Benedictus XVI
[Entitled
Concerning Some Changes in the Norms of the Election of the Roman Pontiff,
this Apostolic Letter revokes the provision of Universi Dominici gregis
75 giving the Cardinal Electors the faculty to elect the Roman Pontiff by an
absolute majority in case of a deadlock. The Roman Pontiff may only be
elected by a 2/3rds vote of the Electors.]
Constitutione apostolica Universi Dominici
gregis, die XXII Februarii anno MCMXCVI promulgata1, Venerabilis
Decessor Noster Ioannes Paulus II, nonnullas immutationes induxit in
normas canonicas servandas pro electione Romani Pontificis a Paulo VI,
felicis recordationis, statutas2.
In numero septuagesimo quinto memoratae
Constitutionis statutum est ut exhaustis incassum omnibus
suffragationibus, iuxta normas statutas peractis, in quibus ad validam
electionem Romani Pontificis duae ex tribus partes suffragiorum omnium
praesentium requiruntur, Cardinalis Camerarius Cardinales electores
consulat de modo procedendi, atque agetur prout eorum maior absoluta
pars decreverit, servata tamen ratione ut electio valida evadat aut
maiore absoluta parte suffragiorum aut duo nomina tantum suffragando,
quae in superiore scrutinio maiorem suffragiorum partem obtinuerunt, dum
hoc quoque in casu sola maior absoluta pars requirebatur.
Post promulgatam vero laudatam Constitutionem,
haud paucae petitiones, auctoritate insignes, ad Ioannem Paulum II
pervenerunt, sollicitantes ut norma traditione sancita restitueretur,
secundum quam Romanus Pontifex valide electus non haberetur nisi duas ex
tribus partes suffragiorum Cardinalium electorum praesentium obtinuisset.
Nos igitur, quaestione attente perpensa,
statuimus ac decernimus ut, abrogatis normis quae in numero septuagesimo
quinto Constitutionis Apostolicae Universi Dominici gregis
Ioannis Pauli II praescribuntur, hae substituantur normae quae sequuntur:
Si scrutinia de quibus in numeris septuagesimo
secundo, tertio et quarto memoratae Constitutionis incassum reciderint,
habeatur unus dies orationi, reflexioni et dialogo dicatus ; in
subsequentibus vero suffragationibus, servato ordine in numero
septuagesimo quarto eiusdem Constitutionis statuto, vocem passivam
habebunt tantummodo duo Cardinales qui in superiore scrutinio maiorem
numerum suffragiorum obtinuerunt, nec recedatur a ratione ut etiam in
his suffragationibus maioritas qualificata suffragiorum Cardinalium
praesentium ad validitatem electionis requiratur. In his autem
suffragationibus, duo Cardinales qui vocem passivam habent, voce activa
carent.
Hoc documentum cum in L’Osservatore Romano
evulgabitur statim vigere incipiet. Haec decernimus et statuimus,
contrariis quibusvis non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XI
mensis Iunii, anno MMVII, Pontificatus nostri tertio.
BENEDICTUS PP. XVI
______________________
1 IOANNES PAULUS II, Constitutio apostolica
Universi Dominici gregis, 22 februarii 1996, in AAS 88 (1996)
305-343.
2 PAULUS VI, Constitutio apostolica Romano
Pontifici eligendo, 1 octobris 1975: AAS 67 (1975) 605-645.