur et praeparentur, ut magis adhuc in apostolatu
collaborare possint.
Etiam qui ad tempus in activitate missionali partes assumunt,
formationem conditioni suae adaequatam acquirant necesse est.
Haec vero formationis genera in terris ad quas mittentur ita compleantur, ut missionarii fusius cognoscant
historiam, structuras sociales et consuetudines populorum,
perspiciant ordinem moralem et praecepta religiosa necnon ideas intimas,
quas ii secundum sacras sibi traditiones de Deo, de mundo et de homine
efformaverint.25 Linguas vero ediscant tali gradu, ut illis expedite
et polite uti queant, et ita faciliorem ad hominum mentes et corda
aditum inveniant.26 Praeterea in peculiares necessitates pastorales
rite introducantur.
Aliqui vero profundiore ratione praeparentur apud Instituta
Missiologica vel alias Facultates aut Universitates, ut efficacius
specialibus muneribus fungi27 et ceteris missionariis eruditione
sua adiutorio esse possint in exercendo opere missionario quod nostris
praesertim temporibus tot difficultates et opportunitates praebet. Valde
insuper optandum, ut Conferentiae Regionales Episcoporum talium
peritorum copiam praesto habeant, eorumque scientia et experientia
fructuose utantur in sui muneris necessitatibus. Nec desint qui perfecte
sciant uti instrumentis technicis et communicationis socialis, quorum
momentum omnes magni faciant.
Quae omnia, quamvis unicuique ad gentes misso omnino necessaria sint,
ab individuis vix reapse attingi possunt. Cum etiam ipsum opus
missionale, experientia teste, a singulis impleri nequeat, communis
vocatio singulos ad Instituta congregavit, in quibus, collatis viribus, apte
formarentur et illud opus nomine Ecclesiae et ad nutum hierarchicae
auctoritatis exsequerentur. Quae Instituta multis abhinc saeculis pondus
diei et aestus portaverunt, sive integre labori missionali sese
devoverunt sive ex parte. Saepe vasta territoria illis evangelizanda a
Sancta Sede commissa sunt, in quibus Deo novum populum coadunaverunt,
Ecclesiam localem propriis pastoribus adhaerentem. Ecclesiis suo sudore,
imo et sanguine suo fundatis, zelo atque experientia in servitium erunt
fraterna cooperatione vel curam animarum gerendo vel munera specialia ad
bonum commune persolvendo.
Aliquando pro toto alicuius regionis ambitu urgentiores quosdam
labores in se sument, ex. gr. evangelizationem coetuum vel populorum qui
forsan nuntium evangelicum ob peculiares rationes nondum acceperunt vel
ei hucusque restiterunt.28
Si opus est, illos qui activitati missionali ad tempus se devovent,
experientia sua efformare et adiuvare praesto sint.
His de causis, et cum multae adhuc exstent gentes ad Christum
adducendae, Instituta apprime necessaria manent.
1 Conc. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia, Lumen
Gentium, n.
17: AAS 57 (1965), p. 21.
2 Cf. Mc. 3, 13 s.
3 Cf. 1 Cor. 12, 11.
4 "Institutorum" nomine veniunt Ordines,
Congregationes,
Instituta et Associationes quae in Missionibus laborant.
5 Cf. Pius XI, Rerum Ecclesiae, 28 febr. 1926: AAS
18 (1926),
pp. 69-71; Pius XII, Saeculo exeunte, 13 iun. 1940: AAS 32
(1940), p. 256; Evangelil Praecones, 2 iun. 1951: AAS 43 (1951),
p. 506.
6 Cf. Act. 13, 2.
7 Cf. Gal. 1, 16.
8 Cf. 1 Cor. 9, 22.
9 Cf. Eph. 6, 19 s.; Act. 4, 31.
10 Cf. Mt. 11, 29 s.
11 Cf. Benedictus XV, Maximum illud, 30 nov. 1919: AAS
11 (1919), pp. 449-450.
12 Cf. 2 Cor. 6, 4 s.
13 Cf. 2 Cor. 8, 2.
14 Cf. 1 Tim. 4, 14; Eph. 4, 23; 2 Cor. 4, 16.
15 Cf. Benedictus XV, Maximum illud,
30 nov.
