Michael
  ..., United States
 
REQUIEM aeternam dona eis, Domine ...
  REQUIEM aeternam dona eis, Domine, et lux perpetua luceat eis. Requiescant in pace. Amen. DOMINE Iesu Christe, Rex gloriae, libera animas omnium fidelium defunctorum de poenis inferni et de profundo lacu; libera eas de ore leonis, ne absorbeat eas tartarus, ne cadent in obscurum; sed signifer sanctus Michael repraesentet eas in lucem sanctam, quam olim Abrahae promisisti et semini eius. Amen. Oremus pro Pontifice nostro Joanne Paulo. Dominus conservet eum, et vivificet eum, et beatum faciat eum in terra, et non tradat eum in animam inimicorum ejus. PATER noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua, sicut in caelo et in terra. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie, et dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo. Amen. AVE Maria, gratia plena, Dominus tecum. Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui, Iesus. Sancta Maria, Mater Dei, ora pro nobis peccatoribus, nunc, et in hora mortis nostrae. Amen. Deus, omnium fidelium pastor et rector, famulum tuum N., quem pastorem Ecclesiae tuae praeesse voluisti, propitius respice: da ei, quaesumus, verbo et exemplo, quibus praeest, proficere: ut ad vitam, una cum grege sibi credito, perveniat sempiternam. Per Christum, Dominum nostrum. Amen.
Back




HOME - EWTNews - FAITH - TELEVISION - RADIO - LIBRARY - CHANNEL FINDER WATCH ONLINE - FAQ - EWTNKids
WHAT'S NEW - EWTN MOBI - GENERAL - RELIGIOUS CATALOGUE - PILGRIMAGES - PRESS ROOM - ESPAÑOL

Terms of Use      Privacy Policy      Contact Us

EWTN Global Catholic Network
5817 Old Leeds Rd., Irondale, AL 35210 USA 1-205-271-2900