1919: AAS 11 (1919), pp. 448-449; Pius XII, Evangelli Praecones, 2
iun.
1951: AAS 43 (1951), p. 507.
In formatione missionariorum sacerdotum etiam ratio habenda
est eorum quae statuuntur in Conc. Vat. II, Decr. de Institutione
Sacerdotali, Optatam totius.
16 Cf. Act. 2, 42; 4, 32.
17 Cf. 2 Tim. 1, 7.
18 Cf. Phil. 4, 11.
19 Cf. 2 Con 4, 10 ss.
20 Cf. 2 Cor. 12, 15 s.
21 Cf. Conc. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia, Lumen
Gentium, n. 41:
AAS 57 (1965), p. 46.
22 Cf. Benedictus XV, Maximum illud, 30 nov. 1919: AAS 11
(1919), p. 440; Pius XII, Evangelii Praecones, 2 iun. 1951:
AAS 43 (1951), p. 507.
23 Benedictus XV, Maximum illud, 30 nov. 1919: AAS
11 (1919), p. 448; Decr. S. C. P. F., 20 maii 1923: AAS 15
(1923), pp. 369-370; Pius XII, Saeculo exeunte, 2 iun. 1940: AAS
32 (1940), P. 256;
Evangelii Praecones, 2 iun. 1951: AAS 43
(1951), p. 507; Ioannes XXIII, Princeps Pastorum, 28
nov. 1959: AAS 51 (1959), pp. 843-844.
24 Conc. Vat. II, Decr. de Institutione Sacerdotali, Optatam ,
nn. 19-21. Cf. etiam Const. Apost. Sedes
Sapientiae cum Statutis generalibus, 31 maii 1956: AAS
48 (1956), pp. 354-365.
25 Pius XII, Evangelii Praecones, 2
iun. 1951 : AAS 43
(1951), pp. 523-524
26 Benedictus XV, Maximum illud, 30 nov. 1919: AAS
11
(1919), p. 448; Pius XII, Evange1ii Praecones, 2 iun. 1951: AAS 43
(1951), p. 507.
27 Cf. Pius XII, Fidei donum, 15 iun. 1957: AAS 49 (1957),
p. 234.
28 Cf. Conc. Vat. II, Decr. de Presbyterorum Ministerio et Vita, Presbyterorum
Ordinis, n. 10, ubi de Dioecesibus et Praelaturis personalibus et
aliis huiusmodi sermo fit.
CAPUT V
DE ORDINATIONE ACTIVITATIS MISSIONALIS
Christifideles, cum donationes habeant differentes,1 pro sua quisque
opportunitate, facultate, charismate ac ministerio,2 in Evangelio
collaborare debent; omnes proinde, qui seminant et qui metunt,3 qui
plantant et qui rigant, unum sint oportet,4 ut "ad eundem finem
libere et ordinatim conspirantes",5 unanimiter ad aedificationem
Ecclesiae vires impendant.
Quamobrem Evangelii praeconum labores et auxilia ceterorum
christifidelium ita dirigenda et colliganda sunt, ut "omnia
secundum ordinem fiant" (1 Cor. 14, 40) in cunctis activitatis
et cooperationis missionalis campis.
Cum enim cura Evangelium ubique terrarum annuntiandi imprimis ad
Corpus Episcoporum pertineat,6 Synodus Episcoporum seu "stabile
Episcoporum Consilium pro Ecclesia universa",7 inter generalis
momenti negotia,8 activitatis missionalis, maximi sanctissimique Ecclesiae
muneris,9 specialem habeat rationem.
Pro omnibus Missionibus et pro tota activitate missionali unum tantum
sit oportet Dicasterium competens, nempe "De Propaganda Fide", a quo dirigantur necnon coordinentur ubique terrarum et ipsum
opus missionale et cooperatio missionaria, salvo tamen iure Ecclesiarum
Orientalium.10
Licet multiplici modo Spiritus Sanctus suscitet spiritum missionalem
in Ecclesia Dei, et non raro actionem eorum quorum est moderari vitam
Ecclesiae praeveniat, tamen pro sua parte etiam hoc Dicasterium
promoveat vocationem et spiritualitatem missionariam, zelum et orationem
pro missionibus, necnon de istis nuntia genuina et adaequata producat.
Ab eo suscitentur et secundum urgentiores necessitates regionum
distribuantur missionarii. Ab eo disponatur ordinata operandi ratio,
profluant normae directivae et principia pro evangelizatione adaptata,
dentur impulsus. Ab eo incitetur et coordinetur efficax collectio
subsidiorum, quae distribuantur secundum rationes necessitatis vel
utilitatis necnon extensionis dicionis, numeri fidelium et infidelium,
operum et Institutorum, ministrorum et missionariorum.
Una cum Secretariatu ad unitatem Christianorum fovendam quaerat vias
et media ad procurandam et ordinandam fraternam collaborationem necnon
conviventiam cum incoeptis missionalibus aliarum communitatum
christianarum, ut scandalum divisionis pro posse tollatur.
Itaque necesse est ut hoc Dicasterium sit tam instrumentum
administrationis quam organum directionis dynamicae, quod utatur
methodis scientificis et instrumentis huius temporis condicionibus
adaptatis, ratione nempe habita hodiernae investigationis theologicae,
methodologicae et pastoralis missionariae.
In directione huius Dicasterii partem actuosam cum voto deliberativo
habeant repraesentantes selecti omnium illorum qui in opere missionali
collaborant: Episcopi ex toto orbe, auditis Conferentiis Episcopalibus,
necnon moderatores Institutorum et Operum Pontificalium, modis et
rationibus a Romano Pontifice statuendis. Hi omnes, statutis temporibus
convocandi, sub auctoritate Summi Pontificis supremam ordinationem
totius operis missionalis exerceant.
Huic Dicasterio praesto sit permanens Coetus Consultorum peritorum,
scientiae aut experientiae probatae, quorum inter alia erit cum de
condicione variarum regionum locali et de modo cogitandi diversorum
coetuum hominum, tum de methodis evangelizationis adhibendis opportunas
notitias colligere et conclusiones scientifice fundatas pro opere et
cooperatione missionali proponere.
Instituta religiosarum, opera regionalia pro Missionibus necnon
organizationes laicorum, praesertim internationales, modo congruo
repraesententur.
Ut in ipso opere missionali exercendo fines et effectus attingantur,
omnibus operariis missionalibus sit "cor unum et anima una"
(Act. 4, 32).
Episcopi est, uti rectoris et centri unitatis in apostolatu
dioecesano, activitatem missionalem promovere, moderari et coordinare,
ita tamen ut spontanea navitas eorum qui in opere partem habent,
servetur et foveatur. Omnes missionarii, etiam religiosi exempti,
eiusdem potestati subsunt in variis operibus, quae sacri apostolatus
exercitium respiciunt.11 Ad meliorem coordinationem, Episcopus
constituat in quantum fieri potest Consilium pastorale, in quo clerici,
religiosi et laici per delegatos selectos partem habeant. Curet insuper
ne activitas apostolica ad solos iam conversos limitetur, sed aequa pars
et operariorum et subsidiorum evangelizationi non-christianorum
destinetur.
Conferentiae Episcopales communi consilio graviores quaestiones et
problemata urgentia tractent, quin tamen differentias locales negligant.12
Ne insufficiens personarum et subsidiorum copia dissipetur, neve incepta
sine necessitate multiplicentur, commendatur ut opera bono omnium
inservientia collatis viribus condant, uti e. g. seminaria, scholas
superiores et technicas, centra pastoralia, catechetica, liturgica
necnon instrumentorum communicationis socialis.
Eiusmodi cooperatio pro opportunitate etiam inter diversas Conferentias episcopales instituatur.
Expedit quoque coordinare activitates quae ab Institutis vel Associationibus
Ecclesiasticis exercentur. Quae omnia,
cuiusvis sint generis, in universis quae ipsam activitatem missionalem spectant, obsecundent Ordinario loci. Quare
multum proderit particulares inire conventiones, quibus relationes inter
Ordinarium loci et Moderatorem Instituti regantur.
Quando Instituto cuidam commissum fuit territorium, Superiori Ecclesiastico et Instituto cordi erit omnia ad hunc finem
dirigere ut nova communitas christiana in Ecclesiam localem crescat,
quae opportuno tempore a proprio Pastore cum suo clero regatur.
Cessante territorii commissione nova oritur condicio. Tunc Conferentiae Episcoporum et Instituta communi consilio
statuant normas, quae relationes inter Ordinarios locorum et Instituta
moderentur.13 Sanctae Sedis autem erit principia generalia
delineare iuxta quae conventiones regionales vel etiam particulares
ineantur. Quamquam Instituta parata erunt continuare opus inceptum collaborando in ministerio ordinario curae animarum, tamen
crescente clero locali, providendum erit ut Instituta, quantum eorum
fini congruit, ipsi Dioecesi fidelia maneant, opera specialia vel
aliquam regionem in ea generose assumendo.
Instituta vero, quae in eodem territorio activitati missionali
incumbunt, vias et modos inveniant oportet, quibus opera coordinentur.
Quare summae utilitatis sunt Conferentiae Religiosorum et Uniones
Religiosarum, in quibus omnia eiusdem nationis vel regionis Instituta
partes habeant. Hae Conferentiae inquirant, quaenam communi conatu
peragi possint, et arcta relatione cum Conferentiis Episcopalibus
connectantur.
Quae omnia pari ratione ad collaborationem Institutorum missionalium
in terris patriis extendere convenit, ita ut quaestiones et incepta
communia facilius et minoribus cum expensis solvi queant, ut puta
formatio doctrinalis futurorum missionariorum, necnon cursus pro
missionariis, relationes ad publicas auctoritates vel ad organa
internationalia et supranationalia.
Cum rectum et ordinatum exercitium actuositatis missionariae requirat
ut operarii evangelici ad munera sua, praesertim ad dialogum cum
religionibus et culturis non-christianis, scientifice praeparentur, et
in ipsa exsecutione efficaciter adiuventur, desideratur ut in favorem
missionum inter se fraterne et generose collaborent quaelibet Instituta
scientifica quae colunt missiologiam aliasque disciplinas vel artes
missionibus utiles, uti ethnologiam et linguisticam, historiam et
scientiam religionum, sociologiam, artes pastorales et similia.
1 Cf. Rom. 12, 6.
2 Cf. 1 Con 3, 10.
3 Cf. Io. 4, 37.
4 Cf. 1 Cor. 3, 8.
5 Cf. Conc. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia, Lumen Gentium, n. 18:
AAS 57 (1965), p. 22.
6 Cf. Conc. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia, Lumen Gentium, n. 23:
AAS 57 (1965), p. 28.
7 Cf. Motu proprio Apostolica Sollicitudo, 15 sept. 1965: AAS 57
(1965), p. 776.
8 Cf. Paulus VI, Alloc. die 21 nov. 1964 in Concilio
habita: AAS 56
(1964), p. 1011.
9 Cf. Benedictus XV, Maximum illud,
30
nov. 1919: AAS 11
(1919), pp. 39-40.
10 Si quae missiones propter peculiares rationes aliis Dicasteriis pro
tempore adhuc subsunt, expedit ut illa Dicasteria relationem habeant
cum Sacra Congregatione de Propaganda Fide, ut in omnibus Missionibus
ordinandis ac dirigendis ratio et norma omnino constans atque uniformis
haberi possit.
11 Cf. Conc. Vat. II, Decr. de pastorali Episcoporum munere in
Ecclesia, Christus Dominus, n. 35, 4.
12 Cf. Conc. Vat. II, Decr. de pastorali Episcoporum munere in
Ecclesia, Christus Dominus, nn. 36-38.
13 Cf. Conc. Vat. II, Decr. de pastorali Episcoporum munere
in Ecclesia, Christus Dominus,
n. 35, 5-6.
CAPUT VI
DE COOPERATIONE
Cum tota Ecclesia missionaria sit, et opus evangelizationis officium
Populi Dei fundamentale, Sacra Synodus omnes ad profundam renovationem
interiorem invitat, ut vivam conscientiam propriae responsabilitatis in
Evangelii diffusione habentes, partes suas assumant in opere missionali
apud Gentes.
Ut membra viventis Christi, Ipsi per Baptismum necnon per
Confirmationem et Eucharistiam incorporati et configurati, omnes fideles
officio tenentur ad Eius Corporis expansionem et dilatationem cooperandi,
ut quamprimum Illud ad plenitudinem adducant.1
Quare omnes Ecclesiae filii vivam suae erga mundum responsabilitatis
conscientiam habeant, spiritum vere catholicum in seipsis foveant,
suasque vires in opus evangelizationis impendant. Attamen, sciant omnes,
primum ac potissimum suum debitum pro fidei diffusione esse, vitam
christianam profunde vivere. Eorum enim fervor in Dei servitio et erga
alios caritas novum spiritualem afflatum toti Ecclesiae afferent, quae
apparebit ut signum levatum in nationes,2 "lux mundi" (Mt.
5, 13) et "sal terrae" (Mt. 5, 13). Hoc testimonium vitae
f acilius effectum suum obtinebit si una cum aliis coetibus christianis
praestabitur, iuxta normas Decreti de Oecumenismo.3
Ex hoc renovato spiritu preces et paenitentiae opera Deo sponte
offerentur ut opus missionariorum sua foecundet gratia, vocationes
missionariae ortum habebunt, opes quibus missiones indigent promanabunt.
Ut autem omnes et singuli christifideles praesentem Ecclesiae in
mundo condicionem plane noverint, et vocem audiant multitudinum
clamantium: " Adiuva nos",4 notitiae missionales,
modernis etiam instrumentis communicationis socialis adhibitis, tales
praebeantur, ut activitatem missionalem suam sentientes, ad tam immensas
et profundas hominum necessitates cor aperiant eisque subvenire valeant.
Necessaria quoque est coordinatio notitiarum et cooperatio cum
organis nationalibus et internationalibus.
Cum autem Populus Dei in communitatibus, praesertim dioecesanis et
paroecialibus vivat, et in ipsis quodammodo visibilis appareat, ad istas
etiam pertinet Christum coram Gentibus testificari.
Gratia renovationis in communitatibus crescere nequit nisi unaquaeque
spatia caritatis ad terminos terrae dilatet, similemque curam habeat de
iis qui longe ac de illis qui propria membra sunt.
Sic tota communitas precatur, cooperatur et activitatem inter gentes exercet per filios suos quos Deus ad hoc
praestantissimum munus eligit.
Perutile erit, dummodo ne negligatur opus missionale universale,
coniunctionem servare cum missionariis ex ipsa communitate ortis, vel
cum paroecia aut dioecesi aliqua missionum, ut communio inter
communitates visibilis fiat, et in mutuam cedat aedificationem.
Episcopi omnes, ut membra corporis Episcoporum Collegio Apostolorum
succedentis, non solum pro aliqua dioecesi, sed pro totius mundi salute
consecrati sunt. Mandatum Christi Evangelium praedicandi omni creaturae5
eos, cum Petro et sub Petro, primo et immediate afficit. Inde oritur
illa communio et cooperatio Ecclesiarum quae hodie tam necessaria est ad
opus evangelizationis prosequendum. Vi istius communionis singulae
Ecclesiae sollicitudinem omnium aliarum ferunt, proprias necessitates
sibi invicem aperiunt, res suas mutuo communicant, cum dilatatio
Corporis Christi munus totius Collegii Episcoporum sit.6
In sua dioecesi, cum qua unum constituit, Episcopus opus missionale
suscitans, promovens, dirigens, spiritum et ardorem missionalem Populi
Dei praesentem et quasi visibilem reddit, ita ut tota dioecesis
missionaria evadat.
Episcopi erit in suo populo, praesertim inter infirmos et aerumnis
oppressos, animas suscitare quae orationes et paenitentiae opera Deo corde aperto pro mundi
evangelizatione offerant; vocationes iuvenum et clericorum ad Instituta
missionalia libenter fovere, gratoque animo ferre, si Deus quosdam
eligat qui actuositati Ecclesiae missionali inserantur; Congregationes
dioecesanas hortari et adiuvare ut propriam partem in missionibus
assumant; opera Institutorum missionalium apud suos fideles promovere,
sed praesertim Opera Pontificalia Missionalia. Istis enim Operibus iure
primus locus tribui debet quippe quae media sunt tum ad catholicos inde
ab infantia sensu vere universali et missionario imbuendos, tum ad
excitandam efficacem collectionem subsidiorum in bonum omnium Missionum
pro cuiuscumque necessitate.7
Cum vero in dies crescat necessitas operariorum in vinea Domini, et
sacerdotes dioecesani desiderent et ipsi partes semper maiores in mundi
evangelizatione habere, Sancta Synodus exoptat ut Episcopi, gravissimam
considerantes penuriam sacerdotum qua evangelizatio multarum regionum
impeditur, aliquos e melioribus suis sacerdotibus, qui se ad opus
missionale offerant, debita praeparatione peracta, ad dioeceses clero
carentes mittant, ubi saltem ad tempus ministerium missionale in spiritu
servitii exerceant.8
Ut autem Episcoporum activitas missionalis in bonum totius Ecclesiae efficacius exerceri possit, expedit ut
Conferentiae Episcopales negotia moderentur quae ad ordinatam
cooperationem propriae regionis spectant.
In suis Conferentiis agant Episcopi de sacerdotibus cleri dioecesani
gentium evangelizationi devovendis; de certa stipe quam unaquaeque
dioecesis propriis redditibus proportionatam quotannis pro opere
missionum dare tenetur;9 de modis et mediis quibus missiones directe
subveniuntur dirigendis et ordinandis; de Institutis missionalibus et
seminariis cleri dioecesani pro missionibus adiuvandis et, si opus est,
fundandis; de arctioribus nexibus inter huiusmodi Instituta et dioeceses
fovendis.
Ad Conferentias episcopales pariter pertinet opera instituere et
promovere quibus illi qui laboris et studii causa ex terris missionum
immigrant fraterne excipiantur et congruenti pastorali cura adiuventur.
Per eos enim populi longinqui vicini quodammodo fiunt et communitatibus
antiquitus christianis optima occasio offertur cum nationibus quae
Evangelium nondum audierunt colloquendi et eis in proprio officio amoris
et adiumenti genuinum Christi vultum ostendendi.10
Presbyteri personam Christi gerunt et cooperatores sunt ordinis
episcopalis, in triplici sacro munere quod natura sua ad missionem
Ecclesiae spectat.11 Penitus ergo intelligant suam vitam etiam in servitium Missionum consecratam
esse. Cum autem per proprium suum ministerium -quod praecipue in
Eucharistia, quae Ecclesiam perficit, consistit — cum Christo Capite
communicent et alios ad hanc communionem adducant, non possunt non
sentire quantum adhuc ad plenitudinem Corporis desit, et quantum proinde
praestandum sit ut in dies crescat. Curam ergo pastoralem ita
ordinabunt, ut dilatationi Evangelii apud non-christianos prosit.
Presbyteri in cura pastorali zelum pro mundi evangelizatione inter
fideles excitabunt et conservabunt, per catechesim et praedicationem eos
instruendo de munere Ecclesiae Christum Gentibus annuntiandi; familias
christianas edocendo de necessitate et honore vocationes missionales
inter proprios filios et filias colendi; in iuvenibus scholarum et
catholicarum associationum fervorem missionalem fovendo ita ut ex illis
futuri Evangelii Praecones oriantur. Fideles doceant pro missionibus
orare et ab eisdem eleemosynas quaerere ne erubescant, quasi mendici pro
Christo animarumque salute facti.12
Professores Seminariorum et Universitatum iuvenes veram condicionem
mundi et Ecclesiae docebunt, ut necessitas impensioris evangelizationis
non-christianorum eis appareat et eorum zelum nutriat. In tradendis vero
disciplinis dogmaticis, biblicis, moralibus et historicis rationes
missionales in illis contentas in lucem ponant, ut hoc modo, conscientia
missionaria in futuris sacerdotibus formetur.
Instituta religiosa, vitae contemplativae et activae, maximam
hucusque partem in mundi evangelizatione habuerunt et habent. Eorum
merita Sacrosancta Synodus libenter agnoscit et Deo gratias agit pro tot
impensis in Dei gloriam et in servitium animarum praestitis, eademque
hortatur ut indefesse in opere incepto prosequantur, cum sciant virtutem
caritatis, quam ex vocatione perfectius colere tenentur, ad spiritum et
laborem vere catholicum se impellere et obligare.13
Instituta vitae contemplativae per suas orationes, paenitentiae opera
et tribulationes, maximum momentum habent in conversione animarum, cum
Deus sit qui rogatus mittit operarios in messem suam,14 animos
nonchristianorum ad audiendum Evangelium aperit,15 et verbum salutis
in eorum cordibus foecundat.16 Imo rogantur haec Instituta ut domos
in locis missionum condant, sicut non pauca iam fecerunt, ut ibi, modo
traditionibus genuine religiosis populorum accommodato, vitam degentes,
praeclarum testimonium maiestatis et caritatis Dei, necnon et unionis in
Christo, inter non-christianos reddant.
Instituta vero vitae activae, sive finem stricte missionalem
prosequantur sive non, sincere coram Deo sese interrogent utrum
actuositatem suam in expansionem Regni Dei inter Gentes extendere
valeant; utrum quaedam ministeria aliis relinquere possint, ita ut suas vires pro missionibus impendant; utrum activitatem in missionibus
incipere possint, aptando, si necesse fuerit, suas Constitutiones, ad
mentem tamen Fundatoris; utrum sodales sui pro viribus in activitate
missionali participent; utrum eorum consuetudo vitae sit testimonium
Evangelii indoli et condicioni populi accommodatum.
Cum autem, Spiritu Sancto inspirante, in dies crescant in Ecclesia
Instituta saecularia, eorum opera, sub auctoritate Episcopi, multiplici
ratione in missionibus fructuosa esse potest, ut signum plenae
deditionis ad evangelizationem mundi.
Laici ad opus evangelizationis Ecclesiae cooperantur et tamquam
testes simul et viva instrumenta missionem eius salvificam
participant,17 praesertim si a Deo vocati ab Episcopis ad hoc opus
assumuntur.
In terris iam christianis laici ad evangelizationis opus cooperantur,
cognitionem et amorem erga missiones in seipsis et in aliis fovendo,
vocationes in propria familia, in associationibus catholicis et in
scholis excitando, subsidia cuiusque generis offerendo, ut donum fidei,
quod gratis receperunt, aliis donari possit.
In terris autem missionum, laici, sive advenae sive autochtoni, in
scholis doceant, res temporales gerant, in activitate paroeciali et
dioecesana collaborent, varias formas apostolatus laicorum instituant
atque promoveant, ut fideles novellarum Ecclesiarum quamprimum propriam
partem
in vita Ecclesiae assumere possint.18
Laici tandem cooperationem oeconomico-socialem populis in via
evolutionis libenter praebeant; quae cooperatio eo magis laudanda est,
quo magis ad ea instituta fundanda spectat, quae structuras
fundamentales vitae socialis attingunt, vel ad formationem eorum
ordinantur, qui responsabilitatem publicae rei habent.
Peculiari laude digni sunt illi laici qui, in Universitatibus vel
Institutis scientificis, suis investigationibus historicis vel
scientifico-religiosis cognitionem populorum et religionum promovent,
Evangelii praecones adiuvando, et dialogum cum non-christianis
praeparando.
Cum aliis christianis, cum non-christianis, speciatim cum membris
consociationum internationalium fraterno animo collaborent, semper id
prae oculis habentes, ut " aedificatio terrenae civitatis in
Domino fundetur ad Ipsumque dirigatur".19
Ad haec omnia munera obeunda, necessaria indigent laici praeparatione
technica et spirituali, quae in Institutis ad hoc destinatis dari debet,
ut eorum vita testimonium inter non-christianos pro Christo sit,
secundum verbum Apostoli: " Sine offensione estote Iudaeis et
Gentibus et Ecclesiae Dei; sicut et ego per omnia omnibus placeo, non
quaerens quod mihi utile est, sed quod multis, ut salvi fiant" (1
Cor. 10, 32-33)
Conclusio
Patres Concilii una cum Romano Pontifice, officium Regnum Dei ubique diffundendi gravissime sentientes, omnes
Evangelii praecones peramanter salutant, eos praesertim qui pro Christi
nomine persecutionem patiuntur, socii eorum passionum effecti.20
Eodem amore quo Christus erga homines flagravit, et ipsi exardescunt.
Conscii autem Deum esse qui efficit ut Regnum suum in terris adveniat,
una cum omnibus christifidelibus preces effundunt, ut per intercessionem
Virginis Mariae Reginae Apostolorum, gentes quamprimum ad agnitionem
veritatis adducantur21 et claritas Dei quae in facie Christi Iesu
resplendet per Spiritum Sanctum omnibus illucescat.22
Haec omnia et singula quae in hoc Decreto edicta
Romae, apud S. Petrum
die VII mensis Decembris anno MCMLXV.
Ego PAULUS Catholicae Ecclesiae Episcopus
Sequuntur Patrum
subsignationes...
1 Cf. Eph. 4, 13.
2 Cf. Is. 1 1, 12.
3 Cf. Conc. Vat. II, Decr. de Oecumenismo, Unitatis
Redintegratio, n. 12: AAS 57
(1965), p. 99.
4 Cf. Act. 16, 9.
5 Cf. Mc. 16, 15.
6 Cf. Conc. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia, Lumen
Gentium, nn. 23-24: AAS 57 (1965), pp. 27-29.
7 Cf. Benedictus XV, Maximum illud, 30 nov. 1919: AAS 11 (1919),
pp. 453-454; Pius XI, Rerum Ecclesiae, 28 febr. 1926: AAS 18
(1926), pp. 71-73; Pius XII, Evange1ii Praecones, 2 iun. 1951:
AAS 43 (1951), pp. 525-526; Id., Fidei Donum, 15 ian. 1957: AAS
49 (1957), p. 241.
8 Cf. Pius XII, Fidei Donum, 15 ian. 1957: AAS 49 (1957),
pp. 245-246.
9 Conc. Vat. II, Decr. de pastorali Episcoporum munere in Ecclesia, Christus
Dominus,
n. 6.
10 Cf. Pius XII, Fidei Donum, 15 ian. 1957: AAS 49 (1957),
p. 245
11 Cf. Conc. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia, Lumen
Gentium, n. 28: AAS 57
(1965), p. 34.
12 Cf. Pius XI, Rerum Ecclesiae, 28 febr. 1926: AAS 28
(1926), p. 72. 13 Cf. Conc. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia, Lumen Gentium,
n. 44: AAS 57 (1965), p. 50.
14 Cf. Mt. 9, 38.
15 Cf. Act. 16, 14.
16 Cf. 1 Cor. 3, 7.
17 Cf. Conc. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia, Lumen
Gentium, nn. 33, 35: AAS 57 (1965), pp. 39, 40-41.
18 Cf. Pius XII, Evangelii Praecones, 2 iun. 1951: AAS 43
(1951), pp. 510-514; Ioannes XXIII, Princeps Pastorum, 28 nov.
1959: AAS 51 (1959), pp. 851-852.
19 Cf. Conc. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia, Lumen
Gentium, n. 46: AAS 57 (1965), p. 52.
20 Cf. Pius XII, Evangelii Praecones, 2
iun. 1951:
AAS 43 (1951), p. 527; Ioannes XXIII, Princeps Pastorum, 28
nov. 1959:
AAS 51 (1959), p. 864.
21 Cf. 1 Tim. 2, 4.
22 Cf. 2 Cor. 4, 6.
|